*** START OF THE PROJECT GUTENBERG EBOOK 69275 *** Nota: sī scīre vīs quōmodo factus sit hic liber ēlectronicus, accēde fīnem, nam fortasse sunt rēs magnī momentī quās intellegere dēbeās (linguā anglicā modo) Haririus Latinus sive Abu Mohammedis Alcasemi, fil. Alii, fil. Mohammedis, fil. Otmani, Haririi Bazrensis, Haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae, omnes et integrae, ex Arabum sermone in latinum translatae, difficillimis locis illustratae, et editae studio Caroli Rudolphi Samuelis Peiperi ædis gratiosæ ad Sanctam Crucem ante Cervimontium diaconi De Haririo et opere ejus Prodromus. Mos erat Arabibus, qui hodiedum inter eos obtinet, ut, temporis jucundo modo fallendi causa, publica quadam domo convenirent, commodeque considerent, dum multorum illorum, qui apud eos narratorum artem exercebant, aliquis, historiolam, fabulamve, ad eorum gustum compositam, exsequeretur. Ejusmodi narrationes, persimiles iis, quae ab Italis dicuntur Novelle, arabice appellantur Hicajat, vel Makamat, i. e. consessus, per eundem tropum, quo Romanorum disertissimus, concionem habere, vel concionem legere, dicebat, pro habere, legere, orationem, nomine loci ad rem, quae ibi esset, fieretve, tralato, uti Arabes adeo *coelum* dicunt pro *pluvia*. Quorum quidem consessuum cum Abu’lfadhl Achmed, fil. Hoseini, *Hamedanensis*, genus invenisset egregium, ita comparatum, ut singulae enunciationes rhythmis finalibus sibi responderent[1]; versus secundum prosodiae et metrices regulas compositi orationem distinguerent; e grammatica, poesi, religione, traditione, historia, antiquitate, flores insererentur selectissimi; difficillima ostenderentur orationis artificia, maximaque linguae in aprico poneretur volubilitas et copia; hunc *Haririus* imitatus est. Unde, ut tota operis natura, ita hoc patet, auctorem nostrum non enarrare voluisse, quae re vera evenerint, quamquam multa vera intexuerit, aedificiumque facto historico superstruxerit, et personas quoque ab eo esse excogitatas, suffragante huic sententiae significatu; Haret enim, proprie Harits, N. T. Aretas, notat *quaestui studentem, Hammam curantem, Abu Seid*, vel *Said, patrem [nōmen hebraicum]*, quod Arabes nomen Seid ad quemlibet virum designandum saepius usurpant[2]. Bin Hammam vertimus Hammamita, quod omnes homines filii sunt Hammami. De vita *Haririi* et cur hunc laborem inceperit, haec sunt satis certa. Tantum non omnes nomen ejus scribunt: *Abu Mohammed Alkasem, fil. Alii, fil. Mohammedis, fil. Otmani, Haririus, Bazrensis, Haramensis*. *Iakutus* Hamataeus eum nominat *Ibno’lhariri*[3]. Natus fertur a Heg. 446, Christi 1054, nemine contradicente. Ipso auctore descendit a gente Rabiato’lfars. Ingenium et doctrinam ejus monstrant, praeter hoc opus, ejusdem Grammatica versibus scripta, Mulhat alirab, liber Alrhowaz, tractatusque et versus quamplurimi in consessibus non obvii. Ad Schafaitas eum pertinuisse quoad religionis ritus, concluditur e Cons. XXXII; in poesi paronomasias vehementer amasse, docent, praeter ipsius effatum Cons. XXIII, quamplurima in consessibus exempla. Quod narrant de facie ejus tetrica, nihil continet incredibile; semper animam pulchram in corpore pulchro vivere, experientia refutatur quotidiana. De primo ad has narrationes pangendas impulsu ipse memorat, uti, cum aliquando contradixisset viris, quibuscum conversaretur, doctis, interitum eruditionis lugentibus, nec simile Hamedanensis consessibus qui pangeret restare contendentibus, a viro quodam potentissimo excitatus fuerit ad laborem hunc aggrediendum. Alia de eo narrata contrariis relationibus in dubium vocantur. Annus ejus fatalis nunc perhibetur a. Heg. 515, Christi 1121, nunc Heg. 516. Itidem sunt, qui dicant, mortuus est Bazrae in vico Haramitarum; dum non desunt, qui contendant, decessit Meschani, oppidulo prope Bazram. Alii tribuunt ei duos filios, Nagmo’ddin Abdo’llah et Dhiao’ddin Obeido’llah; alii filium ei dant Abu’lkasem Abdo’llah dictum. Ne hoc quidem certum, quis ille fuerit, cujus nutu hoc opus aggressus sit. Secundum relationem, quae ipsius filii Abu’lkasemi Abdo’llae auctoritate niti dicitur, suasor ei fuit Scharfo’ddin Abu Nazr *Anuschirvan*, Vesiri munere fungens apud Imamum Mustarschid billah, vir potentissimus et doctissimus, mort. Heg. 532; sed adjicit *Ibn Chilcan*: sic inveni quidem multis in chronicis; cum vero a. 686 Kahirae essem, exemplar *Haririi* consessuum ab ipso scriptum repperi, cujus tergo propria manu inscripserat, se pepigisse hoc opus *Gelalo’ddino* Amido’ddaulae, qui itidem apud Mustarschidum Vesiri munere functus est, mort. a. 552. Alia tandem, quae de eo narrantur, non absimilia sunt fictis. Vix dives haberi potest ille, qui dicit: mala fortuna coactus haec mercimonia, quibus publicae reprehensioni me expono, venum dedi; octodecim palmarum millia Meschani genti potius, quam ipsi *Haririo* fuisse existimes. Nec potuit illi, quem in consessibus pingit eloquentissimum et vaferrimum, nomen Abu Seidi indere a Mothahharo, filio Selari, discipulo suo; huic potius Abu Seidi nomen datum fuerit, ut eloquentiam ejus laudarent, Quod *Haririus*, absolutis quadraginta narrationibus Barhdadum (Bagdadum) profectus, ibidemque a doctis plagii accusatus, in Divano nequiverit versus quosdam componere, quos Vesirus ei, ut artem demonstraret, pangere praecepisset, refutatur tum iisdem traditionibus, quae eum celebrem Grammaticum fuisse, discipulosque instituisse docent, tum conspicuo in *Haririi* consessibus acumine. Quod Abu Seidus quidam Sarugensis, qui, modo Cons. XLVIII narrato, mala sibi a Graecis illata in templo circi Haramitarum questus fuerit, deinde vero aliis locis aliter homines ad misericordiam commoverit, ansam dederit consessibus *Haririi* pangendis, non convenit cum illis, quae *Haririus* ipse narrat de conventu eruditorum, in quo tales narrationes scribere jussus fuerit. Etsi non negari potest, ejusmodi historiam temporis rationibus convenire; Sarugum, Mesopotamiae oppidum invasionibus Graecorum fuisse expositum; mentionem infortunii repente illati filum esse, quod per omnes fere consessus pertingat; nec absurdum est credere, *Haririum*, ad pangendos consessus excitatum, cum materiam quaereret, e vere auditis hausisse argumentum, quo, bellorum cruciatorum tempore, vix ullum esset aptius ad commovendos Muslemorum animos. Gloriam, quam *Haririus* laboribus suis nactus est, testatur, praeter *Ibn Chilcani* et *Haggi Chaltfae*[4] scripta bibliographica magnus virorum doctorum numerus, qui consessus ejus scholiis explicaverunt. *Silvestrius de Sacyo* usus est commentariis Almotharresii Chowaresmii, Alocbarii Barhadensis, Alkasii Scharischiensis, qui est copiosissimus, Abu Becri Rasensis, in quibus allegantur scholia Abdo’llae Azzakalii et Tago’ddini Fangadhii. Insuper sex codices Mss. habuit, quorum in marginibus quamplurimae adspersae erant notae. In ebraicam linguam versi sunt a Judaeo Hispano, *Jehuda*, filio Salomonis, filio Alcharisii; cujus ex versione, tam bene excepta, ut mox imitatores[5] sequerentur haud spernendi, *Silvestrius* communicavit consessum quintum. Syris, quorum poetae, *Eichhornii*[6] judicio, nihil habent, quo alliciant, oblectent, hilarent, invidia excitata erat ab Arabibus, Syriacam linguam, quasi minus copiosam, incultam et rudem, vituperantibus, suae vero linguae copiam et venustatem vindicare nitentibus, perpetuoque ad fidem faciendam producentibus librum, quem Makamat, rhythmos appellarent, ut *Ebed Jeschu Sobensis*, a. 1291 p. Chr., Patri archae monitu, Syriacae elegantiae specimen ad fastum Arabum comprimendum edere constitueret. *Golius* dicit: *Haririus* eo vixit aevo, quod politioribus inter Arabas litteris plurimum floreret. Eamque in hisce ipse promeruit laudem, ut earundem in Asia et Africa studiosis in praesentem exinde diem commodior vix alius habeatur author, a quo proprietatem linguae, simulque copiam ac elegantiam addiscant. *Pocockius*[7], qui commentatores nominat Schirazensem et Moshaffarium, itidem profitetur, *Haririi* Makamat librum esse elegantiarum arabicarum penu locupletissimum. *A. Schultensius*, qui scholiaste *Teblebio* multum usus est, *Haririum* eloquentiae Arabicae principem appellat, opus ejus, ut Minervam Phidiae, consecrari et in arce apud Arabes collocari meruisse judicat, seque in eo invenisse ait: eminentem et expressam imaginem priscae illius grandiloquentiae Orientalis, qua liber Jobi exaratus est, quaeque in Psalmis, in Proverbiis, in reliquo corpore Bibliorum, poetico praesertim, ac prophetico, tam magnifice, tamque insignite se exerit. *Silvestrius de Sacyo* quamquam *Haririi* minime captus est difficilibus nugis, tamen non ultimam hanc laudem ei tribuit: au milieu des difficultés, qu’offre son style, il attache le lecteur capable de l’entendre d’un charme irresistible. E Germanis vero, ut alios taceam, Theologum pari profundioris doctrinae ac concionandi facultatis gloria florentem, clarissimum de *Ammon*[8], in libro institutionum ad orationes sacras, et *Haririi* nostri narrationes eis, qui hac in arte ad celsiorem eniti gradum velint, legendas esse praecipere meminimus. Nostra, si quid valet, sententia haec est. Multi libri arabici a pluribus, quam solent, legi merentur; Arabsiades e. g. ob ornatum; Behao’ddini Vita Saladini ob venustam simplicitatem; Abu’lfedae Annales ob rerum fide narratarum copiam; Mille noctes et una ob varios phantasiae ludos; Kasvini, Damir, Ibn Batuta, ob miracula, quae produnt; Hamasa et Moallakat ob sententias et libros ebraicos illustrantia verba; *Haririi* autem lectione nemo carere poterit, qui de linguae arabicae copia, volubilitate, elegantia, genio, omninoque de dialectis Semiticis rectum judicium facere voluerit. Quamobrem satis meriti hac versione nobis comparasse videremur, si nullam aliam haberet utilitatem, quam ut *Haririi* opus, et *Schultensii, Silvestrii de Sacyo, Rueckerti*, aliorumque[9] in eo edendo, explicando, vertendo, imitando, labores unius aut alterius revocarent in memoriam. 1. Hamedanensis, cujus consessus breviores esse solent, specimen affiximus calci sex consessuum priorum. [Nota: hāc in ēditiōne, is cōnsessus relātus est fīnem librī.] 2. Vide Giggejum et Castellum. Freytagius in Lexico Arabico-Latino hoc indicare omisit. 3. Vide Golium ad Erpenii Gramm. Arabicam, ed. MDCLVI. 4. Male hoc nomen a Sil. d. Sac. scribitur Khalfa, omissa f. Saepius et alibi invenimus hunc doctum regulas orthographicas neglexisse, quamquam ab ipso in Grammatica latas. E. g. scribit *Hamadani* pro *Hamedani*, *Molhat* pro *Mulhat*, *Salar* pro *Selar*, *Hammam* pro *Hemmam*. Credimus tamen ipsi, regulas illas non omnes satis constare. 5. Immanuel fil. R. Schelomoh. Cfr. J. Bustorfli Bibliotheca Rabbinica. P. 88. 6. Cfr. Praef. ad Jonesii Comment. Poes. Asiaticae. 7. In Specimine Historiae Arabicae, ed. Joseph. White Oxonii MDCCCVI, p. 878. 8. Handbuch der Anleitung zur Kanzelberedsamkeit, Nürnberg 1826, p. 314. 9. Consessus XXVI, a Joh. Jac. Reiskio ed. Lips. MDCCXLVII, exemplaria rarissima esse videntur; cfr. A. Th. Hartmann: Über die Ideale weiblicher Schönheit bei den Morgenländern, Düsseldorf 1798, p. 175. Praeter illum vero vires suas in singulis Haririi partibus tentarunt: Theod. Rinkius, J. Uri, Grangeretus de la Grange, Frid. Pisanius, Comes G. de Rzewuskio, quorum labores partim in majoribus collectionibus, ut in Fodinis Orientis, quaerendi sunt. Index * Prima occurrit Praefatio, nullo, nec in textu arabico, nec hac in versione, numero notata. Enarrandis operis occasione, difficultatibus, fine, benevolentiam captat, postquam summi numinis auxilium imploravit, more in omnibus, etiam ultimae notae, Arabum scriptis observato. * Sequitur Consessus Zananensis, sive Sananensis, I, quo Haret Hammamides, vel Hammamita, narrat, quemadmodum in illa Arabiae Felicis urbe Abu Seidum, oratorem ad pietatem compellentem, sed non satis abstemium, cognoverit. * Holvaniensi, II, Haret narrat, se cum eodem Abu Seido, Holvani versante, intimam amicitiam coluisse, postea vero, cum fata separassent, eum improviso in urbe patria reperiisse, in concilio doctorum pulchritudinis humanae comparationes proponentem, venustiores a laudatissimo Bochtario propinatis. * Kailano, arabice etiam Dinarija dicto, III, mendicus claudus, a gente Kaila se oriundum dicendo, Hareto cum dilectissimis viris conversanti supervenit, jussusque aureum laudare, tum vituperare, utroque optime fungitur. Quo facto Haret agnoscit Abu Seidum et simulatam clauditatem excusare compellit. * Dimjatensi, IV, Haret, proficiscens Damiatam, in statione aliqua nocturno tempore audit duos viros disputantes de recta erga inimicos se gerendi ratione. Hoc sermone allectus dum nocturnos confabulatores quaerit, videt Abu Seidum et filium ejus, qui maximis exinde ab ipso et sociis ejus beneficiis cumulati, corporis in pago vicino lavandi praetextu aufugiunt. * Cufico, V, Abu Seidus Haretum, Cufae, nocte quadam cum amicis confabulantem, in admirationem rapit et expilat historiolâ, de inopinato cum filio suo Seido concursu, quem, se inscio, Barra, mulier Mavâni ducta, sed a se relicta, pepererit. Quamvis deinde, cum Hareto solus, se filium habere negare vult. Sed in multis consessibus filius ei tribuitur, etiam in antecedente. Unde Cuficum, in quo nondum satis certe apparet, utrum Abu Seido filius sit, nec ne, ante Dimjatensem ponendum esse injicitur cogitatio, quippe quo id supra omnem dubitationis aleam elatum est. * Mararhiensis, sive Maragiensis, VI, arabice etiam Cheifa dictus, quod nomen, tales indicans, quorum oculus alter caesius, alter niger est, ob argumentum indiderunt, monstrat Abu Seidum, uti in scribarum Mararhiensium concilio difficile solvit problema; orationem nempe scribit, qua primi cujuscunque verbi litterae omnes sunt punctatae, alterius cujuscunque omnes hoc ornatu carent. Oblatum ei, cognita arte, munus non accipit, quod pauper esse malit et liber, quam munere occupari non semper grato, nec satis perspecto. * Barcaïdensis, VII, narrat, quomodo Abu Seidus, coecitatem simulans et vetulâ ductus, schedulis inscripta petitione in sacrario mendicatus sit et, ab Hareto detectus, evaserit. * Maärrensis, VIII, monstrat Abu Seidum et filium ejus coram judice disceptantes de serva et servo, quorum personis allegorice designantur acus et specillum oculare. * Alexandrinus, IX, sistit Abu Seidum, a conjuge accusatum, quod falso praetendens, se margaritas nectendi artem exercere, supellectilem illius dilapidaverit, eoque se excusantem, quod margaritis intenderit elegantia verba. * Rachbensis, X, ostendit, quomodo Abu Seidus judicem quendam deceperit filii, quem, tanquam peregrinum, nati sui interfectorem detulisset, forma captum. * Savensi, XI, Abu Seidus orationem habet funebrem; tum, modo Muhammedanis illicito, genio litat. * Damasceno, XII, idem ille, proficiscentium catervam amuleto, cujus verba per somnum menti ejus inspirata essent, tuitus, bachantium tabernis vitae lautae laudes canit. * Bagdadensi, Tel Barhdadensi, XIII, ille sub persona vetulae, pueris peregrinis, quasi suis, circumdatus, orationem habet, qua omnium corporis partium nomina metaphorico adbibentur sensu. * Mekkensi, XIV, ipse pulchris versibus a peregrinatoribus petit jumentum, filius cibum. * Haereditario, arabice Fardhija, XV, respondet Abu Seidus ad quaestionem, ad jus haeriditarium pertinentem, et in *choleram* fere ruit deglutiendis, quae allegorice descripserat, cibis. * Mauro, XVI, dicta idem ille prosaica et versa pronunciat, quae non sunt absurda, si invertuntur. * Cancrinus, scilicet consessus, in libris arabicis XVII, ita dictus est, quod ducentis verbis seriem proverbiorum continet ordine recto itidemque verso legendam. * Singarensis, XVIII, comparationem vasis vitrei et delatoris nectit cum narratione de vicino malo. * Nisibens, XIX, conspicimus Abu Seidum reconvalescentem, visitantes amicos hospitaliter excipientem, metonymiisque ludentem Tofeiliticis, i. e comessatoribus usitatis. * Miafarekiensi, arabico Farikija, XX, saepe dictus mendicatur involucrum sepulcrale mortuo, qui olim dives et luxuriosus fuerit. * Rajensi, XXI, gravi primo oratione populum monet; altera deinde principem excitat, qui injuriis praefecti indulsisset. * Euphratico, XXII, Abu Seidus exponit discrimen calculatoris et scribae, reprehenditque praepropere et e vestitu de hominibus judicium ferentes. * Pomoerio, arabice Harimija, XXIII, filium accusat, quod tertiam singulorum carminis cujusdam versuum sit furatus partem; tum cum illo certat, socio assumto in pangendis versibus, paronomasiis distinctis. * Feudali, arabice Kathii’ja, XXIV, etiam Grammatico dicto, quaestiones ab illo proponuntur grammaticae. * Caragensis, XXV, monstrat Abu Seidum nudum, vestes mendicantem, enumerantemque septem necessitates hiemis. * Ahvasensi, arabice etiam Racta, XXVI, praefectus Tusensis epistola laudatur *pantherina*. * Nomadicus, arabice Batavija, XXVII, describit vitam moresque Beduinorum, sive Nomadum, dum narratur, uti Hareto, quaerenti amissam camelam, Abu Seidus furatus sit equum. * Samarcandensi, XXVIII, Abu Seidus habet orationem sacram, sponsam, sic dictam, sine macula. * Vasithensi, XXIX, ille, oratione habita nuptiali, auditores narcotico sopitos exspoliat. * Tyrio, XXX, Abu Seidus oratione nuptiali in xenodochio pauperum habita jungit mendicum et mendicam. * Ramlensi, quem I nota insignivi, in libris arabicis XXXI, Abu Seidus loquitur de recto peregrinationes sacras instituendi modo. * Harbensi, XXXII, Abu Seidus, jurisconsulti vicem sustinens, centum quaaestiones e jure Mohammedanorum canonico, verborum amphiboliis intricatas, solvit. * Teflisensis, XXXIII, pingit Abu Seidum distortum ore, mutataeque in deterius fortunae adversitates. * Sebidensis, XXXIV, exponens, ut Abu Seidus Hareto ingenuum pro servo vendiderit, alludensque ad Josephi Jacobitae historiam, commentatur sententias, omne nimis vile esse carum, frustraque moneri cupiditate coecos. * Schirasensis, XXXV, est allegorica. Abu Seidus loquitur de occisis, intendens vini utres et de filia virgine elocanda, intendens vinum. * Malatiensis, XXXVI. specimina logogriphorum, sive aenigmatum verbalium, exhibet, quibus proponuntur dua verba permutanda cum aliis duobus respondentibus, quae conjuncta unum efficiunt vocabulum significans. * Zaädensis, XXXVII, Abu Seidum ostendit accusantem filium suum inobedientiae, sive quomodo concilianda sint praecepta honoris cum paupertatis protervia. * Marvensi, XXXVIII, prosa et versibus commendat liberalitatem. * Omanensi, XXXIX, Omanum ille profectus, scribit amuletum, quo allevatur et ad exoptatum finem perducitur mulieris parturientis labor. * Taurisensi, XXXX, Abu Seidus et conjux ejus, coram tribunali disceptantes, convitiis se invicem adspergunt, facundiam et eruditionem redolentibus, judicemque emungunt. * Taniticus, XLI, tradit orationem de emendanda vita, nec non invitationem ad bibendum vinum, ab Abu Seido profectas, qui concionatoris partes sustinuerit, misericordiamque inculcaverit dum ipsius filius ageret mendicum. * Nagradensi, XXXXII, aenigmata ille nectit significantia varias res, plerasque Arabibus aliisque Orientalibus peculiares. * Virgo et mulier, XXXXIII, arabice etiam Baduija, complectitur allegoricam calcei descriptionem; virginum et mulierum jam subactarum, tum laudem, tum vituperium; nec non contemtus, quo eruditio jacere soleat, ambiguis quaestionibus institutam expositionem. * Hiemali, XXXXIV, Abu Seidus carmen dicit refertum logogriphis, itidem e vocum ambiguitate explicandis. * Ramlensi, quem dixi II, libr. arab. XXXXV, versutus ille, a conjuge accusatus ob neglecta amoris conjugalis officia, se defendit judicemque circumvenit. * Halebensi, XXXXVI, facundus mendicus sub persona ludimagistri, decem pueros examinantis, postulat multifaria proferri linguae arabicae artificia et praecepta. * Hagrensi, XXXXVII, agens ille chirurgum, et cum filio altercans, tanquam peregrino, larga lucratur dona. * Haramitico, XXXXVIII, narrat, se vidisse virum quaerentem, quo modo Deus sibi reconciliari possit, ideoque cum consilium ei dedisset, filiam suam e captivitate Graecorum redimendi, non sine munere abiisse. * Sasanico, IXL, ultima, quae morti propinquus Abu Seidus filio dederit, continet praecepta, Sasanidarum quasi testamentum. * Bazrensi, L, Haretus Hammamita, postquam laudes urbis Bazrae celebravit, refert, quomodo Abu Seidus, miraculo convertus, vitam Suphicam complexus, factusque Sarugi antistes, pictatis fama inclaruerit, ac decantato, quo ad poenitentiam hortaretur, carmine, ipsi valedixerit. NOMINE DEI SUMME MISERICORDIS! Dixit Doctor gloriosissimus, singularis, Abu Mohammed Alkasem, fil. Alii, filii Otmani, Harirîus Bazrensis, cujus Deus refrigeret sepulcrum[1]! O Deus! celebramus te ob eloquentiam, quam nos docuisti, et disserendi facultatem, quam nobis indidisti, perinde ac laudamus propter dona, quae in nos effudisti, et operimentum, quod super nos expandisti; vocamus te averruncum a nimia linguae alacritate, modumque excedente garrulitate, pariter ac oramus, defensor sis a barbariae noxa et haesitationis ignominia; rogamus, ut a nobis arceas tentationem immerita laude ornantis et indulgentia condonantis, sicuti prohibeas flagitamus, ne scopus fiamus contemtui vituperantis et opprobrio diffamantis; supplicamur, condones, quod cupiditates nos pepulerunt in fora dubiorum, uti condones precamur, quod gradus tulimus in vicos peccatorum; atque petimus a te concurrentem gratiam, dirigentem in rectam viam, cor conversans cum veritate, linguam ornatam veracitate, sermonem fultum demonstratione, assecutionem recti avertentem a declinatione, vincentia animae cupiditatem proposita, intellectum perspicientem rerum pretia, et ut directione tua nos ducas ad cognitionem, ope tua adjuves ad dilucidationem; ab errore nos arceas narrantes, a stultitia avertas jocantes, ut securi simus peccatorum linguae demetentis instar falcium[2], et infortuniorum mendaciis[3] nascentium, nec accedamus adaqua tioni illicitae, aut loco stemus poenitentiae, aut experiamur[4] nocivas sequelas increpationemque acerbam, aut cogamur ad excusandam imprudentiam. O Deus, imple nostrum votum, largire petitum, nec ab umbra tua profusa nos secludas, aut manducaturo proponas nos epulas! Nam ad te tendimus precum palmam, tibi confitemur devotionem nostram et miseriam; deprecantes, ut coelitus manifestes nobis largam tuam liberalitatem, omnes complectentem benignitatem, devota prece, spei merce, tum aditum ad gratiam tuam patefaciente Mohammede, mortalium principe, intercessore exaudito die resurrectionis, quem posuisti sigillum prophetis, constituisti in supremis coelis loco excelso, et descripsisti in libro tuo claro, dicens, et dicentium quidem es veracissimus: non ego te mitto, nisi creatorum misertus[5]. O Deus, propitius sis ei et genti ejus recta via praeeunti, sociisque confirmatoribus religionis aedificii, faciasque nos horum et illius rectum cursum imitari, nec non horum omnium et illius amore adjuvari; nam tu es omnipotens, tibique precibus annuere est conveniens[6]! Posthaec scias! In conventu aliquo amicorum eruditionis, cujus hoc tempore quiescit aura et exstinctae sunt lampades, mentio injecta est consessuum, quos protulit temporis miraculum, doctissimus Hamedanensis, quorumque ad Abu’lfatchum Alexandrinum retulit compositionem, ad Isam, filium Hischami, narrationem, viros ignoratos, nemini cognitos[7]. Ibi quidam, cujus nutus est imperium, et cui obedire praeda, innuit, ut pangerem consessus, sequens vestigia mirandi inventoris, etiamsi non attingeret claudicans robusti praevertentem cursum. Objeci quidem, quod dicitur de eo, qui duo componit verba, aut conserit unum duosve versus[8], et subducere me tentavi stationi, qua stupet intellectus, deficit cogitatio, examinatur ingenii profunditas, cognoscitur viri pretium, et qua qui versatur coactus est, lignum quasi caedere noctu, trahere pedites et equites[9], et raro salvus evadit multiloquus obtinetque caespitationis remissionem. Cum autem nollet mercatum rescindere, nec a postulato absistere, acceptam habui vocationem ejus, ut obsequens, operam navavi imperio ejus exsequendo, ut perficiendo par, et composui, quamvis multas molestias perpetiens a vena congelata, intellectu exstincto, doctrina subsidente, curis affligentibus, quinquaginta consessus, complectentes sermonem serium et festivum, phrases lenes et solidas[10], eloquentiae candores et margaritas, eruditionis pulchra et rara, praeter, quibus eos ceu baltheis cinxi, versus et venustas allegorias[11], quibusque eos ceu gemmis distinxi, proverbia arabica, subtilitates doctas, aenigmata grammatica, judicia dialectorum varietate ambigua, epistolas virgines[12], orationes comtas, admonitiones flebiles, ridicula exhilarantia; quae quidem omnia eloquenda commisi linguae Abu Seidi Sarugensis, narrationem fulciens auctoritate Hareti, filii Hammami, Bazrensis. Immiscendis vero ludicris[13] non aliud intendi, quam ut excitarem legentes, quam plurimosque facerem petentes[14]. Alienorum versuum duos tantum eis intexui singulos[15], quibus superstruxi consessum Holvaniensem, et duos alios geminos[16], quibus obsignavi consessum Caragensem; reliquorum omnium ingenium meum est pater virginitatis[17], protulitque dulce ac amarum. Haec (de me dicere habeo), agnoscens, inventorem egressum esse extremas metas, dominum esse miraculorum, et quemcunque post eum ad pangendos consessus se convertentem, etiamsi Kodamae[18] eloquentia praeditus fuerit, ex illius tantum hausturum esse redundantia, illiusque ductu profecturum hac viâ; divinum sane est dictum[19]: Si praevertissem illius gemitum, plorans amore Sudae, satisfecissem animo, nec poeniterem; Sed illa me praevertit gemendo, illius meas excitavit gemitus lacrimas; praestantia ergo est praevenienti[20]. Spero autem, me, dum ad hanc garrulitatem (quasi ad adaquationis fontem) adducam, huncque rivum intrem, non similem futurum illi, qui ungulis sibi suis effodit mortem, aut manu sibi sua abscidit nasi, mucronem, nec relatum iri in operatorum frustratorum numerum, quorum erroneum erat per vitam mundanam studium, quamquam optime se agere existimarent. Verum quidem est, etiamsi indulserit prudens, errata se non advertere simulans, et defenderit amicus connivens, vix potero effugere, ne rudis ignorans, aut inimicus ignorantis speciem assumens, me deprimat ob hunc librum, et dicat, eum pertinere ad prohibita. At qui res spectare oculo intellectus solitus fuerit, cujusque in fundamentorum structuras alte penetraverit visus, ille hos consessus filo inseret institutionum, ordineque constituet tractatuum, ἀλόγων et ἀφωνήτων continentium sermones[21], cujusmodi historiarum, non reperitur, qui aurem neget sonis, aut unquam criminatus fuerit relatores. Tum, si opera aestimari debent ex intentionibus, quibus vincula quoque nectuntur religiosa, quid criminis erit illi, qui fabulas composuerit ad commonefaciendum, non ad seducendum, proposuerit sibi eis corrigere, non spargere mendacia? Nonne is ejus loco habendus est, qui obedit petenti doctrinam, aut dirigit in viam rectam? Praeterquam quod contentus ero, animo serviisse[22], et liberum ab eo evasisse[23], neque vituperatum, neque laudatum. Deum imploro adjutorem eo, quo intendo, defensorem ab eo, quod de honestet, directorem ad id, quod recta via ducat. Non enim est refugium, nisi ad eum, nullum auxilium, nisi ab eo, nulla fortuna, nisi per eum, nullum fulcrum, nisi ipse; ei me committo, ad eum resipiscens me converto! 1. Proprie: cubitum. 2. Proprie: *messium*, vel *demessorum*, *linguarum*, i. e. *eorum, quae demetunt, caedunt, linguae*. 3. Vel: verborum fuco, deauratione. 4. Vel: urgeamur, laedamur. 5. In edit. Sil. d. Sac. legitur: verbum est apostoli nobilis, firmam habentis potestatem apud throni dominum, auditi, fidelis. Sic Haririus primo scripserat, teste Ibn Gahuro, a quo Haririi consessus accepit Abu’labbas Scharischiensis. Quoniam vero phrasis illa Korani ad angelum Gabrielem plurimorum sententia pertinet, postmodum Haririus usitatiorem ei substituit. 6. Quamquam Romani clausulas consonantes fugiunt, in his tamen precibus vertendis rhythmos finales adhibuimus, ut pro specimine sint styli, quo totum opus est compositum. 7. Personae sunt fictitiae, ut Haretus et Abu Seidus. 8. Alluditur ad proverbium: qui librum aut versus componit, intellectum suum prostituit hominibus; si rectum viderit, in sublimi collocatur, si erraverit, lapidibus petitur. Aliud proverbium dicit: vir gaudet vita jucunda, quamdiu non dicit carmen, aut componit librum. 9. I. e. converrere promiscua. 10. Vel: subtiles et graves. 11. Proprie: venustates metonymiarum. 12. I. e. primum excogitatas. 13. Proprie: plantas salsas acidasve praebendo. 14. A. v. multam facerem nigredinem (populum) petentium. 15. Scilicet diversorum auctorum. 16. Scil. ejusdem auctoris. 17. I. e. qui defloravit virginitatem. 18. Scriba Barhdadensis, multorum librorum auctor; primus, qui de arte rationaria scripsisse fertur, aevo Moktaderi Billah. 19. Versus sunt Adii, fil. Rahkâi. 20. Ferunt virum, cum audivisset columbam gementem, dixisse apud se, „haec certe columba gemit ob discessum conjugis“, ejusque exemplo motum itidem suam flevisse amatam; tum vero semetipsum ita esse allocutum: „quid juvat fletus, quem didici a columba? Columbae erit palma, etiamsi plorando attigerim extremum!“ 21. I. e. fabularum. 22. Proprie: desiderium tulisse. 23. I. e. ab opere, ad quod ille adigebat. I Zananensis. Narravit Haret Hammamita. Cum conscendissem peregrinationis gibbum[1], egestate removente a sociis, fortunae casus me propulerunt Zanâam in Arabia Felice; eamque intravi vacuis loculis, conspicua inopia, ne vitae quidem sustentandae necessarium possidens, nec in pera buccellam inveniens. Atque incepi vias ejus secare instar errabundi, vagari in circis ejus instar sitibundi, quaerens per pascua meorum prospectuum, et spatia matutinorum excursuum, vespertinorum recursuum, liberalem, cui tererem meum sericum[2], et exponerem necessitatem, aut eruditum, cujus adspectus mihi fugaret tristitiam, relatio expleret sitim; donec obeundi finis perduxit, bonae fortunae initium[3] direxit, ad consessum amplum, complectentem compressionem et lamentationem. Penetravi autem coetus silvam, ut explorarem lacrimarum causam; et conspexi in circuli medio hominem, tenui corpore, apparatu itineris religiosi, voce flebili, rhythmos componentem[4] gemmis phrasium, aures pulsantem minis admonitionum, circumdatum miscellis catervis, ut luna halone dactylive involucris. Hunc, cum lente accessissem[5], ut e praeceptis ejus ignem peterem, et unionum ejus aliquos colligerem, dum tolutim procedebat hippodromo suo[6], rudebantque extemporaneae facundiae gurguliones[7], audivi dicere: O errans, ut attonitus, in juvenili alacritate, laxans superbae imaginationis vestem, praeceps ruens in ignorantia, propensus ad ineptias[8]! quousque perseverabis in errore, gratum habens iniquitatis pastum; quem ad finem perges in animi levitate, deditus ludo? Repugnantia tua provocas tenentem antias tuas[9]; turpitudine incessus audax es contra scientem arcana tua. Abscondis te quidem proximo, sed coram oculo es observatori tuo; latere studes servum tuum, sed nihil abditi latet dominum tuum. An cogitas, statum tibi tuum auxilio futurum esse, instante discessu; aut opes te tuas servaturas, trudentibus in exitium operibus; aut poenitentiam satisfacturam, lapso pede[10]; aut gentem tibi tuam veniam impetraturam[11], die, quo te comprehenderit congregationis locus[12]? Non[13] ibis via, quae recta ducit, festinabis curare morbum, retundes aciem transgressionis, animamque domabis[14], quae maximus tuus est inimicus? Nonne mors praestitutus tibi est terminus? qui ergo te praeparas? Nonne canities te monet? et qui te excusas? Nonne in sepulcro tuus est somnus? et quid respondes? Nonne ad Deum est iter tuum? et quis auxiliator? Diu est, quod tempus te expergefecit, et connivisti; quod admonitio te traxit, et recessisti; clara tibi proposita sunt exempla, et coecitatem imitatus es; veritas tibi constitit, et rebellasti; mors te monuit, et oblitus es; data fuit juvandi potestas, et non juvisti. Praefers obolum, quem recondas, monito, quod serves; praeoptas arcem efferre, quam beneficium conferre; a ducis expetenda directione avertis te ad petendum commeatum; magis inhaeret cor tuum hyacinthis donorum, quam statis temporibus precum; licitationes nuptialium dotum praestant apud te dispertiendarum eleemosynarum officio; variorum ciborum patinae jucundiores tibi sunt, quam rerum divinarum paginae; majori tibi delectationi est jocus aequalium, quam lectio Korani capitum; jubes aequitatem, et violas ejus septum; interdicis iniquitate, nec ipse ab ea te contines; retrahis alios ab injuriis, ipse cum eis rem habes; timesque homines, cum dignissimus sit, qui timeatur, Deus. Tum recitavit: Infelix ille, qui petit mundum, effusum eo flectens cursum! Nunquam emergit[15] ex amore ejus et modum excedente desiderio; At, si cognitum haberet, sufficeret ei illius, quod desiderat residuum[16]. His dictis coegit pulverem suum[17], siccavit succum[18], brachio prehendit aquae utrem, axillae subdidit fustem. Cum autem coetus animadverteret, eum se movere ad abitum et praeparare ad deserendum centrum, quisque manum inseruit sinui replevitque ei fluxus sui aliquam situlam, dicens: hoc impende sumtibus tuis, aut divide sociis! Ille accepit palpebras comprimens[19], abiit gratias agens; comitaturis valedixit, ut tegeret viam suam, secuturosque dimisit, ut sua ignoraretur sedes. Dixit Haret Hammamita. Equidem vestigia ejus legi[20], qua me videre non posset, donec pervenerat ad cavernam. In hanc incaute illapso moram concessi, donec detraxisset calceos, lavasset pedes; tunc eum oppressi. Et inveniens eum sedentem, e regione discipuli, ad panem similagineum, assatumque hoedum, et coram eis seriam vini, increpavi: heus tu! illane tu dixisti[21], et haec tui est probatio? Ille contra, suspirans ut flamma, prope aberat, ut rumperetur irâ, nec desinebat torvis me intueri oculis, ut, ne in me insultaret, me tuerem. Cum autem sedatus esset ignis et evanuisset ardor, declamavit versus: Indui stolam[22], ut venarer Chabizam[23], et fixi hamum in omni pisce[24]. Admonitiones meas feci rete, quo venatorem captarem et praedam. Fortuna me eo adegit, ut cum doli mei subtilitate penetrem leonis arboretum, Nec timeam ejus conversionem[25], nec tremeant mihi scapularum musculi[26]. Quamquam ad aquam[27], quae existimationem inquinet, anima nunquam ducit cupida. Tempus vero, si aeque judicaret, non committeret arbitrium hominibus nequam. Dein mihi dixit: accede et ede, aut, si mavis, surge et loquere[28]! At ego, conversus ad discipulum, hunc compellavi: adjuro te per eum, quem imploras defensorem a noxa, indica mihi, quis iste! Regessit: Abu Seid Sarugensis, lampas peregrinatorum, corona eruditorum. Hic ego, unde veneram, revertens, solvi admirationem debitam ei, quod videram. 1. I. e. camelum. 2. Coram quo deponerem pudorem. Sericum hic notat frontem, vel genam. 3. Proprie: initium gratiarum. Alii vertunt: viam patefaciens blanda interrogatio. 4. Vel: ornantem. 5. Male Schult.: proripui me ad eum. 6. Dum moderate prosequebatur orationis filum. Schult. vertit: cum jam incitatior esset in instituto suo. Dissentiunt enim Arabes in explicanda voce *chabba*, quae mihi videtur onomatopoetiea. 7. Vel: uvae, partes oris faucibus impendentes, quas libidine percitus camelus prodit. Plinius ergo errat, hominibus tantum ejusmodi uvas esse, in H. N. contendens. 8. Vel: res (dicta, facta) futiles, vanas. 9. Frontis comam. Imago est ab equis petita. 10. I. e. te mortuo. 11. Vel: Deum flexuram. Schult.: an putas fore, *ut vicem tuam doleat sociorum turba*? 12. In resurrectione. 13. *Halâ* et *Hallâ* (quam vocem Schult. hoc loco habet bis) notat etiam *agedum*! Sensus tamen manet idem. 14. Proprie: in naso percuties. 15. Vel: ad se redit. 16. I. e. pauxillum. 17. Quem quasi orationis cursu concitaverat. Narratur Muslamam ibn’ Abdo’lmeliki, cum quidam confuse coram eo locuti essent, hos vero excepisset, qui optime dissereret, dixisse: hujus viri oratio, post illorum, simillima est nubi glutinanti pulverem. 18. Lacrimas. 19. Pudorem simulans. 20. Omissa hic est in translatione phrasis idem dicens. 21. D. S. Scholl. hic non bene interpretantur: *istene est status tuus?* 22. Proprie: vestis lanâ vel serico confecta, virgata. Notat vero etiam vestem nigram, quadratam, limbatam. 23. Cibus ex dactylis, aut amylo et defruto, cum butyro mistis. Cfr. cons. XXIX. 24. Notat quoque vilius dactylorum genus et lapides. 25. Schult. ad *leonem* refert, D. S. Scholl. vero ad *fortunam*. 26. Musculi inter humerum et latus, qui in equis tremere solent. 27. Haec quoque imago ab equis camelisve petita est. Pro aqua proprie vertendum fuisset: adaquandi locus. 28. Var. lect. ductus Schult. habet: consiste et quiesce! II Holvaniensis. Narravit Haret Hammamita haecce. Ex quo amuleta mihi demta et cidares appensae sunt, deditus eram visitandis locis eruditionis, et emaciandis inservientibus ad ea petenda camelis, de illâ ut obtinerem, quod mihi ornamentum esset inter mortales et nubes in siti. Et ob excedentem quidem aviditatem lucrandi ejus ignem, cupiditatem induendi ejus vestem, disputabam cum omni praecipuo et tenui, potum flagitabam ab imbre et a rore, lactabar[1] etiam (talibus, quorum doctrina erat) *esse potest, fortasse*. Cum autem descendissem Holvanum[2], fratres jam expertus, explorata habens pretia, nonnescius, quid probro sit, quid laudi, inveni Abu Seidum, Sarugensem, versantem se in formulis genealogiarum[3], obscuritate utentem ad faciendum quaestum, nunc praetendentem, se pertinere ad Sasanitas[4], nunc genus referentem ad reges Rhassanitas[5], nunc prodeuntem charactere poetarum, nunc vestitum superbia magnatum, praeterquam quod, utut vario se ostendebat habitu, et apparebat mendacium, ornatus erat nitente vultu et doctrina, blandimentis et prudentia, copiosa eloquentia, ex tempore dicendi facultate obediente, moribus praestantibus, pede scientiarum verticem premente[6]. Ob pulchritudinem itaque instrumentorum[7], quamquam vitiosus, tolerabatur[8]; ob doctrinae copiam adspectus ejus amabatur; ob decipientem comitatem[9] a disputatione contra eum abhorrebatur; ob sermonis dulcorem obtinebat, quod quaerebat. Quare inhaesi ejus fimbriis propter egregias elegantias, sincerrimam ei amicitiam demonstrare contendi propter pretiosas proprietates: Eoque dispellebam curas, tempus mihi conspiciebam serenum, lucidum. Propinquitas ejus mihi erat affinitas, mansio copia, adspectus irrigatio, vita[10] pluvia. Atque sic morati sumus temporis spatium longum, dum ille mihi quotidie parabat gaudium, de corde pellebat scrupulos, donec manus inopiae ei miscuit poculum separationis, carnis in osse defectus instigavit ad relinquendam Irakam, vitae commoditatum penuria projecit in mundi plagarum deserta, vibratum vexillum inediae eum inseruit itineris sociorum seriei, exacutaque ille acie propositi profectus est, cor regens ejus habenis[11]. Nec placuit mihi post illius discessum, quicunque adhaereret; non excitavit conjunctionis desiderium, quicunque cieret. Non apparuit, postquam ille aufugerat, par eloquentia[12], nec amicus[13], complectens eadem ac ipsius animus bona. Et absconditus mihi erat aliquamdiu, ignorabam ejus lustrum, nec inveniebam, qui daret certam notitiam. Cum autem, reversus a peregrinatione in rami mei plantarium, praesens essem domo scribarum, ubi conveniebant literati, concurrebant indigenae et advenae, intravit spissa praeditus barba, habitu lacero, et salutatis sedentibus consedit in hominum ultimis[14]. Dein incipiens manifestare, quod uter ejus coriaceus continebat[15], in admirationem rapiens praesentes eloquentia, proximo dixit: ecquid tu libri inspicis? Respondit: carminum collectionem Abu Obadae[16], cujus agnita est praestantia. Perrexit: num invenisti in eis, quae vidisti, novi quid, quod pulchrum existimes? Respondit: certe, dictum ejus: Quasi ridens detegat margaritas ordine consertas, aut grandinem, aut parthenium[17]. Hoc enim versu plane singularem inclusit comparationem. Resumsit ille: o miraculum, o quam interiit eruditio; pro pingui habuisti tumidum, et flando excitare voluisti ignem, cui deest materia; heu, quantum distas a versu eximio, dentium comparationes complectente hôcce! et declamavit: Anima redimam dentes, per labia diducta suaviter nitentes, aqua ornatos, omnis alius aquae desiderium eximente! Produnt margaritas recentes, grandinem, parthenium, palmarum flores, bullas innatantes vino. Atque omnes, qui aderant, hunc versum reputabant bonum et dulcem, petebantque, ut eum repeteret et dictaret. Interrogatus deinde, quis eum pepigerit, et, vivatne compositor, an mortuus sit, respondit: per Deum[18]! veritas dignis sima est, cui obsequamur; audiri debet, quod res est: ille ipse (est compositor), qui hodie vobiscum confabulatur. Dixit; sed coetus videbatur dubitare de derivatione ista, nec fidem praebere suum esse dicenti. Advertens igitur quod mentem eorum subierat, intelligens animis eorum retentam reprobationem, metuit, ne vitium sibi adspergeretur, et repetivit verba Korani, „*nonnulla suspicio est peccatum*,“ tum dixit: o carminum traditores, sermonis aegroti medici! substantiae sinceritas exploratur fundendo, veritatis manus findit vestem dubitationis, et jam antiquis temporibus dictum est, probatione vir honoratur aut contemtui fit; et ecce! offero thesaurum meum[19], ut examinetur, porrigo peram, ut specimen inde promatis. Protinus ibi praesentium unus dixit: versum habeo, cujus non texi solet liciatorio, cujusque nulla vena edidit similem; si itaque vis delinire corda, versum pange hoc modo! et declamavit: E narcissis pluit margaritas, rigantes rosas, et mordet zizypha[20] grandine. Non autem oculi nictu diutior, imo brevior, interposita erat mora, cum declamaret hoc rarum: Visitantem rogavi, ut detraheret ricam rubram, auribusque meis optimum deponeret nuntium. Removit itaque crepusculum tegens lunae splendorem, et sparsit margaritas e sigillo odoro. Hanc ob extemporalem facundiam stupentes, qui aderant, innocentiam ejus agnoverunt. At cum se videret illorum sermone suo benevolentiam consecutum esse, ita ut jam effuso cursu aggrederentur ipsum honorandi viam, momentum oculos demisit, tum dixit: tenete duos alios versus! et declamavit: Accedens die discessus serio destinati, vestibus atris, mordebat digitos ut poenitens, desperata. Nox lucebat super aurora, utramque sustinebat virga, beryllos masticabat margaritis. Ibi homines grande ei statuerunt pretium, largam praedicarunt ejus pluviam, beneque conversantes pulchrum fecerunt ejus corticem. Dixit, qui hanc historiam retulit. Cum autem viderem flammas carbonis, coruscationem splendoris, longius provectus sum in ejus consideranda physiognomia, oculum libere pasci sivi in ejus vultu, et ecce! senex erat Sarugensis, cujus tenebrosa nox[21] jam lunae sparsa erat lumine. Itaque mihi gratulatus adaquationem ejus, festinavi ad osculandam manum, et dixi: quid mutavit habitum tuum, ut te non cognoscerem, qua re tua incanuit barba? Ibi orsus est. Turbantes adversitates canum me fecerunt. Nam fortuna homines versat; Cuicunque die quodam obsecuta est, crastino durum in eum dominium exercet. Ne confidas igitur fulguris ejus splendori, utpote decipienti! At si eadem adversitates contra te incitaverit et congregaverit, tolera! Auro enim non est dedecori versari in igne, Posthaec surrexit, relinquens locum suum, secum asportans corda. 1. D.S.Scholl.: *fatigabar*, quod minus aptum videtur. 2. Holvan, e cultioribus Irakae Arab. urbibus, distans a Barhdado, inter septemtrionem et ortum, sex stationibus, ideo a poeta hic nominata esse videtur, quod pervagata erat historia de Holvaniensium palmarum pari, quod, amicitiae perennis diu exemplum, tandem nihilominus separatum est. Cfr. meam dissertationem de Moallaka Lebidi p. 23. 3. Male Schult.: qui omnes formas versabat. 4. Ne cogites hoc loco de quarta regum persicorum dynastia! Haririus in animo habet mendicos. Sâsân, dictus major, fil. Asfandiari, fil. Cuschtasaâ, tradito a Bahmane patre regno filiae Hamai, vel Hamani, mulieri formosissimae et prudentissimae, iratus ad Curdos pastores abiit. Hinc omnis generis mendicorum, egenorum, surdorum, coecorum, canes et simias circumducentium, vocatur princeps, populi permagni, cujus varias artes ipsorum lingua carmine exposuit Abu Dalf Chasragensis. 5. I. e. reges Syriae, ita dictos, quod e Jemana huc, ad fluvium Rhassan, se contulerant. 6. Vel: in scientiarum celes ascendente. 7. Scil. sibi victum et gloriam comparandi. 8. Proprie: vestiebatur. 9. Secundum alios: eloquentiam. 10. Quod praefert Schult.: *Mohaija, vultum*, non patitur metrum. 11. Proprie: funibus. 12. Vel: aeque praestans. 13. Vel: bonis dotibus praeditus. 14. I. e. inter eos, qui ultimi venerant. 15. I. e. quod sciebat. In explicatione Sacyana falso est *laijanat* pro *lubnat*, lac. 16. Abu Obada, vel Ubada, falso Ibada et Ebada, appellatur Valid bin Abid Albochtari, mortuus an. Heg. 266, Chr. 879. 17. Vel: matricaria, chamomilla, anthemis; cfr. Jonesii Poes. As. Comm. p. 110. 18. Proprie: juramenta Dei! 19. Proprie: absconditam meam. 20. Baccas scil. zizyphus fert rubras. 21. Nigra coma. III Kailanus. Retulit Haret Hammamita. Conseruerat me et amicos quosdam consessus, quo nullus frustrabatur vocans, nec fallebat igniarii percussio, nec flagrabat ignis rixae. Dum autem certatim trahebamus lacinias declamationum, afferebamus novas historias, en! stetit prope nos persona, trita veste induta, incessu claudicans, et dixit: O electissima thesaurorum, gaudia[1] familiarium[2]! conducat vobis oriens dies, laeto fruamini jentaculo, et adspectu dignemini virum, cui olim erant convivia et liberalitas, bona et dona, agri et pagi, patinae et hospiti (praeparati) cibi; sed, non cessantibus tristibus negotiis, bellis aerumnarum, scintillis malae invidiae, vicissitudinibus atris, carere tandem incepit vola, calva evasit area, subsedit scaturigo, non convenit[3] mansio, diffluxit conventus, duritie laesit accubitus, mutavit se status, ejulavit familia, vacaverunt stabula, miseruit aemulans, periit loquens et silens, deflevit invidus et convitians; eoque adacti sumus fortuna in aerumnam conjiciente, paupertate ad pulverem deprimente, ut calceus esset dolor, cibus angor, intus haberemus incendium, intestina complicaremus fame, oculos tingeremus insomniâ, valles eligeremus habitacula, molles reputaremus spinas, oblivisceremur sellarum camelinarum, laudaremus mortem deleturam[4], tardum censeremus diem natalem! Estne ergo in vobis ingenuus medens, liberalis consolans[5]? Nam, per eum, qui me produxit gente Kaila[6]! frater evasi egestatis; non habeo, quo me sustentem unam noctem. Dixit Haret Hammamita. Condolui ob ejus miserias[7], sed, cupidus eliciendorum ejus rhythmorum, ostendi ei aureum et dixi exploraturus: hunc si laudas versibus, tibi est certus. Quibus auditis occoepit declamare, nec tardans, nec aliena sibi arrogans: Laudetur[8] aureus, cujus splendet flavedo, mundi plagas secat cursus, longissima sunt itinera, Percrebruit fama et gloria, lineamenta commissum sibi servant intimum[9] pluti; Cujus superbo incessui se adjungit conatuum successus, omnibusque mortalibus amatus est candor, Quasi liquatis cordibus esset ortus; quem qui crumena continet, animosus est, Etiamsi perierint aut tardarint liberi! Euge venustatem ejus et splendorem, Et euge commoda ejus et auxilium! Quot imperantes nonnisi ejus ope jussa sua ad finem perducta viderunt; Quot beati[10] sine eo mansissent in miseria; quot aerumnarum exercitus dispulit ejus impetus; Quot lunae plenae ad descensum adductae sunt ejus copiis[11]; quot iratis, quorum arderet carbo, Ejus audito clandestino alloquio sedata est vehementia; quot captivos, quos prodiderat cognatio, Hic liberavit, ut clarum eis esset gaudium; quot dominii jura[12] ejus produxit creatio! Ni obstaret religio, dicerem: summa ei est potestas! His declamatis porrexit manum dicens: vir ingenuus perficit, quod promisit, uti nubes effundit, postquam intonuit. Aureum ergo ei projeci et addidi: sume eum, haud tristi animo donatum. Ille, ori eum indens, inquit: benedictus sit a Deo! tum, gratiis actis, se accinxit ad abeundum. Mihi vero facetiis ejus suborta desiderii ebrietate, tam leve videbatur contrahendi aeris alieni facere initium[13], ut, extracto aureo altero, dicerem: visne hunc vituperare, dein tibi habere? Et ex tempore declamavit, altiore et canora voce, festinans: Pereat deceptor, infidelis, flavus, praeditus, ut simulator, duabus faciebus, Duabusque conspicienti apparens formis, ornamenti amatorum et coloris[14] amantium, Ipsius amore seducens judiciis[15] praepositos ad comparandam Domini iram; Qui si non esset, non abscinderetur dextra furis, non videretur injuria tyranni, Non abhorreret avarus a nocturno visitatore, nec quereretur dilatus dilationem tardantis; Nec Dei auxilium imploraretur contra osorem sagittis[16] petentem, nec rebellaret creatus creatori[17]; Cujus malis ex moribus hoc quoque est, quod opem non fert in angustiis, Nisi fugerit, ut fugit deserens servus! Bene illi, qui de fastigio eum dejecerit, Et amici modo insusurranti responderit sermone veracis, probi: displicet tua conjunctio, discede! Dixit relator. Excepi: quam copiosus tuus est imber! Resumsit: promisso vero inest, quod magis cogat[18]. Afflavi[19] eum itaque aureo altero, adjiciens: serva eos primae Suratae amuleto[20]. Ille vero, aureo in os inserto et ad geminum addito, discessit laudans matutinum excursum, extollens donantem et donum[21]. Dixit Haret Hammamita. Cor mihi meum clanculum innuit, eum esse Abu Seidum, clauditatem autem dolum; rogavi eum itaque, ut reverteretur, et allocutus sum: ornata tua oratione jam proditus, incessu utere recto! Respondit: si tu es Hammamita, honorificentissimam tibi salutem dico, optans, ut diu vivas inter liberales. Resumsi: ego sum Haret; qualis vero tuus novissimis his temporibus status[22]? Respondit: duplice vivo statu, miseriae et commoditatis; duobusque versor cum ventis, vehemente et leni. Perrexi: qui vero potuisti te simulare claudum? tui similis non jocatur[23]. Ibi abscondente sese, quae modo revelata apparuerat, hilaritate, tergum vertit declamans: Clauditatem simulavi, claudicandi non cupidus, sed ut pulsarem portam laetitiae; Dein, freno tergo meo immisso, viâ tenderem, qua tendit, qui jumentum suum libere exspatiari patitur[24], Reprehendentibusque respondere possem: excusate, claudo non est vertendum vitio! 1. Vel: laeti nuncii. 2. Vel: societatum. 3. Proprie: extulit se. 4. Vel: eradicantem, exitio dantem. 5. Vel: adjuvans. 6. Kaila dicitur tribus Arabum, nec non filia Arkami, Gassanitae, mater Ausi et Chasragi, a quibus duobus prodierint Alanzâr, *Mohammedis adjutores*; pro *Alchasrag* falso legere suadet Schult. *Alcharzez*. 7. Vel: inopiam. 8. Falso vertitur: laudo. 9. Errat Schult. explicans: lineamenta nummi aurei arcanum opulentiae commendant. Non reprehendendus est Scholiastes, qui Sirr cepit pro „*optimum rei, praestantissima pars*;“ rejicula vero est lectio *Audaat* pro *Udiat*. 10. Vel: meticulosi. Cfr. Giggeium. 11. Non male Schult. vocem *Badrat* explicat: facies, oculus lunae instar refulgens. D. S. Scholl. habent: pondus decies mille drachmarum. 12. Possunt haec verba etiam accipi pro juramento: per dignitatem Domini, cujus eum produxit creatio! 13. Schult. nitens variante, vertit: prima auspicia sensi aeris alieni contrahendi. 14. Qui est flavus. 15. Proprie: veritatibus. 16. D. S. Scholl. interpretantur: sagittis maledictionum. Castellus suggerit: jaculatorios et penetrantes adspectus. 17. Comma, „nec rebellaret“ etc., in plurimis et antiquissimis MSS. deesse dicit S. d. Sac. 18. A v. At promissum (vel pactum) pollentius est. 19. Saepius occurrit pro: donare. 20. Interpretantur haec: *gratias age Deo!* quia primum Korani caput (Mathani) incipit verbis: *laus sit Deo!* Sed magis arridet: tanquam sanctissimo amuleto hoc aurum tibi servetur, ut possessione ejus diutissime gaudeas! 21. Schult.: conciliabulum et ejus munificentiam. 22. Non bene Schultensius vertit: quis status, quae fortunae? Proprie enim transferendum esset; quis tibi status et fortunae casus? Et autem hic notat cum, ita ut sensus sit: quomodo tu te habes cum fortunae casibus? 23. Posset tamen etiam verti: tui similis non macilentus fit, non ad paupertatem redigitur. 24. Nimis libere Schult.: qui nutant in religione. *Maraga* est hoc loco: camelum pascere sivit. Schult. vertit quasi media esset Kesrata. Schol. apud Schult. habet: qui miscet serium joco. IV Dimjatensis[1]. Commemoravit Haret Hammamita. Profectus sum Damiatam anno, quo ultro citroque pellebamur[2]. Spectabar autem tum temporis statu commodo[3], amabar a fratribus[4], tractabam vestes limbatas opulentiae, revelatam conspiciebam faciem laetitiae[5], et habebam socios, qui confregerant baculum dissidii, sugebantque concordiae plenum uber[6], ita ut aequalitate splenderent instar pectinis dentium, voluntatum conspiratione una viderentur esse anima. Nihilominus proficiscebamur, quasi salus posceret[7], celerrimis[8] tantum vehebamur jumentis, et descendentes in mansione, aut aquam haurientes e rivo, moram corripiebamus, cunctationem evitabamus. Nocte quadam juvenilis[9] comae praedita nigrore, corvo simili quoad cutem, iter forte continuabamus, donec tenebrae exuerant juventutem, et aurora earum absterserat tincturam[10], ubi fastidientes pergere, desiderantes dormire, inventa regione, cujus graminosi erant colles, lenibus afflati euris[11], hanc eligebamus cubitum camelis, stationem diluculo paullum quieturis. Cum autem turba miscella[12] descendisset, sellarum stridor et camelorum barritus obmutuisset, audivi validum voce e viris, dicentem confabulatori suo in mansione: Qui tibi mos est vivendi cum aequalibus tuis et vicinis? et respondentem: Amice tracto vicinum, etiamsi injuste agat; mihi illum quoque conjungere studeo, qui insultet; tolero consortem, utut turbet[13]; diligo propinquum, vel si potum fervidum[14] infundat; amicum praefero fratri germano; socio pacta servo, quamquam decimam non rependat partem; largissimum hospiti datum leve existimo[15]; ejusdem mecum cameli equitem[16] beneficiis demergo; confabulatorem nocturnum habeo loco Amiri; familiarem colo ut principem; noto[17] trado quaecunque donare habeo; comitem bonorum meorum statuo arbitrum; leni oratione alloquor osorem; persevero interrogare de eo, qui me negligit; vice soluti promissi contentus sum ramento; pro remuneratione minutissimam acceptam habeo particulam; non laedo[18], quando laedor, nec ulciscor[19], etiamsi momorderit variegatus serpens. Ad quae socius regessit: Vae[20] tibi mi filiole! servatur qui ipse servat, et inhiatur pretioso; sed non accedo ad illum, qui non vicissim accedat[21]; non signo observantia mea fastidiosum; non puram exhibeo amicitiam neganti aequitatem; non fratrem voco vincula negligentem[22]; non adjuvo fallentem spes meas; non curo solventem connexum; non blandior ignoranti meum pretium; non trado habenam meam illi, qui foedus rumpit; non largior amicitiam adversariis; non vanum esse sino, quod comminabar hostibus; non planto dona terrâ inimicorum[23]; non auxilium fero[24] gaudenti dede infortunio meo; non illius misereo, qui gaudet de interitu meo; non dono[25] muneribus meis selectis, praeterquam dilectos; non medicinam rogo alios, quam amatos; non intimam amicitiam dedico alii, quam farcienti meam rimam[26]; non sincerus sum illi, qui meam vult mortem; non vota pro illo facio sincera, qui non implet peram[27] meam; non effundo illi gratias meas, qui evacuavit vasa mea. Et quis unquam rectum judicet, ut ego donem, tu retineas; ego mollem me praestem, tu aspere agas; ego liqueam, tu congeles; ego ardeam, tu flamma sis sedata? Non, per Deum! Verbum verbo pendamus, ut penditur aurum[28]; facta aequemus, ut soleae aequantur calceorum; ut securi simus a fraude, defendatur a nobis mutuum odium! Si non - cur ego tibi potandum dem, tu me abigas; ego te juvem[29], tu me despicias; ego pro te acquiram, tu me vulneres; ego ad te veniam, tu me ire sinas? Quomodo aequitas emi[30] potest injuria; qui sol radiare cum nubibus; quando amor socius esse violentiae; et quis ingenuus contentus fuit conditione depressionis[31]? Divina sane sunt patris tui verba: Qui amorem mihi suum appendit, praemium ei do illius, qui super fundamento suo exstruit; Admetior amico, prout mensus est mihi, modio pleno aut deminuto; Nec eum frustro; nam pessimus est mortalium, cujus hodiernus dies non respondet hesterno[32]; Et quicunque apud me petit fructum, non aliud decerpit, quam quod plantavit; Non animus est decipere, neque vero abire, ut cujus manus complosione deceptus est sensus; Nec mihi impono officium erga eum, qui sibi non imponit officium erga me. Saepe quidem, qui impurum foveret amorem, credidit, me sincerum ejus esse amicum, quamvis simularet; Sed non intellexit prae ignorantia, me creditori meo debitum solvere eâdem monetâ. Et fuge eum, qui te stultum aestimat, fugâ odii, eumque cense ut sepulcro conditum; Ac cujus amicitia est dubia[33], monstra te illi veste ejus, a cujus familiaritate abhorretur[34]; Nunquam autem amorem spera ab eo, qui te putet pecunia egere sua[35]! Dixit Haret Hammamita. Audito autem mutuo amborum sermone, deside ravi spectare ipsorum personas; cum itaque appareret filius solis[36], et coelum involveret luce, surrexi, antequam loco moverent cameli vectarii[37], et non[38] ut mane prodit corvus, incepique versus tractum vocis illius nocturnae tendere, stricta oculi acie observans facies, donec conspexi Abu Seidum et filium ejus conversantes, indutos vestibus duabus grossioribus laceris. Quos animadvertens mihi fuisse collocutores noctis, auctores institutionis, adii, captus eorum lenitate, dolens egestatem, et invitavi[39], ut ad meam se conferrent stationem[40], meaeque domini essent copiae et inopiae. Atque incepi virtutem eorum divulgare inter viatores, ac arbores eis concutere fructiferas, ita ut mergerentur muneribus et haberentur amici. Eramus autem mansione, unde distincte notari poterant aedificia pagorum, clareque spectabamus ignes hospitalitatis. Cum itaque Abu Seid marsupium suum videret impletum, miseriam fugatam, dixit mihi: corpus meum est sordidum, squalor firmus; permittisne mihi, ut pagum accedam, me lavatum, hancque curam dispulsum? Respondi: si hoc vis, festinatio! festinatio! et reditus! reditus! Reposuit: invenies me citius tibi supervenientem, quam oculus a prospectu revertatur tuus. Tum effuso cursu abiit, ut celer equus in hippodromo, filio dicens: festina! festina! Nos autem, non putantes, eum decipere et fugere, morabamur eum exspectantes, ut exspectantur festorum novae lunae et explorabamus de eo exploratoribus et quaesitoribus, donec lux senuerat et prope aberat, ut diei crepido[41] corrueret. Cum itaque meta[42] exspectationis nimis esset longinqua, et sol luceret (nebularum vespertinarum) laceris pannis, dixi sociis: modum excessimus morando; distulimus profectionem, usque dum amisimus tempus; jam autem clarum est, virum mentitum esse; paramini igitur ad iter faciendum, nec cujusquam fimeti oculos vestros in se convertito viriditas[43]! Ipse vero surgens, ut pilento instruerem camelum, et sarcinas imponerem profectionis causa, Abu Seidum inveni sellae camelinae inscripsisse: O tu, qui mihi brachium fuisti et auxilium prae omnibus mortalibus! Ne existimes, me aufugisse fastidio aut modum excedente petulantia; Semper[44] ego ex iis eram, qui cibati dilabuntur[45]! Addidit (Haret). Coetum, ut sellae inscriptionem legerent, admonui, quo, quem vituperaverant, eum excusarent. Hi vero, lepidum ejus sermonem[46] admirantes, Deum implorabant averruncum ab ejus noxa. Tum perreximus, nescii, quos jam ille nostrûm loco elegerit alios. 1. Damiata, quae nunc in Aegypto floret, non plane eadem est cum hac, quam Haririus intendit. Quia urbs haec, sita illo loco, ubi Nili brachium orientale in mare influit, solita erat Francorum exercitibus statio, Moslemi eam vastarunt, aliamque remotiorem loco ejus condiderunt. Cfr. J. D. Michaelem ad Abulfedae Descr. Aegypti p. 115, not. 249. 2. Vel: ubi ultro citroque proficiscebantur homines. A. v. impulsionis et repulsionis. 3. Schult.: a laetiore fortuna respiciebar. Sed si hoc voluisset auctor, non adhibuisset vocem *rachâ*, quae notat potius *commoditatem*, quam affert laetior fortuna. 4. A. v. amatus fraternitatis, vel fraternitatem contrahendi. 5. Ut sponsam. 6. Proprie: lac, quod inter binas mulctras colligitur in uberibus. 7. D. S. Scholl, *nagâ* pro certo currendi modo habent. 8. Vel: stolide praecipitibus. 9. A. v. juvenili quoad adolescentiam. 10. D. S. Scholl.: a manu sua absterserat tincturam tenebrarum. 11. Proprie: lenibus afflatâ euris. 12. Vel: comites. 13. A. v. etiamsi turbationem manifestet. 14. Puta: gehennae. 15. Schult. simpliciter: confero larga dona. 16. Proprie: eum, qui in altero cameli latere equitat itaque onus coaequat. 17. Proprie: notis. Perperam Schult.: iis, qui me norunt. 18. Schult.: non queror de injustitia. 19. Schult.: non aegre fero. D. S. Scholl. et Castellus non plane conveniunt in constituenda verbi *nakima* significatione. 20. Vae, dicunt scholia, tantum esse exclamationem mirantis vel increpantis. Hoc non est verum; saepe esse exclamationem comminantis condolentisque, sequentes narrationes ostendent. 21. Vel: subveniat. 22. Vel: irrita facientem. 23. Hoc comma Schult. deest. 24. D. S. Scholl.: non eandem, ac mihi, bonorum meorum partem tribuo illi. 25. Schult. male: non donari me patior. 26. I. e. inopiam. D. S. Scholl. primariam vocis notionem, quam indigitat adjectum *Sadda*, obturavit, praetervident. 27. Vel: vas, thecam. 28. Proprie: *pondus*. Nominatur vero sic etiam nummus aureus. 29. Vel: portem. 30. Vel: adduci. 31. Vel: diminutionis. 32. Schult. vertit: cujus dies damnum fecerit prae *matre sua*. Legit *Omm* pro *Ama*. D. S. Scholl. hic nihil interpretationis addunt. Videtur Haririus dicere voluisse: qui non gratus est pro beneficiis praeterito tempore acceptis. 33. Proprie: cujus in amicitia est obscuritas, dubium. 34. Schult. certe variante lectione ductus: indue vestem abhorrentis a familiaritate ejus. 35. Finit hic disputatio de optima inimicos tractandi ratione, qua manifesto contenduntur praecepta religionis christianae cum veterum Arabum placitis, qui nimis inclinabant ad talionem. Cfr. Iba Doreidi Idyllium v. 136, 152, 153. 36. Filius solis est aurora. *Sakâ*, hoc loco nom. pr. significans solem, proprie videtur notare ardorem, flammam. 37. Perperam Schult.: vectores. 38. *Non ut*, phrasis dicitur esse non mere arabica, sed Irakensium. Non raro Haririus ea utitur, significatque, *magis*, vel *plus quam*. 39. Vel: permisi eis. 40. Perperam: ad meam sellam. 41. Dies flumini comparatur. 42. Vel: spatium exspectationis nimis esset longum. 43. Non multi pretii habentur gramina in profectorum scenitarum relictis fimetis nascentia, quamquam perviridia; hinc fimeti viriditate proverbialiter designatur *species boni, cui non subest verum commodum*. Occurrit hoc proverbium etiam Cons. XVIII. A Mohammede ortum fertur, qui cum aliquando dixisset, „cavete vobis a fimetorum viriditat“, interrogatus, quid ista phrasi intenderet, responderit: puellam pulchram haud laudabilis plantarii, i. e. originis. 44. A. v. *ex quo non desino*; quod Scholl. explicant: dum vivo. 45. I. e. qui hospiti nolunt molestias creare diutius commorando. Verba sunt desumta ex admonitione Mohammedis (Kor. Sur. XXXIII., 53), qui post mensam solus esse vellet cum mulieribus suis. 46. D. S. Scholl. hoc vocabulum explicant per: *quod decerpserunt apes*. Sed *apium* mentio hic sane non erat necessaria. Rectius Teblebius in Schult.: *charaftu atthamrat* i. e. *kathâtuhâ*. V Cuficus. Commemoravit Haret Hammamita. Cufae confabulatus sum nocte, cujus facies erat bicolor[1], cujusque luna referebat amuletum[2] argenteum, cum sociis nutritis lacte eloquentiae, oblivionis syrma trahentibus super Sachbano[3]. Nemo eorum erat, a quo disci non potuisset, aut a quo sibi cavere necesse fuisset; ad unumquemque inclinabatur, a nullo abhorrebatur. Et fascinavit nos confabulatio, donec occiderat luna et dominata est vigilia. Cum autem velum expandisset sinceri nigroris nox, et nihil restaret quam dormiturientis nutatio, audivimus a porta sonum latratum cientis[4], quem sequebatur pulsatio petentis, ut aperiretur. Diximus ergo: quis nos accedit nocte atra? Respondit: O homines hujus recessus, a malo sitis liberi, nec obviam habeatis, quoad vivetis, noxam! Nox densa ad septum vestrum pepulit virum capilli disjecti, pulverulentum, Fratrem itinerum diuturnorum, longinquorum, donec evasit curvus, pauper, Similis novae coeli lunae, cum primum splendet. Quin aream vestram oppressit indigus pudens[5], Prae omnibus aliis mortalibus vos adiens, ut quaereret hospitium[6] et quietem. Hospitem igitur accipite contentum, ingenuum, qui acquiescit dulci et amaro, Certeque a vobis discedet, benignitatis vestrae laudem spargens! Dixit Haret Hammamita. Cum autem sermonis dulcedine nos fascinasset, et cognossemus, quid esset pone fulgur ejus, festinavimus aperire portam, ei obviam ivimus salutatione[7], et diximus puero: heus! heus! affer quod est paratum! Dixit hospes: per eum, qui me constituit in septo vestro! non adlambam cibum vestrum, nisi sposponderitis, vos me non habituros molestiam, nec mei causa vobis imposituros esum. Saepe enim esus[8] cruditate afficit edentem, et conviviis ei interdicit; pessimus autem est hospes, qui imponit gravia, excipientique affert noxam, praesertim noxam corpori adhaerentem, in morbos adducentem; nec dicit proverbium pervagatum[9] „optimae coenae sunt lucentes[10]“, alia mente, quam ut, mature coenantes, abstineamus a nocturnis epulis, quae reddunt luscitiosos; nisi quando, o summe Deus! ardet esuries et prohibet a somno. Dixit; et quasi nostram voluntatem perspexisset, aut ab arcu propositi nostri jecisset, re vera ineundo pacto ei gratificati[11] sumus, et gratias egimus ob aequabiles mores. Cum autem puer adtulisset, quod in promtu erat, et inter nos accendisset lampadem, considerabam illum, et ecce! erat Abu Seid. Quare sociis dixi: proficiat vobis, qui advenit, hospes, vel potius frigida[12] praeda! Nam, quamquam occidit luna (lucens) domo Sirii, orta est luna poëticae, et quamquam occidit plena luna Natrae[13], jam splendet plena luna prosae. Et invasit eos ardor laetitiae, avolavit somnus ab oculorum hirquis, rejicientesque quietem, ad quam tetenderant, reversi sunt ad explicandam festivitatem, quam complicuerant. Abu Seidus quidem intentus erat manuum suarum labori, donec, cum tollendae mensae tempus venisset[14], diximus: delecta nos enarratione cujuspiam e confabulationibus tuis egregiis, aut itineribus tuis mirandis! Respondit: expertus sum mira, quae nemo vidit videntium, nec ullus tradidit tradentium; ad maxime autem mira pertinet, quod spectavi hac nocte, antequam superveni vobis[15], et ad vestram tetendi portam. Petivimus itaque, ut referret, quod novum vidisset, libro vagans gradu, et dixit: Peregrinationis arcus me exspuerunt in hanc regionem, famelicum, miserum, gestatorem perae vacuae, ut cor matris Mosis[16]. Surrexi itaque per silentium[17] tenebrarum, quamquam pedes dolebant, ut quaererem virum excipientem, aut acquirerem orbiculum panis, et pepulit me agaso famis, et fatum, cui cognomen est *pater miri*, donec constiti ad portam domus, et properanter dixi: Salvete habitatores hujus domus! Vivatis commoditate vitae suavis[18]! Nonne apud vos filio viae pauperi, itineribus emaciato, nocte tenebrosa erranti, Intestina aestuanti, famem comprehendenti, qui biduum non gustavit cibi saporem, In terrane vestra ei est refugium? Nam jam obscuravit ala tenebrarum demissarum, Estque vitae statu quietis experte. Et estne hac mansione dulcis potum, Qui mihi dicat: baculum abjice et intra, gaude humanitate et cibo hospitali promto!? Dixi[19], et prodiit hinnuleus[20], super quo erat palla, et inquit: Per sanctitatem senis (Abrahami), qui sanxit hospitalitatem, et peregrinationis scopum fundavit in matre urbium! Nocturno visitatori, si talis supervenit, nihil apud nos est, quam sermo et cubitus in septo. Quomodo alios hospitio excipere potest ille, cujus somnus fugatur fame, et ossa rasa sunt ejus impetu! Quid tibi videtur de his, quae retuli, quid videtur? Excepi: quid agam mansione vacua, statione socii paupertatis? Sed, o juvenis, quod tibi est nomen? jam enim intellectus tuus in admirationem me duxit. Respondit: nomen mihi est Seid, et patria Feid[21]; heri hanc in regionem veni cum avunculis ex Absitis. Dixi: auge me luce, tu, qui vivas et extollaris! Dixit: narravit mihi mater mea Barra, quae, ut nomen edicit, est pia, se anno invasionis Mavâni[22] nupsisse viro e primariis Sarugi et Rhassâni; hunc vero, cum ejus animadvertisset gravitatem, quod esset astutus, prouti ferant, secreto eam deseruisse, necdum rediisse[23], et ad hoc usque tempus nesciri, vivatne, ut exspectetur, an mandatus sit sepulchro deserto. Perrexit Abu Seid: signis autem fidis cognovi, eum filium meum esse; manus tantum vacuitas me prohibuit, quominus me ei notum facerem; ob hanc ab eo discessi jecore contuso, lacrimarum torrente effuso; et num unquam, o prudentes! audivistis, quod hoc miro magis esset mirandum? Respondimus: minime, per eum, cui est (clarissima) scientia libri[24]! Perrexit: redigite eam in ordinem singularium eventuum, memoriamque ejus sempiternam tradite foliis[25]! nunquam enim historia similis vagata est mundi plagis. Allato itaque atramentario et nigris ejus serpentibus[26], historiam signavimus, uti contexuerat; dein vero elicere tentavimus sententiam ejus de recipiendo puero. Ibi dixit: si modo gravis esset manica, leve mihi esset educare filium. Resumsimus: si viginti aureorum tibi sufficit summa, statim tibi eam colligemus. Dixit: qui non acquiescerem tantae summae, quam nemo contemnere potest, nisi fatuus! Continuavit relator. Nostrum ergo quisque in se suscepit hujus (summae) partem, datoque se obligavit libello. Pro hoc beneficio gratias egit, largam laudi impendens orationis copiam, donec, cum jam nimia nobis videretur celebratio, nimis exiguum munus, fabularum protulit ornatarum[27], quod contemtas faceret vestes variegatas Jemanicas, usque dum appropinquavit diluculum, aurora perrupit illustrans, et confabulando transegeramus noctem, ex quo omnis ejus occiderat lucida stria, usque dum canescebant ejus antiae, et cujus perfecta erat felicitas[28], donec florescebat ejus arbor[29]. Cum autem primum conspiceretur cornu rhasalae[30], exsilivit in morem rhasalae, et dixit: surge mecum, ut accipiamus dona, et stillatim promanare faciamus commissas summas; nam jam volitant jecoris mei laciniae[31] filii mei desiderio. Alae itaque ejus me adjunxi[32], donec facilem ei reddideram successum. At postquam numeratam pecuniam bursa sua condiderat et, fulgentibus frontis hilaris lineis, dixerat: „Deus rependat pedum tuorum gressus; Deum imploro tibi, mea vice, tutorem!“ affantem me, „volo te sequi, ut videam filium tuum generosum, eumque alloqui, ut respondeat“, adspexit, ut deceptor adspicit deceptum, et ridens, ut in utroque oculo lacrimae reciprocarentur[33], declamavit: O tu, qui decipientem splendorem[34] pro aqua habuisti, cum narrarem, quod narravi! Non putavi, absconditum mansurum esse dolum meum, aut dubiam fore intentionem. Per Deum! nec uxor mihi est Barra, nec filium habeo, a quo cognominatus fuerim; Sed variae sunt mihi artes magicae, quas novas inveni, nec aliunde duxi, Et quae nec Azmaï[35] retulit in relationibus suis, nec pertexuit Cumeit[36]; His utor mediis consequendi, quae manus decerpat, quando desidero; Si vero supersederem, immutaretur status meus, non obtinerem, quod obtinui. Accipe igitur excusationem et condona, si peccatum commisi crimenve! Hic valedixit et abiit, corde meo Rhadhâae[37] depositis carbonibus. 1. D. S. Scholl.: quod nocte incipiente luna luceret, deinde vero occideret. Sed cur non: cujus obscuritas lunae lumine erat illustrata? 2. Scil. ejusmodi amuleta similia sunt lunulae, vel potius soleae ferreae equi. 3. Dicitur hunc veterum Arabum oratorem, cum duas conciliare vellet gentes, per dimidium diem locutum esse, nec unum repetiisse verbum. Cfr. Decas ed. alt. p. 1. 4. I. e. hospitis. Arabes, dicitur, noctu migrantes latratum ciere solent, ut viam rectam inveniant. Posset vero et hac Scholl. animadversione supersederi, cum hominibus noctu accedentibus etiam invitis canum latratus oritur. 5. I. e. qui, quod opus habet, aperte fateri non audet. D. S. Scholl. non consentiunt cum lexicis; illis enim auctoribus designatur, qui aperte mendicatur. Dissensus ortus videtur ex ea verbi notione, qua est: irruere, urgere. 6. Vel: cibum hospitalem. 7. Scil. dicendo: amplo et commodo fruaris loco! 8. Proprie: buccella. 9. A. v. cujus vagatur vagans. 10. Vel: detectae, ut facies mulierum, quarum sunt retecta vela. Id vero est: diurnae. 11. Vel: consuetudinem cum eo inivimus. 12. I. e. jucunda. 13. E mansionibus est lunae; duae scil. stellae spithamae intervallo separatae, inter quas ut nebula apparet nasus leonis. Notat vero etiam prosam, sive orationem sparsam, non vinctam. 14. A. v. cum id, quod prope eum erat, postularet, ut tolleretur, vel, tolli vellet. 15. Accusatur Haririus, quod hoc verbum non recte adhibuerit; sed liber est a culpa, si, quae Castellus de hoc verbo habet, agnoscimus. 16. Quod spe vacuum erat. 17. A. v. cum quiesceret (duraret) nox. 18. Proprie: humefactae, uvidae. 19. Proprie: dixit. 20. Pr.: foetus vaccae silvestris. 21. Feid, vel Faid, D. S. Scholl. dicunt stationem in via Meccae; quae tamen animadversio est nullius pretii, cum multae viae Meccam ducant. Ex Abulfedâ, ed. Rommel, p. 81 scimus: urbem esse parvam in Nagdo, mediâ viâ, qua peregrini religiosi Irakae incedunt a Cufah ad Maccah. 22. Et hic D. S. Scholl. nimis parce: „locus dicitur in via Meccae.“ Ex Scholl. ad Hamasam discimus, Mavân dictum esse locum inter Rabasam (quae traditur in pagis ad Medinam pertinentibus) et Nokram, quam invenimus in via Medinâ ducente Feidum. 23. A. v. *et huc tractim*. 24. Korani. 25. Proprie: foliorum ventribus. 26. I. e. calamis. Perperam Schult.: et reliquo instrumento. 27. Proprie: phrygionicae vestis confabulationis. 28. A. v. cujus perfectae erant felicitates. 29. Schult. legit *Amud* pro *Aud*; inde vertit: cum columna diluculi prorupisset. Sed dies oriens hic comparatur arbori, cujus rosei se explicant flores. Minus placet sententia D. S. Scholl.: comparatur arbori, cujus folia ex involucris promicant. *Infathara*, fissus fuit, etiam ad florum involucra referri potest. 30. Vel: gasalae i. e. solis. 31. Proprie: fissa. 32. I. e. dextram meain dextrae ejus junxi. 33. Proprie in usu est de sonis, in gutture se reciprocantibus. 34. *Sarab* splendor est deserti, aquae speciem prae se ferens, sed ludens sitientes. Cfr. Lebidi Kazidam Moallakam v. 15. 35. Nomen integrum est Abu Saïd Abdo’lmelik bin Koreib bin Azem bin Abdo’lmelik bin Azma bin Mothhar bin Riach bin Omar bin Abdo’llah Bahelita. Plura vide in Dissertatione de Moallaka Lebidi, p. 87; cfr. Consessum Taurisensem. 36. Tres vixerunt poetae Cumeit dicti: primus ante Islamum, alter ante et post Islamum stabilitum, id quod notat vox Muchdharim; tertius, Cumeit bin Seid, post Mohammedem, ad sectam Schiitarum transiit, carminaque omnium pepigit longissima, ut in proverbium abierint. 37. Rhadhâ, vel Gadhâ, arbor est, cujus lignum prunam vivacissimam praebet. VI Mararhiensis[1]. Commemoravit Haret Hammamita. Versabar Mararhae in concilio regiminis[2], cum, mentione eloquentiae facta, omnes, qui aderant, ex equitibus calami et dominis praestantiae, consentirent, non superesse, qui enucleate componat, et hac in arte versetur pro lubitu; nec restitisse post praecessores, qui inveniat viam candidam, tractatumve defloret virgineum[3]; sed seculi hujus scripto res praestantissimos, facundiae frenorum potentes, mendicos[4] esse respectu majorum, etiamsi possideant eloquentiam Sachbani Vajelitae. Erat autem in consessu vir, sedens in angulo[5], ubi famuli stare solent; et quotiescunque illi modum excedebant in curriculo, et meliores vilioresve spargebant e cophino suo dactylos, limus ejus prospectus[6] elatusque nasus indicabat, eum terrae adhaerere[7], ut prosiliat; contractum jacere, ut orgyiam extendat[8]; arcus laxatorem[9] esse, qui sagittas dolet; cubitorem, qui quaerat jaculando certare. Cum autem evacuatae essent pharetrae, rediisset tranquillitas, quiescerent procellae, cohibitus erat contradicens, (cessarent strepitus, silerent increpatus et increpans)[10], accessit ad multitudinem et dixit: o homines! rem fecistis stupendam et a scopo aberrastis vehementer, dum magnifecistis ossa putrida, excessistis favendo praeteritis, et despexistis generationem, qua vestri sunt fratres, quaeque vobis juncta est amicitiis. Oblitine estis, o peritissimi nummorum exploratores, magorum antistites in solvendo et nodando, quod novae ediderunt venae, quove bimus equus[11] ad certamen provocat quinquennem, parabolarum castigatarum, metaphorarum dulcium, epistolarum balteatarum, rhythmorum venustorum? Et num prisci, si recte considerat nunc vivens, alias sententias protulerunt, quam e fontibus haustas, qui nunc quoque frequentantur[12]; quam fugaces[13], quae nunc quoque compedibus vinciuntur; ab illis per manus traditas ideo, quod prius nati erant, non ideo, quod abigens a rivo[14] accedentem superat? Mihi quidem notus est, qui, quando scribit[15], pingit; quando exponit[16], vestem texit Jemanicam; quando latius evagatur, deaurat[17]; quando compendiose loquitur, miracula edit; quando ex tempore loquitur, attonitos facit; quando nova producit, corda findit. Excepit, qui prae ceteris respiciebatur in concilio, primatum illorum oculus: quis hunc saxum tundit[18], et harum proprietatum est admissarius[19]? Respondit: hippodromi tui socius[20], pugna tibi adversarius, et, si vis, exerce generosum[21], voca responsurum, ut videas, quod mireris. Resumsit ille: o quisquis es! milvus nostra regione non fit aquila, et facile nobis est distinguere argentum a glarea; raro autem, qui se exponit certamini scopum, evadit morbo incurabili; raro, qui pulverem ciet probationis, effugit contemtus festucas. Ergo tu, honorem tuum ne prostitue ignominia afficienti[22], nec averte te a consilio bene consulentis! Regessit: quisque suae sagittae optime novit signum, et certe[23] nox suam prodet auroram. Hominibus ibi clam deliberantibus, qua re puteum ejus explorarent, virique agerent experimentum, unus inquit: meae eum cedite parti, ut eum petam historiae meae silice[24], quae nodus est intricatus[25], nummorum dijudicandorum lapis lydius. Ornarunt eum itaque dominio, ut rebelles quondam Abu Naâmam[26], et accedens ad virum illum inquit: scias velim, me, cognatum[27] huic[28] praefecto, statui meo providisse dulci eloquentia, et ad reparanda curvata sufficiens habuisse auxilium in civitate mea, in facultatum copia et alendorum paucitate. Sed cum tergum meum aggravatum esset et periisset tenuis pluvia, ad illum contendi ex oris meis cum spe mea, et oravi, ut mihi restitueret nitorem et me irrigaret; et laetus erat ob adventum meum ac lubens, et mane me bonis cumulavit vespereque. Petenti vero tandem mihi licentiam, domum revertendi tergo laetitiae, dixit: ego mihi firmiter proposui, tibi non dare viaticum, nec concedere[29], ut relictis tuis te adjungas, nisi ante discessum tuum componas epistolam, qua statum tuum ita explices, ut vocabulorum binorum prioris litterae omnes sint punctatae, litterae posterioris distinctae sint puncto prorsus nullo[30]. His auditis totum annum exspectavi facundiam meam, sed non edidit verbum; totum annum mentem excitavi, sed aucta est sopore; omnes[31] doctos auxilio vocavi, sed quisque caperata fronte se avertit. Si ergo vera de te retulisti, fac, veracitatis tuae proferas testimonium[32]! Respondit: ad cursum incitasti equum cursorem, rigationem postulasti aquam effusam, arcum transmisisti in fabricatorem, domum habitare jussisti exstructorem. Tum, postquam cogitaverat, donec plenam fecerat[33] venam[34], abundans lac camelae, dixit: erioxylon[35] inde atramentario, sume instrumentum et scribe: Liberalitas, o tu, cujus felicitatis exercitum Deus confirmet! ornat; avaritia, o tu, cujus inimicorum oculos[36] fortuna deprimat! dedecorat; nobilis remunerat, ignavus frustrat; hospitalis excipit, sterilis[37] terret; benignus nutrit, rixosus festuca laedit; donum salvat, retardatio angit; preces custodiunt, laus purificat; ingenuus retribuit; denegare, quod jure est debitum, ignominia afficit; projicere verendos[38] est error, frustrare filios spei est crudelitas; nemo avarus est, nisi imbecillis mente; nemo decipitur, nisi tenax; nemo pecuniam condit, nisi miserabilis, nec contrahit manum pius. Nunquam desinant[39] promissa tua liberare fidem, consilia tua sanare, clementia tua ignoscere, luna tua splendere, dona tua ditare, inimici tui te celebrare, gladius tuus perdere, potestas tua aedificare, petens a te decerpere[40], te laudans colligere, liberalitas tua juvare, coelum tuum pluere, copia tua redundare, repulsa tua deficere! Qui spem suam in te posuit, senex est similis umbrae pomeridianae, cui nihil restitit; adiit te mente acerrimae aviditatis[41]; laudavit te selectis[42], quae dote donare necesse est; desiderium ejus autem facile expletur; quae animum ei tuum propensum reddant, sunt manifesta. Laus ejus pro praeda habetur, vituperium timetur; pone se habet familiam numerosam, quam tetigit adversitas, expilavit iniquitas, totam obruit macies, dum ipse versatur in lacrima respondente[43], tristitia liquefaciente, cura inhaerente, moerore modum excedente, quod spes frustrata est, neglectus canitie sparsit, inimicus dentes collisit, tranquillitas evanuit; neque vero declinavit amor ejus, ut iram provocaverit[44]; nec malos fructus tulit arbor ejus, ut resecetur; nec exspuit[45] pectus (cogentia), ut excutiatur; nec nodosum erat vinculum[46], ut odio habeatur. Liberalitas ergo tua postulat, ut quae ei sunt praestanda non rejicias; sed spem ejus fac candidam[47], auferendo dolorem! Divulgabit laudem tuam in mundo suo, o tu, qui vivas ad removendam tristitiam[48], erogandas opes, sanandam aegritudinem, tuendos senes, societate copiae et laetitiae nitentis, quamdiu visitabitur[49] domicilium divitis et timebitur intentio malevoli[50]! Salve! Cum autem epistolam dictando ad finem pervenisset, et in praelio eloquentiae fortitudinem suam demonstrasset, multitudo ei gratificata est facto et dicto, largum ostendens favorem et liberalitatem. Interrogatus vero, qua in gente ejus sit origo, qua in valle ejus lustrum, respondit: Rhassan nobilis mea est gens, Sarugum patria mea pristina. Domus quidem illa solem aequat splendore et loco excelso; Mansio autem dicta paradisum, salubritate, amoenitate et pretio. Euge vitam, quam in ea transegi, et gaudia perfecta, Diebus, quibus limbatam tractabam vestem in ejus hortis, litans genio[51], Juventutis stola superbiens, revelatas conspiciens delicias pulchras, Non metuens fortunae vicissitudines, nec casus ejus vituperandos! Si homo moerore perderetur, ego mortuus essem moerore constante; Si redimi posset vita praeterita, ego eam redimerem pretioso cordis sanguine. Mori antiquius est viro, quam vivere vitam jumenti, Quem annulus contemtus ducat ad magnas[52] et injurias, Et leones videt discerptos unguibus injuriosis luporum. Peccatum autem imputandum est tempori; nisi ipsius esset mala indoles, non inconveniens foret habitus[53]; Ipsum si recte staret, status etiam in eo recte se haberent. Posthaec perlata ejus historia ad praefectum, iste os ejus margaritis implevit, eumque adegit, ut ad ipsum se reciperet, quo praeesset scribarum concilio; at suffecit ei donum, ab isto principatu eum retinuit fastidium. Dixit, qui retulit. Equidem cognoveram lignum arboris ejus, antequam maturuerant ejus dactyli; et prope aberam, ut ejus pretium indicarem, antequam fulserat plena ejus luna; sed palpebrae nictu innuit, ut ne extraherem gladium ejus e vagina. Jam, cum exiisset plena cum pera, discessisset potitus victoria, eum secutus sum, amicitiae officium exsecuturus, reprehensurus scilicet eum ob recusatum praesidis munus; verum se avertit ridens et declamavit modulans: Vagari per regiones cum paupertate, antiquius mihi est, quam munus. Nam praefectis[54] est asperitas et objurgatio, eheu quanta objurgatio! Et nemo eorum bene facta complet, et firmat, quod constituit. Nec te decipiat fallens deserti splendor, nec aggrediaris rem non perspectam[55]; Quot enim somniantes, laetati somnio, terrore percussi sunt expergiscentes! 1. Mararha, vel Maragha, urbs est Aderbiganae. Ibn Haukal, vert. Ouseley, p. 157 dicit: Maragha is nearly of the same size as Ardebil; in former times it was the seat of government: it has villages and suburbs, orchards and gardens, and land improved by agriculture. 2. Secus Schult. habet *eruditionis*. 3. I. e. producat novum. Schult.: qui dissertationem virginem posset conscendere. 4. Pr.: domesticos, ob quos sumtus facere necesse est. Schult.: clientes. 5. Vel: in margine, ora. 6. Vel: palpebrarum contractio. 7. I. e. silere. Schult.: oculos in terram defigere. 8. Schult.: ut mox amplo passu emicaret. 9. I. e. qui remiserit arcus nervum. 10. Verba inclusa exstant in editione Percivalii. 11. Vel: camelus. 12. Perperam Schult.: quam qui aquariis turbidis et calcatis veniant comparandi, e quibus nihil celsum ac venustum eluceat. Neutiquam orator veteres vult vituperare. 13. Sententias, quae ob pulchritudinem mox in omnium ore sunt, comparat cum celerrimis antilopibus. 14. I. e. e vita discedens, allegoria e vita pastoritia desumta. 15. Vel: tractatum componit. 16. Vel: comparationes instituit. 17. Alius est in ed. Percival. commatum ordo. 18. I. e. quis est detrectator? D. S. Scholl, saxum hic notare dicunt: honorem, aestimationem. Schult. explicat: quis durum hoc saxum nobis perfregerit? 19. I. e. dominus, possessor. 20. Vel: compar tibi in hippodromo. 21. Scil. hunc. 22. Vel: vituperiis, aut locis, ubi vituperiis afficiatur. 23. Male Schult.: et nunc statim. 24. Secundum D. S. Scholl. silex notat: quod alicui in certamine par est. 25. Pr.: difficultas nodorum. 26. Abu Naâma cognomen est Kathrensis, oratoris et poetae, tempore Muzabi, filii Subeiri, quem rebelles dicti Alasariket Chalifam salutaverunt viginti per annos. 27. Perperam Schult.: in comitatu hujus viri principis. 28. Ambiguum est, utrum dicere velit *hujus urbis*, an *hujus provinciae praefecto*. 29. Vel: dispersionem tuam recolligere. 30. In lingua latina sola littera _i_ puncto insignitur; in hac ergo artificium illud, quo prima quaeque vox litteris punctatis constat, altera quaeque mon punctatis, locum habere non potest. Similia occurrunt in Consessu Ahvasensi et Samarcandensi. 31. Reprehenditur hic Haririus a popularium suorum nonnullis ob vocem Katheba, *omnes* notantem, quippe quam ex usu non sit licitum ponere statu constructo. 32. A. v. proferas testimonium, si es e veridicis. 33. Vel: existimabat. 34. Pr.: prima e puteo scaturiens aqua, ingenium. 35. Quod ab iis, qui calamis scribere solent, atramentario inditur, ut carpta lana, gossypium, sericum, ad continendum atramentum. 36. Vel: cilium. 37. Vel: sycophanta, delator. 38. Schult.: necessarium. 39. Licet etiam vertere: nunquam desinunt. 40. Perperam Schult. verbum adhibet finitum. 41. Pr.: adiit te sensu, cujus aviditas salit. Non bene Schult.: opinione bona. 42. Selectae orationes vel versus *sponsis* hic comparantur, quae dotare necesse sit. 43. Intelligit facilem et largam. 44. Vel: ut ira eum persequatur. 45. I. e. non pronuntiavit. 46. Nihil molesti erat in mea tecum conjunctione. 47. Imple. 48. Sic Castellus. D. S. Scholl. interitum notat. Utrumque confirmat in Lexico Arabico-Latino Freytagius. 49. A. v. obruetur. 50. Vel: socordis, vecordis. Schult.: aut metuitur tergiversatio sordidi. 51. A. v. *secans propositi*, i. e. cujus pro arbitrio cedebant proposita, vel, perficiens quae vellem. 52. Subintellige: calamitates, vel peccata. Non convenire mihi videtur, quod Scholiastae supplent: dignitas. 53. Vel: mos, natura. 54. Intelligendi sunt urbium et provinciarum praefecti. 55. Vel: dubiam, ambiguam. VII Barcaidensis. Narravit Haret Hammamita. Proposueram mihi proficisci Barcaido; at, cum fulgura venientis festi conspicerem, respui ab illa urbe discedere, nisi testis fuissem diei ornatûs. Cum autem advenisset cum officiis suis lege sancitis et ultro praestandis, equitesque et pedites coegisset, nova, ut mos praecipiebat, veste indutus, item ac alii prodii ad colendum deum. Iam cum templi coetus esset congregatus et consertus, compressioque spiritum intercludere inciperet, senex se ostendit pannulis duobus laceris, velato utroque oculo, sub brachio gestans sacci pabulatorii instar, ductus vetula dracaenae simili; substititque ut collapsurus, ac salutavit ut pavidus; tum, precibus peractis, quinque suos[1] in pera gyrando, schedulas promsit variis inscriptas coloribus, nitidis characteribus, vetulaeque annosae tradidit cum mandato, explorare liberales et, quemcunque animadvertisset rorantis manus, ei obtrudere foliorum unum. Accusatum hominibus fatum mihi quoque schedulam destinaverat, qua reperiebam scriptum: Dies mihi oritur percusso doloribus et terroribus, Pessime afflicto superbis, fraudulentis, sicariis, Fratribus simulantibus, suadentibus detrimentum, Adjutoribusque ad malum exitum. Quantum passus sum ignibus odii, egestatis, itinerum, Quotiesque incessi laciniis, memoria enarrando non sufficit. Utinam fortuna, me infestatura, extinxisset parvulos! Quod si catuli mihi mei non essent vinculo et morbo, Spes meas non dirigerem, neque ad propinquos, neque ad potentes, Nec tractarem syrma demissionis tractu; Latibulum mihi esset laetius, et antiqua vestis antiquior. An vero liberali placuerit onus meum allevare nummulo, Conturbationisque meae ignem extinguere, aut tunicâ aut braccâ? Perrexit Haret Hammamita. Et cum conspexissem versuum ornatum, ortumque mihi esset desiderium cognoscendi eorum textorem, signorumque pictorem, cogitatio autem suggereret, vetulam esse viam consequendi, nec illicitum pronuntiaret pretium pro communicata notitia exhibendum; observavi illam, ut currebat per singulas series, pluviamque petebat a singulis manibus, haud ita quidem, ut labor felici successu comitaretur ullusve manum ejus irrigaret loculus. Sterile vero expertam corda commovendi studium, et circumeundo fatigatam, jamque nonnisi in Deo spem superesse vocitantem et ad schedulas reposcendas conversam, Satanas in oblivionem chartae mihi datae induxit; non illa declinavit ad angulum meum, sed rediit ad senem plorans frustrationem, conquerens de iniquitate fortunae. Qui dixit: Deo sumus, Deo committo res meas; nec vis, nec potestas est, praeterquam in Deo! cecinitque: Non superest candida[2], nec candidus[3]; non aqua aperte fluens, nec adjuvans. Palam est (hominum) certamen in malis facinoribus; nullus vero fidelis aut pretio dignus. Perrexit: consolare animam et bona ei pollicere, tum schedulas collige et numera! Regerente autem illa: jam repetivi et numeravi, repperique manum perditoris earum unam oppressisse; excepit: pereas contemnenda! amittimusne, vae tibi! praedam cum retibus fomitemque cum ellychnio? Hoc sane molestiam est addere molestiae[4]! Abiit itaque sectans, quam antea calcaverat, viam, quaesitum convolutam schedulam. Cum vero mihi appropinquasset, cum folio junxi drachmam et particulam, digito ad drachmam intento dicens: si vis nitentem, signatum, manifesta secretum occultum; si non vis explicare, sume particulam et abi! Cupida lunam plenam, fulgentem senem, acquirendi, mitte, inquit, repugnantiam et sciscitare, quod tibi placet! Quare interrogavi de ortu senis et patria, deque carmine et textore venusti ejus ornatus, et respondit: senex est de habitatoribus Sarugi, ipse etiam ille, qui pinxit textum tapetum. Tum rapuit drachmam ceu accipiter, et discessit ut vibrata sagitta. Me contra angore implevit cogitatio, Abu Seidum esse, quem intenderat, exarsitque mihi moeror ob oculorum ejus malum, vehementerque cupivi improviso occurrens colloqui, ut probarem artem meam physiognomicam. Sed ad eum pervenire non poteram, nisi cervices hominum calcando, quod lege prohibitum est, pariterque detestabar, malum inferre populo, quam inde mihi oriturum vituperium. Mansi itaque in loco, illumque oculorum habui vinculum, usque dum, fine precibus imposito, prosiliendi erat licentia. Ibi ad eum volavi, eum inspectu cum palpebris ei concretis, et ecce! perspicacia mea erat ea Abbasi, arsque physiognomica ea Ajasi; qua re me quoque ei detexi, tunica eum donavi, vocavique ad panem. Laetus autem ille de beneficio, et quod eum agnoveram, invitationem ad panem meum acceptam habuit et discessit; manus mea ei erat habena, umbra praecessor, et vetula tertius pes tripodis, nec non observator, cui nihil absconditi. At cum nidi mei strato assedisset, eique proposuissem, quod celeriter poteram, o Haret, inquit, num nobiscum est tertius? Nemo, respondi, praeter vetulam. Illi quidem nihil secreti est obvelatum, regessit. Tum ambo pretiosissimos suos aperuit, geminosque suos versavit, flammabantque faciei lampades ut duae Farkadae[5]. Hic ego, de salvo ejus visu gaudens, admiransque singulares ejus agendi modos, non quiescere, nec continere me potui, quin quaererem: quid te eo adduxit, ut coecum te simulares, per inculta proficiscens, deserta pererrans et vastissima emetiens spatia? Sed speciem prae se ferebat non invenientis verba jentaculoque operabatur; necessitate demum expleta in me intendit visum et cecinit: Cum tempus, quod pater est mortalium, coecum se simulet, ita ut recta aberret via in felicitate avertenda et donanda, Ego quoque coecum me simulavi, ut dicar frater coecitatis; non mirum est, si juvenis calceum sibi conficiat more patris. Adjecit: nunc i in apothecam tuam et affer mihi alcali, poliens visum, tergens manus, molliens cutem, bene olentem faciens halitum, confirmans gingivam, corroborans stomachum, mundo positum in vase, late spargens odores, brevi ante tritum, jucundum frictu, quod qui tangit existimet pulverem oculis inspergendum, imagineturque olfacere flores palmae! Ei adjunge dentiscalpium perfecte purum, quod lubenter complectamur, pulchra formâ, invitans ad ipsum devorandum, tenue ceu amore percitus, politum ut gladius et instrumenta bellica, gracile ut frons virens! Dixit; et statim surrexi, ut mandatum perficerem odoremque carnium ab eo averterem, nihil suspicans, eum, quo falleret, in apothecam me ablegare et ludibrio habere legatum, petendo dentiscalpium et alcali. At cum petitis quum rediissem, tempore breviore halitu, inveni domum vacuam, senemque cum vetula jam aufugisse. Quem ob dolum flammante ira correptus, diu vestigia ejus sectatus sum; sed erat, quasi demersus esset in aquam, aut sublatus in coeli sudum aethera. 1. Digitos. 2. Sors. 3. Amicus. 4. Proprie, manipulum lignorum fasci. 5. Duae prope polum stellae. VIII Maarrensis. Retulit Haret Hammamita. Inter alia temporis miracula vidi duos adversarios accedentes ad judicem Maarrae Nomanicae, quorum alterum jam fugerant robur et cupido, alter similis erat virgae myrobalani. Incepit senex: juvet Deus judicem, ut per eum juvat justitiam quaerentes! Serva mihi erat gracili statura, laevibus maxillis, patiens laboris; modo saltans ut equuleus, modo dormiens in cunis; frigida tactu mense Iulio, praedita continentia et fraeno, acie et cuspide, manu et digitis, ore sine dentibus, mordens lingua ceu ea viperae se motitante, commode incedens longo syrmate, superbiens veste nigra et candida; cui potus dabatur, quamquam non e cisterna; fidelis et dolosa; nunc se ostentans, nunc occultans; facta ad utilitatem, obediens in angustia et copia; quandocunque secuisses, junxisset; quandocunque eam removisses, sejuncta mansisset; quamdiu eam habuisses mancipium, pulchre fecisset; etsi, quando peccasset, dolorem excitasset et inquietasset. Hanc juvenis hicce ad finem quendam ministram flagitavit, dedique non postulans mutuum, ea conditione, ut fructum ejus perciperet, sed non imponeret, quod egrederetur vires. Ille vero rem suam ei injunxit et, postquam diu usus erat, reddidit vitiatam, offerens pretium, quod nolo. Excepit juvenis: senex iste quidem veracior est, quam aves Katha; sed, quod eam vitiavi, peccatum est non voluntarium, et jam, ad compensationem illati detrimenti, pignori dedi servum, cujus utrumque latus aequale est, genus ducentem a Kainitis[1], purum a sorde et spurcitie, locum tenentem proximum pupillae, spargentem bonum; efficientem, quod bene placeat; homunciones nutrientem. Quandocunque dominus constituebatur, erat liberalis; commeatu instructus, communicabat; stigmate notare jussus, non deficiebat; rogatus ut adderet, addebat; et, quamquam una non manens mansione, nec nisi cum duabus coiens, facultatibus non parcebat, bene faciendo se efferebat, socium sequebatur, quocunque duceret, etsi non ejusdem esset generis; gaudebamusque ejus ornatu, quamvis non allecti ejus deliciis. Utrique respondit judex: aut claris verbis exponite, aut abite! Senem autem timide retrocedentem loquique annitentem praevenit juvenis hisce: Commodaverat mihi acum, ut consuerem pannulos, quos vetustas detriverat et nigraverat. Haec fissa est in manu imprudentia, cum traherem filum ei insertum. Seni autem non visum est condonare compensationem, cum eam adspiceret vitiatam, Sed dixit: da acum similem aut pretium; nam longe abest, ut reficiatur! Retinuit igitur specillum meum oculare, et o egregium vituperium hôc sibi contraxit! Oculus ob pignus retentum aegrotat, manus non sufficit ei redimendo. Hac explicatione conjice profunditatem meae miseriae, et miserere ejus, qui nequit restituere! Ibi accessit judex ad senem et, age, inquit, loquere sine fuco! Unde sic orsus est: Iuro per domum sanctam et venerantes in clivo Minae! Si tempus me juvisset, non pignori accepissem stylum ejus, Nec perseverassem postulando mutuum pro acu perdita, cujus non solvit pretium. Sed infortuniarum arcus me petivit, sagittis ferientibus hinc et inde, Et mea conditio instar est conditionis illius, calamitae, noxa, exilium et macor. Fortuna nos ambos aequavit, ego miseriâ ille sum, ille est ego! Ille non potest liberare specillum, quod pignori cessit in manum meam; Mihi, ob inopiam, non est facultas, condonandi quae peccavit. Iudex, cum caussam eorum cognovisset, egestatemque ac indolem perspexisset, aureum de tapeto (quo precans utebatur) porrexit, hoc, dicens, litem vestram dirimite et abscindite! Senex autem juveni eum praeripuit sibique arrogavit integrum, serio, non joco, argumentans: dimidium rata est beneficii, dimidium alterum pretium acus; nec declino a justitia; surge autem, sume stylum! Iuvenem hoc eventu moeror invasit, qui et judicis animum contristavit, acuens de amisso nummo dolorem. Nihilominus, tristitiam juvenis demulsurus, duas drachmas ei, parum de multo, largitus, addidit: in futurum ergo ne habete commercium, evitate lites, nec me postulate diremtorem; nam apud me nequaquam bursa est debitorum! Quo facto surrexerunt, laeti ob donum, praedicantes ejus laudem. Iudex contra non occultare poterat suum taedium, ex quo saxum ejus roraverat, nec liberari ab indignatione, quod dura ejus petra sudaverat. Tandem, stupore dispulso, ad famulos accessit, jam, inquiens, sensum mihi subit internum clareque nunciat intellectus, ambos illos dolo nectendo conspirasse, non vere litigasse de peculio; quae igitur est via eos explorandi, secretumque eliciendi? Respondente vero turbae solertissimo, igne carbonum ejus: occulta eorum non possunt palam fieri, nisi per ipsos; sequi jussit apparitorem, qui reduceret. Coram stantes alloquitur; veram juvencae vestrae camelae aetatem[2] mihi dicite; hac sub conditione a vindicta fraudis liberi eritis! Hic juvenis timide retrocessit, frustra loqui tentans, declamavitque senex: Ego cum Sarugensis, hic meus filius; catulus autem, experientia ut docet, similis est leoni. Manus illius et mea tetigerunt nunquam acumve, specillumve; Sed fortuna mala, iniqua, eo nos adegit, ut, quibus opus habemus, mendicemur A quocunque rorante manum, dulci lacum, et crispo dextram et clauso, Omni arte et venationis dolo; nunc seriis, quando commodum promittant, nunc ludicris; Ut rorem portemus in sortem nostram tristem, consumamusque vitam victu miserabili, Mors dum insidiatur, superventura, nisi hodie, at crastino. Regessit judex: macte dulcedine profusionum oris tui! et euge! tibi vocarem, nisi esses deceptor. Adhortor te et, ut tibi caveam, moneo, ne posthac cum judicibus dolose age, sed metue vim suo arbitrio tecum acturorum; non omnis dominus remittit, nec omni tempore auditur blanda oratio! Quod consilium se secuturum, et a personae suae dissimulatione se contenturum, promittens, senex cessit ab ejus latere, fronte dolo nitente. Dixit Haret Hammamita: non vidi mirabilius in itinerum ambagibus, nec legi simile in librorum voluminibus. 1. Kain notat etiam fabros ferrarios; in hos tecte intendit. 2. I. e. veritatem. IX Alexandrinus. Dixit Haret Hammamita. Abripuit me alacritas juventutis et acquirendi desiderium, ut pererrarem quod terrarum est inter Farhanam et Rhanam[1]. Gurgites vadabam, ut decerperem dactylos, et in pericula irruebam, ut consequerer necessaria. Perceperam autem ex ore doctorum, et e mandatis sapientum memoriae mandaveram, prudentis esse, si urbem peregrinam intraverit, sibi conciliare ejus judicem, et vindicare ejus favorem, ut tergum habeat firmum in litibus et securus sit ab injuria magistratuum. Hoc ergo praecepto utebar regula et rerum mearum habena, nec intrabam urbem, nec lustrum penetrabam leonis, quin praefecto me admiscerem, ut aqua solet vino, curaque ejus confirmarer, ut corpora spiritu. Dum autem versabar apud judicem Alexandriae, vespera frigida, allatusque erat eleemosynae thesaurus, ut eum dispertiret pauperibus, ecce! intrat senex stupendus, tractus a foemina prole praedita, quae dixit: Deus juvet judicem, semperque acceptum habeat! equidem mulier sum de nobilissima radice et purissima origine, generosis patruelibus et matruelibus; character meus est castitas, natura modestia, mores commodi, magnumque inter me et consortes discrimen. Sed pater meus procantes domos celsitudinis, dominos divitiarum, silere jussit, male excepit respuitque conjunctionem, argumento utens, quod jurejurando se obstrinxerit, non alium se accepturum esse generum, quam qui artem exerceat. Inde, fato ad miseriam et noxam meam sic determinante, factum est, ut hic deceptor prece adiret patrem meum, ejusque per familiam juraret, se conditionibus ejus convenire, longum quippe per tempus margaritam conseruisse margaritae vendidisseque aureis. Pater vero meus, absurdi mendacii offuciis deceptus, me ei matrimonio dedit, priusquam statum ejus exploraverat. At ego, e spelunca mea educta, a propinquis remota, in tentorium ejus portata et jugo ejus subdita, repperi eum desidem, cubatorem, lecto et somno deditum. Bene plumata et ornata, suppellectile et mundo ad eum veneram; sed non desiit vendere foro in justitiae, pretiumque consumere omnibus dentibus commoliendo, donec omne peculium meum disperserat et miseriae suae impenderat. Cum jam quietis me oblitam fecisset, et domus magis vacua esset, quam palma, alloquenti: heus tu! adversitas non amplius permittit delitescere, nec aroma superest post Arusum[2]; surge ergo, ut acquiras arte tua, et fructum collige tua praestantia; respondit: malam fortunam premere artem suam, ob dominantem in mundo pravitatem. Puerum autem ab eo habeo macrum ut dentiscalpium, et nostrum neuter accipit quo satietur, nec sedare possumus ob famem lacrimas. Adduxi illum itaque ad te, et coram te constituo, ut probes ea, quae praetendit, tum dirimas, ut tibi indiderit Deus. His auditis judex ei appropinquavit dicens: audivi historiam nuptiarum tuarum; nunc te defende! si non - veste te exuam mandaboque carceri. Hic humi defixit oculos ut vipera, tum vehementi praelio accinctus cecinit: Audi historiam meam, quae, exposita, risum simul movet et fletum! Vir sum, cujus in proprietatibus nihil est vitii, de existimatione nihil dubii. Sarugum est patria; qua natus sum; Rhassan radix, ad quam genus refero; Labor meus, studere; scientiae me immergere, intentio; o intentionem optimam! Sors mea, magia verborum, e quibus conflo prorsam et vorsam. Profunda peto eloquentiae, eligoque margaritas et extraho, Fructumque maturum, decerpendum, carpo, dum alii nonnisi ligna caedunt. Ac argenteam quidem phrasin sumserim, a me conflata dicitur aurea. Tempore praeterito veto eruditione mea eliciebam opes et mulgebam, Pedisque planta, ob illius honorem, dignitatis gradibus insistebat, quibus deest altior, Diuque ad sedem meam afferebantur dona, quorum non accepti erant datores. At hodie a quocunque suspendeatur spes, ejus in foro eruditio est merx spreta; Nullus (eruditionis) filiis servatur honos, nulla habetur ratio cognationis cum illa et vinculi; Quasi in atriis suis cadavera sint, quorum fugitur et evitatur foetor. Consternatus itaque est animus fortunae in me decretis mirabilique mutatione, Brachium languet ob vacuitatem manus, impetum faciunt curae et aerumnae, Eoque adduxit illaudabile tempus, ut tentarem, quod maculat famam. Vendidi enim, donec non supererat cilicium, nec stragulum, quo volutarer, Emique credito, donec humerus aeris alieni onere premebatur, quo levior est interitus. Postea complicavi intestina, esuriens quinque dies; at cum fames crearet dolores, Non videbam praeter suppellectilem ejus mercem, qua vendenda obirem et fatigarer. Cucurri autem animo invito, lacrimante oculo, corde moerente; Insuper, manum isti injiciendo mutuum non supergressus sum placitum, ut inde ira exorta sit. Quod si autem iram ejus excitavit imaginatio, digitos meos margaritas conserendo quaestum facere, Meve, cum procarer, offuciis usum esse, ut voti compos fierem; Per eum juro, cujus ad Caabam tendunt viatorum catervae, generosis vectae camelis! Dolose agere cum pudicis, non est mos meus, neque character, fucare mendacia. Manus autem, a prima inde juventute, nihil tetigit, quam acutos (calamos) et libros. Sic cogitatio mea connectit monilia, non manus; et carmen est, quod consero, non catena odoratarum sphaerularum. Haec est ars, qua me imbutum esse colligereque victum contendi. Huic ergo expositioni aurem praebe, ut praebuisti illi, et, sine personae respectu, statue, quod necesse est. Ita quum gypso illevisset orationis structuram perfecissetque declamationem, judex, cujus pericardium tetigerant versus, ad mulierem adolescentem deflectens dixit: scias velim, constare omnibus judicibus tribunaliumque praesidibus, generationis liberalium interitum, temporisque propensionem in sordidos; veracem ergo maritum tuum existimo, liberum a vituperio. Ille etiam ipse, se tibi debito rem profitens, claram ostendit lactem, demonstrationem artis componendi adtulit, probavitque excarnibus se esse ossibus. Urgere autem excusatum, est vitium, in opem includere, crimen; contra, paupertatem tegere, pietas; patienterque meliora exspectare, cultus. In latibulum itaque tuum redi, excusatum habe virginitatis tuae patrem (qui cepit virginitatis florem), abstine a lacrimarum fluxu et confide Dei decretis. Tum utrique eleemosynae portionem porrexit, summae extremis digitis inhaerentem particulam, adjiciens: hoc lactate vos emulso, hac irrigate adspergine, tolerantes fortunae dolos et vexationes! Facile fieri potest, ut Deus afferat liberationem jubeatque meliora. Surrexerunt ergo; et senex quidem laetus, ut qui e carcere dimittitur, et hilaris, ut qui opulentus evasit post miseriam. Perrexit relator: ego vero agnovi Abu Seidum eodem momento, quo sol ejus illucescebat et objurgare incipiebat conjux, propeque aberam, ut mirabilem ejus eloquentiam ac artificiorum lucra proderem; sed verens, ne judex, perspecto ejus mendacio linguaque fallaci, eo adduceretur, ut eum indignum haberet, quem suis assuefaceret beneficiis, a verbis abstinui, ut solet dubitans, mentionemque ejus complicavi, ut folium inserviens epistolae; nisi quod, cum jam abiisset, et pervenisset quo pervenisset, dixi: quodsi nobis nonnemo vestigia ejus legeret, *palam* historiae ejus, sericique texti, ferret. Quare judex statim unum e fidelibus suis sequi jussit, ut inquireret ejus arcana; qui, nulla mora interposita, quasi volutatus cachinnansque rediit, ac interrogante judice, quid novi fili Mariae? respondit: mirandum vidi, et, quod excitabat gaudium, audivi. Illo pergente: quid est, quod vidisti? hic: senex, ex quo hinc egressus erat, non desinebat complodere manus, saltare, et plenis buccis canere: Incidissem in calamitatis ignem, impudentia expeditae, Carceremque visitassem, nisi judex Alexandrinus. Quibus auditis risit judex, ut ei decideret cado similis pileus, abiretque constantia. Dein, cum ad gravitatem reversus esset et vehementem risum finiisset, Deum rogando veniam dixit: o Deus! angelorum tibi proximorum custodia prohibe, ne in carcerem conjiciam eruditos. Tum mandavit famulo: illum ad me duc. Festinans autem quanquam abiit, nonnisi post longum tempus rediit, nuntians, illum disparuisse. Ad haec judex: si ad me venisset, supersedere potuisset metu; donassem ei, quod tali viro fuisset dignius, certeque adduxissem eum ad credendum, *praesenti mundo praestare sequentem*. Dixit Haret Hammamita. Ita cum judicem illi propensum animadverterem, fructumque, quem enarratio ei tulisset, amissum, obruit me poenitentia Farasdaki, cum Navâram repudiasset, et Cusaitae, cum errorem detexisset dies. 1. Extremam plagae occidentalis urbem. 2. Nomen viri, quem mortuum cum extulisset conjux, alii, nec bene olenti, nupta, hic, iratus, mulieris odoramentorum quasillum de camelo, quo vehebantur, dejecit; unde mulier in illa verba erupit. X Rachbensis. Narravit Haret Hammamita. Desiderium allectans me vocaverat Rachbam, aedificatam Maleco, filio Tauki et morem ei gesseram, jumento utens agili et proposito quasi stricto, non cessante. Ubi cum jecissem anchoram vinxissemque funes, raso capite e balneo egressus, vidi juvenem, fusum forma pulchritudinis vestitumque formositatis ornatu perfecto; cujus manicae inhaerebat senex, praetendens, illum filium suum occidisse, dum juvenis eum novisse negabat accusationemque exhorrescebat. Iam autem concursus circum ambos malos bonis miscuerat, cum, litis incendio aucto, conveniret, confugere ad urbis judicem, suspectum quidem nequitiae et amoris majoris in pueros, quam in puellas, ejusque ad atrium properarent, ut solet currere pullus perdicis (vel Suleik, celeritate cursus nobilis). Qui, sene accusationem renovante auxiliumque petente, juvenem, cujus candoris gratiis sollicitabatur, cujusque cincinnorum decore intellectus ei findebatur, se defendere jussit. Hoc autem reponente: mendacium est exercitati in mendaciis in hominem sanguinis insontem, et fictio deceptoris in eum, qui neminem oppressit; judex dixit seni: affer itaque duos idoneos testes e Muslemis, si non — exige ab eo jusjurandum. Regessit senex: projecit remotum, sanguinem profudit in solitudine versantis; quomodo igitur testem habere possum, cum nemo viderit? sed permitte, ut sacramentum ei praeeam, ut appareat, utrum vera dicat, an mentiatur. Iudex contra: plena tibi hujus rei est potestas percusso quippe, ob filii interitum, acerbissimis doloribus. Unde senex juveni, dic, inquit, per eum, qui ornavit frontes cincinnis, oculos candore et nigrore, supercilia spatio, dentes interstitio, palpebras languore, nasos elatione, genas flamma, dentes nitente aqua, digitos pulpa, hypochondria gracilitate! filium tuum non occidi, neque socordia, neque data opera; nullo modo caput ejus feci gladio meo vaginam; aliter si res se habet, coecitatem Deus immittat in palpebras, vitiliginem in genas, capillorum defluvium in cincinnos; staturam meam feriat siccitate, rosam meam pallore, moschum meum foetore, plenam lunam meam obscuritate, argenteam meam (cutem) combustae cutis fusco colore, lanuginem obscurante barba, capillitium atrum striis! Respondit juvenis: miseriae igne torreri malo, quam hoc jurare juramentum, et talionem pati, quam sacramentum dicere, quod nemo dicit. Senex autem institit, ut devoraret (acciperet) jusjurandum, quod dolaverat, illi nimis amarum, nec desinebat inter eos disputatio flagrare et consensus via salebrosa esse, dum juvenis, detrectans, gracilis corporis agitatione cor judicis rapiebat ipsumque sibi vindicare suadebat, donec amor animum ejus vicit, pectori firmiter inhaesit, doloreque dementante et desiderio in errorem ducente indidit, ut juvenem, liberatum, sibi sumeret, retique senis extractum ipse venaretur. Dixit ergo seni: visne, quod victori est convenientius pietatique propius? Respondit: quodcunque innueris, sequar, nec tardabo. Resumsit ille: meum consilium est, contentione abstineas, contentus centum siclis, quorum partem statim solvam, alteram tibi pendam ut contigerit. Minime, inquit senex, repugno; modo promissis tuis stes. Solvit itaque judex viginti, famulos suos jubens complere quinquaginta. Sed veste temporis vespertini magis magisque evanescente, ideoque pecuniae pluviam colligendi deficiente copia, cum judex dixisset: sume quod pendo, nec urgeas; mihi officium incumbere agnosco, cras dandi operam, ut, quod restat, paullatim tibi affluat; respondit senex: quod dixisti fac, ea sub conditione, ut hac nocte ei inhaeream eumque observet oculi mei homunculus, donec postquam, orta aurora, reliquum pactae summae solutum fuerit, pullus egrediatur ex ovi putamine, et insons judicetur, ut lupus sanguinis filii Iosephi. Ad quae judex dixit: non imposuisti limites excedens, nec postulasti iniquum. Perrexit Haret Hammamita. Equidem, audita eloquentia tali, quali gloriam nactus est Sureich, statim animadverti, illum esse vexillum Sarugensium, cunctatusque, donec florebant stellae tenebrarum, solutique erant multitudinis nodi, petivi aream judicis et per Deum obtestans interrogavi: essetne Abu Seid? Ita, respondit, Ille venationem permisit. Adjeci: et quis est ille juvenis, qui intellectus avolare facit. Respondit: quod ad cognationem, pullus meus; quod ad artem, laqueus meus. Dixi: cur non contentus fuisti formae ejus gratiis, judicemque liberum sivisti a cincinnorum ejus tentatione? Respondit: Nisi frons ejus produxisset (cincinnorum) *Sin*, non ego acquisivissem quinquaginta illos. Adjecit: mane hanc noctem apud nos, ut extinguamus moeroris ignem, gaudiumque substituamus dolori absentiae; jam constitui, orto mane evadere, judicisque pectus urere igne suspirii. Dixit; et consumsi apud eum noctem, per confabulationem jucundiorem florente horto arborumque vireto, donec *grassatoris matutini cauda* coelum illustrabat clareque apparebat aurora. Hic conscendit *viae tergum*, praegustandamque dedit judici poenam cremationis. Mihi vero hora discessus tradidit schedulam, firmiter conglutinatam, mandans, judici ut eam traderem, quiete carenti, postquam certior factus esset de fuga. Hanc rupi, ut qui se liberare vult ab epistola Motalammesi, et ecce! repperi in ea scriptum: Dic post discessum judici, quem decepi, poenitenti, tristi, digitos mordenti, A sene spoliato pecunia, a juvene intellectu, duabus usto infortunii flammis, Qui erogavit visam (paratam pecuniam), postquam amor obcoecaverat *visum*, evasitque duobus privatus *visis*: O afflicte! deprime tristitiam! nil juvat vestigia quaerere amisso *visu*. Quod si infortunium tibi tuum nimium videatur, ut Muslemis interitus Husseini; Te acquisivisse (cogita) intellectum et prudentiam, cordata et ingenioso quaesita. Posthaec autem resiste cupiditati, gnarus, gasalarum venationem non esse facilem, Ne omnem avem insilire in laqueum, quamquam circumdatum splendente argento. Et quam saepe, qui praedam petebat, praeda factus est, et acquissivit nihil, praeter ocreas Honeini! Demitte autem oculos, ut quiescat libido, quae veste cingit infamiae et turpitudinis! Si enim exitium hominis est, sequi cupiditatem, cupidinis semina sunt inobsequentis stricturae oculi. Dixit, qui retulit: statim equidem hanc schedulam rupi mille in partes, nil curans, reprehendererne ab illo, an excusarer. XI Savensis. Commemoravit Haret Hammamita. Cordis mei duritie perspecta, ex quo Savam descenderam, auctoritate saepe repetitae traditionis nisus, illam sanare studebam visitandis sepulcris. Mansione mortuorum, loco cariosorum ossium, versans, vidi coetum prope sepulcrum fossum, et feretro impositum (mortuum), qui sepeliebatur; quos ego adii, cogitando reditum meum (ad Deum), recordandoque, qui praecesserant, cognatos. Mortuo autem sepulto et lamentatione finita, de tumulo despiciebat senex, manu tenens fustem, faciem obvolutus veste sua, alium se simulaturus ob dolum, dixitque: Sic agitote vos, quibus agere adhuc conceditur! Animadvertite, negligentes; accingimini, minus debito facientes; visum acuite considerantes! Quid, quod vos non contristat sepultura aequalium, nec terret infusus humus, nec curatis venturos casus, nec praeparamini ad descensum in sepulcra, nec ploratis cum oculo lacrimante, nec exemplum sumitis de sonante lamentatione; nec exhorrescitis ob amicum, qui desideratur; nec moeretis cum consessu plangentium, qui nectitur? Nonnemo vestrum sequitur feretrum mortui, sed cor est domi; conspicit ut cognatus conditur, sed mens infixa est exigendae haereditati; amatum solum relinquit vermibus, ipse recessum petit, laetatum cantu et cithara. Diu contristamini ob granum facultatibus vestris decerptum; mox obliviscimini extirpatos amicos; vehementer timetis, ne incidat inopia; nauci aestimatis extinctos cognatos. Quin etiam in funeribus ridetis, magis quam soletis per saltationes; jactanterque inceditis post feretra, magis quam die donorum. A virtutum enumeratione, quam instituunt praeficae, avertimini ad praeparanda convivia; ab orbis dentes collidentibus ad delicias epularum. Nil curatis infelicem, nullamque mente volvitis memoriam mortui, quasi vos clientes essetis fati, tempus securitatem vobis promisisset, deque salute vestra confideretis, certi eam, quae omnia destruit gaudia (mortem), pacem vobis esse concessuram. Nequaquam! Falsum est, quod cogitatis. Et repeto, nequaquam! vos id haud dubie experturi estis. Tum cecinit: Heus tu, qui te prudentem credis! Quousque, frater imaginationis, Cumulabis crimina et vitia, omniaque committes peccata? Nonne manifestum tibi est vituperium? Nonne monet te canities, Cujus in monitis nihil dubii? Nec vero obsurduit auris. Nonne vocat mors, vocemque suam te audire facit? Nonne vereris interitum, ut tibi prospicias et cures? Quamdiu acie oculorum praestricta vagatus es in socordia et incessisti gloriosus in superbia, Et propensus fuisti in ludum, quasi mors non esset communis? Et quousque declinabis, tardabisque corrigere Vitia, omne genus peccata in te contrahentia? Ad iram provocato domino, non conturbaris; Conatus vero si frustra fuerit, ureris tristitia. Micante tibi flavi (auri) signo commoveris; Sed transeunte feretro simulas moerorem, quem non sentis. Monenti bona repugnas, difficilem te praebes et avertis; Obsequeris erranti, mentientique ac calumnianti. Voluptatibus animae studes, insidiarisque pecuniae, Immemor tenebrarum sepulcri, eorumque, quae tum sequentur. Utinam fortuna benigno te oculo adspiceret, quando visus tuus te seducit, Nec, quando admonitio tristitiam dispellit, moereres! Sanguinem seres, non lacrimas, quando videbis, nullam summam Prodesse in atrio conventus, nec patruum, nec avunculum. Est mihi, quasi te viderem, ut in profundum demitteris et mergeris, Familiaque te tua tradit angustissimo foramini. Corpus jacet exporrectum, ut id devorent vermes, Donec lignum tritum est, putrueruntque ossa. Tum non refugium, quin prodeas parata via, Ponte porrecto super ignem tendentibus. Quot duces jam errarunt, et gloriosi humiliati sunt, Quotque docti caespitarunt, clamaveruntque, o malum mergens! Praepara igitur festinanter, inconsiderate, quo dulcescat amarum! Vita tua prope abest ab interitu, necdum conversus es a peccatis. Nec confide fortunae leni et laetificanti, Invenireris alioqui ut deceptus vipera, spuente venenum! Deprime elationem tuam! mors tibi occurrit; Iugulo, ossibus, inhaeret, nec cedit, quando impetum molitur. Cave, ne asperum te praebeas, adjutus fortuna, Verbumque frena fugax; felicissimus est, qui frenat! Subleva fratrem moeroris, et fidem habe, si loquitur, Et corrige malefactum! bene illi, qui correxit! Pluma eum, cujus plumae defluxerunt, bonis, quae omnibus communis, et quae habes propria; Nec dole detrimentum, nec avidus collige; Malos mores odi; manum assuefac liberalitati, Nihil curans vituperantes, dum eam removes ab avaritia; Animae para commeatum bonum; evita, quorum in fine est noxa; Instrue navem itineris et metue abyssum maris! Haec sunt, amice, quae praecepi, monuique ut, bonus monitor; Beatus vero vir ille, qui praeceptis meis viam suam dirigit! His dictis anteriore manicae parte retegens brachium firmiter ligatum, non ligamentis fracturae, sed fraudis, liberalitatem provocatum id extendit, habitu impudentiae, coetumque vulsit, donec, farta erat manica et impleta; tum tumulo descendit, donis acceptis gaudens. Dixit, qui retulit: equidem a tergo traxi limbum vestis ejus; quo facto se convertit haud invitus adspexitque salutans. Et ecce! erat Abu Seid, cum forma sua propria et mendaciis, cum ornatu suo et turpitudine. Proinde ei dixi: quousque o Abu Seid insidiosa nectis orationes artificia, ut capias praedam, nec curas vituperantem? Respondit sine pudore et meditatione: Intellectum adhibens, mitte vituperium! Dic mihi, num hodie vides ullum mortalium, Qui non alea vincat populum, Quando plena ei est potestas? Ego vero, apage, inqui, senex inferni, jumentum dedecoris! Nemo tibi similis est gratia manifesta et spurcitie recondita, nisi fimus argento obductus aut latrina calce illita. Sic separavimus nos, ego dextram petens, ille sinistram, ego versus austri flatum tendens, ille septemtrionum. XII Damascenus. Narravit Haret Flammamita. Consessi Iraca Rhutam; equos quippe possidens paratos, optima gaudens fortuna, otio conversus ad ludicra, plenitudine uberis agitatus. Quam cum attigissem animo fatigato et emaciatis camelis, repperi eam, ut describitur narrantium linguis, continentem omnia desiderata et delectantia oculos; et, laudans gratiam incepti, freno dato cupidini, frangere coepi sigilla voluptatum, decerpere fructus gaudiorum. Tandem caterva aliqua Iracam proficisci instituebat; ego vero animum jam receperam, visitabatque me, ut a mortuis rediens umbra, memoria domus desideriumque cisternae; dissolvi itaque tentorium absentiae et instruxi equum cursorem reditus. Cum autem parati essent socii et de omnibus quam optime convenissemus, iter suscipere metuimus sine comite protectore, et in omnibus tribubus ejus modi virum quaesivimus, mille artes adhibentes, talem ut inveniremus. Sed nulla inveniebatur in gente, ut in mentem veniret, nullum adeo reperiri in universo viventium genere, nutantibusque propositis profecturi deliberationis causa stabant ad portam Gairun, nec desinebant nectere et solvere et, modo firmiter, modo simpliciter, funem (consilii) torquere, donec mussitatio cessabat et ceciderat omnis spes. Erat autem eorum e regione vir, nota juventutis, veste monachorum, manu gerens corollam sphaerularum, usitatam mulieribus, oculis prodens vigilias. Hic visum fixerat in coetum exacueratque aures, ut sermonis aliquid furaretur; jam, cum revertendi momentum adesset, arcanumque ei patuisset, incepit: o homines, moeror vester fugiat, anima sit vobis secura! Ego vobis tutamen dabo, et terrorem vobis abigens, et obediens. Dixit relator. Rogavimus itaque, ut tutamen illud nobis notum faceret, optimum pollicentes praemium pro tutela in itinere. Regerente autem illo, verba esse suggesta per somnum, quibus se defenderet contra hominum dolos, alter nostrum alterum adspiciebat, visumque vertebat modo sursum, modo deorsum. Hinc animadvertens, nos sermonem ejus justa ratione destitutum aestimare, suspicarique vanum, cur, inquit, serium habetis pro ludicro, aurumque meum pro scoriis? Per deum! quoties secui regiones terrorum et vortices penetravi periculorum, hoc mihi suffecit pro tutore, et locum supplevit magnae pharetrae. Insuper dubium vobis dispellam et metum, qui vos invasit, extraham, eo, ut ipse vos comiter in deserto, et socium me praebeam in Samâva, nec non paciscer ut, promissa si evenerint, fortunam meam bonam sortemque pulchram faciatis, sin os mendax repertum fuerit, dilaceretis mihi corium et fundatis sanguinem, Dixit Haret. Hammamita. Coelitus nobis indebatur, visioni ejus nocturnae fidem addere sermonemque ejus verum aestimare; desinentes cum eo contendere, contendebamus, quis eum in camelum reciperet, et fracta rationibus ejus omni remorae ansa, rejecto metu et illudentis et infesti, oneratisque camelis, jam aderat discessus. Hic eum rogavimus, ut declamaret formulas suas magicas, quibus in reliquum uteremur amuleto. Reposuit: quisque vestrum matrem (primum caput) Corani recitato, quotiescunque ingruunt duo tempora (nox et dies); tum adjiciat lingua venerantis, voce reverentis: O Deus, qui vivificas ossa, pellis calamitates, protegis a metuendis; qui liberalis es in conferendis praemiis, refugium egentium; solitus, remittere et dare salutem; propitius sis Mohammedi, sigillo prophetarum, jussorum tuorum nuntio, et lampadibus cognationis, clavibus victoriarum! Libera me a suggestione diabolorum et impetu imperatorum; a calamitate impiorum, repugnantia in te rebellium, transgressione transgredientium, inimicitia adversantium, victoria vincentium, rapina rapientium, dolis dolose circum venientium, insidiis insidiose opprimentium! Et tuere me, o Deus, contra injuriam vicinorum et vicinitatem injustorum; defende a me manus defraudantium; educ me e tenebris perversorum, colloca me vero, gratia tua, in numero bonorum! O Deus, serva me terra patria et peregrina, redeuntem et absentem, reducentem et educentem, commorantem et abeuntem, versantem et revertentem! Salva animam et animo cara; honorem et supellectilem, numerum et apparatum, habitaculum et lectum, robur et statum, refugium et facultates; nec injice mihi turbationem, nec dominum statue incursionibus deditum, at regem victorem! O Deus, custodi me oculo tuo et potestate, concede mihi pacem tuam et gratiam, bea me amore tuo et benedictione, nec committe me custodiae alius; da vero salutem non desinentem, dona commoditatem vitae non caducam, cave mihi a timendis angustiis, contege e contra syrmate beneficiorum, nec hostes ungues in me figere sine, tu, qui audis preces! Tum humi defixit oculos, nec convertens visum, nec edens sonum; ut diceremus, metus eum obstupescere facit, aut animi deliquio obmutescit. At caput erexit et anhelans dixit: juro per coelum stellis consitum et terram vallibus plenam, per aquam fluentem et lucernam ardentem, per mare murmurans et ventum pulverem dispergentem, hoc esse ex amuletis maxime faustis, magisque defendens quam indutos galeis; hoc qui legit, dum ridet aurora, ei non metuendum erit infortunium usque ad crepusculum; quique id mussitat apparente obscuritate, tota nocte securus erit a furibus. Dixit relator. Impressis ergo dictis illis memoriae, donec tenebamus, certatimque recitatis, ut non oblivisceremur, profecti sumus, jumenta instigantes precibus, non cantu agasonis, et onera defendentes verbis, non armatis. Socius autem noster, quamquam nos visitabat vespera et mane, non postulabat promissa, donec conspicua erant excelsa Anae; ibi demum dixit: succurrite, succurrite! Quo facto admovimus signata et occultata, in conspectum duximus vinculis constricta et sigillis custodita, dicentes: exige quod placet, nos invenies consentientes. Sed nihil ei jucundum videbatur, praeter leve et splendens, nihil decorum, praeter nummos; ex his ergo sumsit, quod paupertatem suam sarciret, onus; tum crumenae sectoris instar nos reliquit, aufugitque, ut solet argentum vivum. Nos vero contristati discessu ejus, perculsi fuga, non desinebamus eum vocare omni praecone, et de eo sciscitari omnem errantem et recta ducentem, donec nobis dictum est, illum, ex quo intrarit Anam, non discessisse ex oenopolio. Hujus sermonis scoriae me alliciebant, ut fundere tentarem, et me inserere, cui inseri non solebam, noctisque sub finem intravi in tabernam habitu mutato. Et ecce! senex veste Aegyptiaca (colorata) inter cados et torcular, circum eum pocillatores pulchritudine vincentes, candelae radiantes, myrtus et jasminum, fistulae et testudines; et ille modo clarum sibi vinum cadis elicit, testudinisve sonos ciet, modo odore gaudet florum ludicrisve cum hinnulis sermonibus. Ego autem, cum simulationem ejus perspexissem, quantumque hodiernus ejus habitus ab hesterno distaret, dixi: vae tibi o exsecrate! oblitusne es diei Gairun? Hic in vehementissimum effusus est risum; tum cecinit modulans: Peregrinantibus me adjunxi, deserta peragravi, a gloriatione abstinui, gaudia ut decerperem; Fluctus vadavi, equos domui, ludi et laetiae syrma ut traherem; Gravitatem amovi, agros vendidi, ut vinum potarem, e poculo sorberem; Et nisi cupido bibendi vini, non fatum esset os meum orationem pulchram, Nec propulisset dolus meus socios in terram Irakae, corollam dum ego ferrem. Nec excande ira, nec clama, nec vitupera! excusationem vides sufficientem. Et abstine mirari, senem commorari, loco viridi, cados inter plenos! Nam vinum vetus corroborat ossa, sanat morbos, pellit angores, Clarissimaque est laetitia, quando gravitas removit et abjecit vela pudoris; Ac dulcissimus est amor, quando deperiens desiit abscondere desiderium et manifestat. Ergo effare desiderium, frigera intestina, quodque tibi molestum fuit lignum, eliciat flammam! Sana vulnera, extrahe curas, filiâ vitis, omnibus exoptatâ; Immo oblectare te vino vespertino, cum pocillatore, pellente desiderii dolorem, quando refragatur, Et cantatore tollente vocem, moventem montes ferreos, quando tollitur; Nec obtempera adhortatori, non licitum habenti, conjungi cum pulchro, quando concedit; Et utere dolis, etiam absurdis, nec cura quod dicant, sed sume quod convenit; Patrem adeo linque, quando tibi adversatur; extende retia et venare quod appropinquat; Fidus amico, avarum pellito, largire pulchro, donare continua; Poenitentiâ autem servare antequam abis, nam qui liberalis portam pulsat, ei aperitur! Dixi: euge, euge, tuam elegantem orationem; phui, phui, errorem tuum! At, per Deum! qua de radice arbor tua? nam animo meo nimis perplexus est sermo tuus artificiosus. Respondit: non mihi placet de me loqui clare, sed potius per metaphoras. Ego prodigium sum temporis et miraculum populorum; Versutus, qui dolos nectit inter Arabes et Persas; Praetera autem filius egestatis, quem fortuna injuste tractavit et fregit; Pater filiorum, non absimilium carni in lanionis assere positae; Frater paupertatis, numerosam habens familiam, ideoque non reprehendendus, quando dolose agit. Dixit narrator. Tunc ego scivi, eum Abu Seidum esse, onustum scandalis et vitiis, fucantem faciem canitiei, maleque me habuit magnitudo sceleris et turpitudo aquationis. Proinde ei dixi lingua dedignantis, libertate familiaris: nonne tempus tibi est, o senex, abstinere a malo? Quod aegre ferens murmuravit, iratusque cogitationi se immersit; tum dixit: nox est laetitiae, non disputationis, et opportunitas bibendi vini, non dimicationis; mitte ergo inceptum, usque dum conveniamus cras. Et reliqui eum malignitatis ejus metu, non, quod fidem habebam promissis, pernoctavique lugubri poenitentiae veste, quod pedem protuleram ad filiam vitis, non virtutis, ac Deo summo, laudando, juravi, me posthac nunquam introiturum tabernam vinariam, etiamsi acciperem regnum Bagdadi, nec accessurum ad torcular, etiamsi reciperem tempus floridum juventutis. Tum adscendimus rubicundos nostros (camelos), luci propinguis tenebris, liberumque spastium reliquimus duobus senibus, Abu Seido et diabolo. XIII Bagdadensis. Narrat Haret Hammamita. Conveneram in oris Tigridis cum poetarum magistris, quorum ne pulverem quidem assequeretur certans, nec ullus palmam in stadio praeripere tentaret, immersique eramus colloquio, flores pudore suffundente, adusque meridiem. Cum autem defecisset cogitationum fluxus animaeque appeterent nidos, conspeximus vetulam e longinquo appropinquantem currentemque celer ut equus, quam sequebantur pueri graciliores quam fusi, debiliores quam pulli columbini; cumque nos vidisset, non moram traxit, quin superveniret, et coram stans dixit: Deus vivificet facies vestras, etsi mihi non cogniti estis! Sciatis, o refugium spei et columina viduarum, me esse e principibus tribubus, primoribus gemmarum custoditarum. Familia mea et maritus non desistebant tenere *pectus*[1], incedere in *corde*[2], concedere *terga*[3] et porrigere *manum*[4]. Sed cum tempus perdidit *brachia*[5], afflixitque hepata *laterum*[6], tergumque desedit in ventris *cavitatem*[7], tum distitit *visus*[8], non inhaesit *supercilium*[9], abiit *oculus*[10], vacua fuit *vola*[11], durus fuit *cubitus*[12], concidit *dextra*[13], prodierunt *ulnae*[14], nec mansit nobis *dens anterior* aut *caninus*[15]. Et ab eo inde tempore, quo vita mea viridis cinerum colorem contraxit, et defecit *amatus fulvus*[16], niger evasit dies meus candidique facti sunt nigri cincinni, ut mihi condoleret inimicus *caesius*[17], desiderataque esset mors rubicunda. Sequuntur autem me, quorum adspectus enarrat statum et pallor est interpres, meta precum extrema frustulum est jusculo tinctum, votorum summa vilis vestis. At juravi, me pudorem non esse deposituram, nisi coram nobili, etiamsi morerer calamitate. Iam vero *socia*[18] mihi insusurravit, apud vos inveniri auxilium, indicavitque pectoris physiognomica, vos esse fontes donorum. Deus autem juvet virum, qui juramento me meo liberet praesagiumque verificet! Et hoc dicens me adspexit oculo festucis inopiae laeso, sanitatem flagitante a liberalitate. Continuavit Haret Hammamita. Intellexeramus eloquentiam expositionis venustatemque metaphorarum; diximus ergo: prosa tua oratio nos in tentationem duxit; quomodo jam se habet texta[19]? Respondit: aquam fluere facit de saxo, nedum de testa. Reposuimus: si nos eis addere volueris, quibus bibere des, non parcemus te consolando. Dixit: primum ego vobis ostendam status mei notas, tum propinabo de carminibus meis; et produxit manicam indusii triti, prodiditque habitum vetulae edentulae; tum declamavit: Deo conqueror, ut aegrotus, injuriam iniquae irataeque fortunae. O homines! de gente sum aliquantisper divite, cui fortuna indulgebat, Cujus famae non erat detrectator, cujus gloria late sparsa. Quando pabulum deerat anno tristi, ipsi erant abundans pratum; Noctu proficiscentibus lucebant eorum ignes, hospitem excipiebant carne recente; Nunquam vicinus pernoctabat esuriens, nec terrori dicebat, status est suffocationis. Sed fortunae mutationes siccarunt maria liberalitatis, quae nunquam siccatum iri opinabar In terrae ventrem descenderunt leones protectionis et consolatores aegroti; Vehiculum, postquam jumenta erant, est viae dorsum, habitaculum, postquam erant colles, montium est pes; Et pulli mei non desinunt lamentari ob adversitatem omni die splendente, Quando pius noctu vocat dominum, vacant eum redundantibus lacrimis. O qui nutris corvum in nido suo, sanasque os fractum et denuo ruptum, Destina nobis, o Deus, hominem, cujus existimatio a vituperii spurcitie munda est et lota, Qui famis ignem nobis extinguat mixtura lactis acidi aut debutyrati! Quisquamne vero liberet eos ab opprimente malo, mererique velit gratias longas latasque? Per illum, quem demissae adorant antiae[20], die, ubi facies apparebunt nigrae et candidae! Hi nisi essent, non detegerem genam, nec converterer ad pangendum carmen. Dixit relator. Et, per Deum! versibus suis fiderat praecordia eliciebatque abscondita crumenarum, ut dono eam afficeret, cujus mos erat largiri, lubenterque donaret, cujus voluntatem desperabamus. Cum autem replesset loculum auro, et a nobis omnibus tulisset beneficium, convertit sese, sequentibus parvulis, ore gratiis agendis patefacto. Sed coetus digressam propius cognoscendi cupidus erat, ut scirent, quem in locum ceciderit beneficium, et in me suscepi arcanum aenigmaticum explorandi officium, surrexique, premens vestigia vetulae, donec forum intraret confertum hominibus, se invicem urgentibus. Hic immersa in gurgitem, et sic liberata a pueris rudibus, declinavit libero animo in vacuum templum, removitque pallam ac destruxit velamen, dum ego per portae rimam spectabam, contemplatum, quid proditurum sit miraculi. Et cum recessisset instrumentum pudoris, genas Abu Seidi vidi splendentes, et in animo habui, in eum irruere, ut corriperem ob facinus, quod aggressus erat. Sed aegrum se ostendens, ut inobsequentes, modulantem extulit vocem abiitque canens: Utinam scirem fortunae meae cognitane sit mea potestas, Cognitaque sit demersio in fraudes, an non cognita? Quoties vici filios ejus dolo meo et astu! Quoties prodii contra eos nota mea forma et simulata, Alios venans sermone, alios versibus, Alias mentes aceto seducens, alias vino, Modo prodiens ut Zachr, modo ut soror Zachri. Si enim tota vita tenuissem viam consuetam, Frustrata esset sagitta et scyphus, mansissetque inopia et miseria. Dic ergo reprehendenti, haec mea est excusatio, quo me excuses habes. Dixit Haret Hammamita: cum autem mihi apparuisset status ejus revelatus et inauditum facinus, quamque versibus exornaverat, excusatio, perspexi, daemonem ejus rebellem non audientem esse reprobationi, sed facere quod libeat flexaque habena ad socios, aperui eis, quod monstraverat adspectus, qui, dolore pleni ob perdita dona, juraverunt, repulsam dare vetulis. 1. Supremum locum. 2. Centro. 3. Iumenta. 4. Beneficia. 5. Adjutores. 6. Sociorum. 7. Inversus est status. 8. Qui visitaret. 9. Protector. 10. Nummus. 11. Desiderata est quies. 12. Ignem non emisit igniarium. 13. Potentia. 14. Discesserunt comites. 15. Neque juvencus camelus, neque vetustus. 16. Nummus aureus. 17. Barbarus, cui tribuuntur caesii oculi. 18. Anima. 19. Versus. 20. Eminentiores homines. XIV Mekkensis. Surrexi ex urbe Salami (Tigridis) ad obeundam peregrinationem religione praescriptam, et cum perfecissem ope Dei mundationem, deposuissemque unguentorum usum et libidinem, ingruit in montis declivitate, ubi convenire solent peregrinantes, vehementissimus aestatis ardor, coactusque quaesivi, quod meridiei aestum defenderet. Et cum commorarer sub tabernaculo e corio concinnato cum sociis comibus, et ferveret fornax glareae, vaporque coecaret oculum chamaeleontis, supervenit nobis senex decrepitus, quem sequebatur juvenis adultus. Salutante autem sene ut eruditus, excultus, et alloquente ut cognitus, non ut peregrinus, mirantes quae spargebat de margaritarum filo, libertatemque non concessam, quis es, diximus, et quomodo intrasti sine venia? Respondit: rogans equidem sum et petens auxilium; secretum miseriae meae non est absconditum; me adspicere sufficit pro intercessore. Quod autem adtinet aditum ad vos, de quo quaeritis, non est ex miris, cum liberales non ferant seclusionem. Interrogavimus ergo, quo modo viam ad nos invenisset; quoque usus esset ad nos duce. Dixit: liberalitati odor est, cujus aurae se diffundunt et ad pratum, unde spirant, adducunt. Sparso ergo aromate vestro ductus sum ad splendorem beneficiorum, vestrorum, laurique vestri spiramentum praedixit felicissimum a vobis reditum. Percontati hic sumus, quid corde habeat, ut obiremus eum juvandi officium. Dixit: mihi est cura, nec minus filio quoque, quod petat. Diximus: utrumque desiderium explebitur, et ambo eritis contenti; sed primum sit primum. Dixit: omnino, per eum, qui expandit septem terras: tum prosiluit ad loquendum, ut qui exsilit e vinculis, declamavitque: Ego vir sum, post dolorem et molestiam eo redactus, ut ultra proficisci nequeat. Via mea nimis est longa, quam cui sufficiat cursus meus tolutilis; Nec habeo auri signati, quod aequet sinapis granum; Consilii fons est obturatus, illuditque mihi stupor; Si pedes proficiscor, metuendi sunt casus exitiosi; Si post socios relinquor, deest commeatus. Ideo surgunt suspiria, descendunt lacrimae. Vos autem estis pascuum sperantis, scopus quaerentis; Dona vestra profunduntur, ut non profunditur e nubibus; Cliens vester est tutus; divitiae vestrae sunt praeda; Nemo territus ad vos confugit, metuitque porro vicissitudines, Nec ulla spes liberalitatem vestram mulsit, quin donata sit. Flectat itaque vos narratio mea, reditumque pulchrum faciatis! Quodsi probassetis victum meum, esumque, potumque, Contristaret vos miseria, quae me tradidit aerumnis; Et si sciretis existimationem meam et familiam et artem, Et quod complectitur scientia mea selectarum disciplinarum, Nullum dubium vos subiret, eruditionem mihi meum esse morbo. Et o utinam nunquam auxissem ubera doctrinae! Iam me oppressit ejus infelicitas, postquam pater invitum ei mancipavit. Diximus ad haec: quod te adtinet, versus tui jam in liquidum produxerunt pauperiem tuam et camelae exitium, certeque tibi jumentum dabimus, quod te portet in patriam. Cujus vero rei eget filius tuus? Dixit ei: sta mi filiole, ut stetit pater, et eloquere, quod est in anima, nec deficiat os. Surrexit autem juvenis, ut strenuus ad certamen, linguam strinxit acuto gladio similem, dixitque: O domini, qui in excelsis aedificastis domos, Qui, negotio ingruente, profligatis insidias, Quibusque facile est, donare thesauros paratos! Peto a vobis assam, placentam et pulmentum; Si nimis cara sunt, panem tenuem, quo occultetur paullum carnis, agninae; Si neque hoc, neque illa, quantum satiet, frustorum; Omnia si negatis, dactylos colocyntidisve granorum mixturam. Date, quod vobis facile est dare, carnis etiam siccatae particulas, Celeriterque afferte! nam anima mea celeriter exhibitum gestit. Commeatu non passum carere, cum longum mihi sit iter. Vos autem optima estis gens, qui advocari solent in adversitate; Manibus vestris quotidie manus[1] sunt novae, Volis vestris complexus est utilium donorum. Desiderium autem meum plicis ejus, quod donabitis, se continebit[2], Eritque in me praemium; levantes curam successum videbunt laudabilem; Nobiles mihi sunt cogitationis partus, prae quibus erubescit omne carmen. Dixit Haret Hammamita. Et cum vidissemus catulum similem esse leoni, patrem instruximus jumento, filium cibo; acceperuntque beneficium gratiis late expansis, solveruntque talionem. Cum autem abire instituerent, nodarentque ad discessum zonae vincula, seni dixi: num similia erant promissa nostra promissis Urkubi, aut restitit necessitas animo Iacobi? Dixit: Deus avertat, ut id dicam! nullo modo! sed liberalitas vestra erat splendens et insuperabilis. Dixi: ergo judica nos, ut te judicavimus, nobisque imperti, ut tibi impertivimus! tua, dic, ubi est domuncula, qui nos stupore implevisti? Suspiravit ibi, ut qui meminit patriae, declamavitque, dum singultus impediebant linguam: Sarugum est domus; sed quomodo reverti in eam? Iam hostes castra ad eam posuerunt, eamque perdunt. Per domum, quam adii, peccatis me liberatum! Nihil oculo placet, quamdiu absum ab ejus tractu. Tum lumina mergebantur lacrimis, permittebantque oculi fluxum. Manare autem eas moleste ferens, nec tamen cohibendi potens, declamationem dulcem rupit, valedictioneque decurtata abiit. 1. Beneficia. 2. Contentum erit. XV Haereditarius. Narravit Haret Hammamita. Insomnis nocte quadam nigerrimae involuta pallae, immotis nubibus libere profundentibus, uti vigilat amator a porta pulsus et ab amata dura afflictus, cum non desinerent meditationes excitare curas, cogitationesque vagari per sollicitudines, tandem ob cruciatum, quem perpetiebar, cupivi, ut donaretur confabulator e nobilibus, qui decurtaret longitudinem noctis nocturnae. Necdum factum erat votum demiseramque palpebram, cum portam pulsaret aliquis, voce submissa. Dixi itaque mecum: surculusne voti jam fructum feret felicitatisque nox luna collustrabitur? citoque surrexi, interrogavique: quis nunc noctu huc venit? Regessit: peregrinus, quem involvit nox et obruit fluctus, nec aliud adducit, quam deverticuli desiderium, ut, quando illuxerit, iter aggrediatur. Dixit; et cum radii ejus probarent solem ejus, titulus proderet secretum libri, cognovi, confabulationem ejus esse praedam, et pervigilium cum eo jucunditatem, aperuique portam ridens ac dixi: intra in pace! Et intravit persona, cujus tempus jam curvaverat cannam (rectam staturam) guttaeque humectarant pallium, salutavitque lingua acuta et facundia dulci, tum gratias egit, quod exaudivissem rogationem, excusavitque adventum nocturnum, intempestivum. Admotum autem lucernae splendenti considerans, ut considerat, qui accipit pecuniam, inveni magistrum nostrum Abu Seidum; nil erat, quod dubitarem sustineremve suspicionem. Et ejus eum loco habui, qui consequi faceret longissime remotam spei metam, et e vexatione curarum transferret in frigus laetitiae. Tum incepit lassitudinem conqueri, ego vero interrogare, quomodo et unde? Respondit: concede, salivam meam deglutiam, nam fatigatus sum via. Existimans autem famem eum subiisse, ea de causa eum esse seguem, apposui quod apponitur hospiti, nocte tenebrosa improviso supervenienti; continuit autem sese modo pudentis, fastidiumque prae se tulit, ut gravatus stomacho. Quae mihi continentia malas suggessit suspiciones, iram movit naturae mutatio, ut sermone duriore uterer pungeremque vituperii aculeo. Sed ex oculi stricturis perspexit, quod mihi turbaret pectus dixitque: o debilis fiducia amore conjunctorum! recede ab eo, quod in animum induxisti, et aures mihi praebe, optime! Dixi: agedum, frater mendaciorum! Scias igitur, excepit; heri pernoctavi socius inopum, mihimetipse loquens; et cum implevisset nox votum suum et aurora stellas ejus demersisset, oriente sole, ivi in aliquod forum, ut invenirem praedam se offerentem aut ingenuum liberalem. Ibi conspexi dactylos pulchre dispositos, optime a sole aestivo coctos, ostendentes probanti puritatem vini conjunctam cum rubedine carneolae; juxta autem colostrum, simile auro flavo, conspicuum colore croci, laudans coquum suum sermone, supervacaneam faciente ipsius commendationem, ementisque consilium rectum judicans, etiamsi dedisset nucleum cordis. Desiderium itaque me constrinxit funibus suis, lactis appetitus me tradidit possessori, eramque stupidior quam lacerta, amentior quam perdite amans; cum facultas non esset voti consequendi et voluptatis in deglutiendo positae attingendae, neque etiam pes obediret discessuro, ob ardorem flammae, sed vehementia appetitus et famis fervor impelleret, ut pabulum quaererem omni in angulo, contentus aquae pauxillo, longumque per diem non desinerem, demittere situlam in fluvios, quamquam ne cum adspergine quidem redeuntem afferentemve, quod sedaret extremam sitim. Tandem, cum sol declinaret ad occasum, debilitatus esset animus fatigatione, jecore incederem candente et abirem, alterum pedem promovens, alterum retrahens, modo proruerem, modo sederem, modo salirem, modo consisterem, en! occurrit mihi vir, lamentans ut liberis orbatus, libere manantibus lacrimis, nec quod in me erat de morbo lupi, et ventris vacuitas liquefaciens, me avertit a studio propioris cognitionis et cupiditate decipiendi. Dixi ei itaque: heus tu! certe ob occultam causam lacrimaris urerisque aliquo malo; dolores mihi tuos manifesta tibique consulendi concede libertatem; nam haud dubie me invenies medicum sanantem, opitulatorem consolantem! Dixit: non, per Deum! lamentor ob victum deficientem, nec ob fortunam destituentem, sed ob interitum abolitionemque scientiae, et quod occiderunt ejus soles et lunae. Excepi: quid negotii apparuit, aut quae quaestio non soluta est, ut tibi excitata sit tristitia desiderio praecessorum. Ibi protraxit e manica schedulam, jurans per patrem matremque, se eam jam produxisse vexillis scholarum, nec illos potuisse explicare signa pallescentia, consuluisseque atramentorum magistros, mutosque eos fuisse magis quam sepulcrorum incolas. Dixi: mihi eam ostende! forsan ego ei explicandae sufficio. Respondit: o quam remota desiderii meta! sed saepe jam lapis feriit absque dirigente. Dedit ergo schedulam, repperique in ea scriptum: O prudens jurisperite, qui excellis sagacitate, nec habes parem! Responde nobis ad quaestionem, quam declinat omnis index, stupet omnis jurisconsultus. Vir mortuus est superstitibus fratre, ab utroque latere, Muslemo, ingenuo, pio, Et conjuge, habente itidem, o doctissime! fratrem germanum, sine ullo fuco. Haec igitur lege constitutam partem complexa est, et frater ejus haereditatis reliquum sibi sumsit, prae fratre illius. Sana igitur nos respondendo ad quaesitum, nam textus hic impatiens est contradictionis! Cum autem versus legissem et secretum intellexissem, dixi: incidisti cum schedula tua in scientem, tradidisti eam filio cognitionis; nisi quod intestina mihi ardent, opusque habeo coena; liberali ergo hospitio me excipias, tum audi sententiam. Dixit: non inique pactus es, et abstinuisti a modo transgrediendo; itaque in habitaculum mecum veni, ut obtineas, quod petis, abeasque ut decet. Dixit; ego vero eum comitatus sum in latibulum, ut jubet Coranus, introduxitque me in domum angustiorem arca et debiliorem araneo; quam quidem mansionis angustiam sanabat amplitudine cubiti (liberalitate), dans optionem cibi jucundorumque, quae emeret. Ubi ego: cupio elatissimum equitem in desideratissimo equo, et saluberrimum comitem cum nocentissimo socio. Ad quae, cum paullum cogitasset, respondit: videris innuere filiam palmae cum colostro foetae ovis. Haec, inqui, innui, hisque acquirendis operam navo. Surrexit itaque alacriter, tum vero iterum decubuit ardens, dixitque: scias tu, quem Deus! prosperet veracitatem esse nobilitatem, sed mentiri, perniciem. Ne itaque fames, quae est nota prophetarum ornamentumque praestantissimorum, te seducat, ut te associes mentientibus induasque mores desciscentium a fide; nam ingenua esurire mavult, quam quaestum facere mammis, aversaturque dedecus, etiamsi necessitate adigatur. Nec ego sum, qui pedibus se concuti patitur, nec conticeo pacta emtione deceptus. En! ego te monui, antequam rumpitur velum, connectamurque talionis jure. Ne igitur irrita habe, sed considera, quae monui, et cave a mendacio, cave! Dixi: per eum, qui vetuit malum foenus, et permisit esum colostri! non fatus sum ficta, nec indicavi falsa, sed experieris rei veritatem, laudabisque dactylorum et lactis pretium. Hilarem ergo se ostendit, ut cui vera relata sunt, cucurritque cito in forum, nec major datur celeritas, quam qua rediit cum utroque, gravatus et vultu fatigatione austero; proponensque, modo reprobantis, dixit: exercitum fugans exercitu, dulci fruere victu! Ego vero bulimiae brachium nudans, impetum feci modo elephanti voracis, dum ille me adspiciebat ut indignabundus, fereque suffocabatur ira, donec utramque speciem devoraveram, et post ipsum conspectum tantum supererant vestigia. Hic conticui, tum anxius propinqui pernoctationis temporis causa, tum cogitans de responso ad versus. Ille autem nulla interposita mora surrexit, attulit atramentum et calamos, et dixit: implevisti peram tuam coriaceam; nunc dicta sententiam, aut, si nequis, te para ad solvendam impensam ejus, quod edisti. Dixi: nihil habeo, quam quod veracitatem meam testetur, scribe igitur responsum, Deus dum nos adjuvet! Dic proponenti quaestiones aenigmaticas, me revelatorem esse secretorum, quae abscondidit! Mortuus ille, cujus fratri lex praetulit fratrem conjugis, Vir est haud dubie, cujus filius, non invito illo, matrimonium inivit cum socru; Tum mortuus est filius, sed jam gravida filium peperit similem, Illius absque disceptatione nepotem, conjugis, sine fuco, fratrem. Filius autem filii germanus avo propior est, heresque justior, quam frater; Ideoque, cum moreretur, conjux legitimam haereditatis partem integram cepit, Nepos autem, frater proprie a latere, maris, reliquum; Frater contra illius uterinus nihil, haereditavit, sine causa conquerendi. Haec est solutio, quam sequetur omnis judex in judicio, et omnis jurisconsultus. At cum cognovisset responsum perspexissetque ejus veritatem, dixit: recordare domus et noctis, tolle syrma et praeverte pluviam! Respondi: in regione sum peregrina; optimum est sacrificium, me excipere hospitio, praesertim cum nox demiserit alas Deumque laudet tonitru in nube. Resumsit: apage, quocunque vis, Deus incolumem te servet; sed mecum pernoctare ne ave! Dixi: cur istud, cum vacuum sit habitaculum? Respondit: quoniam bene adverti, ut deglutisti proposita, ut nihil non tangeres relinqueresve; vidique, te non curare salutem tuam, nec conservandae intentum esse sanitati; at, qui adeo fines transit, ut tu transiisti, ventremque implet, ut tu implevisti, ille non liber erit a cruditate continuum morbum inferente, aut *cholera* exitiosa. Sinas me igitur, per Deum oro, illaesum, et discedas, dum vales; per eum, qui mori jubet et vivificat, non tibi apud me est pernoctandi locus! Hoc itaque juramento audito, et ingrato me tractatum videns modo, domum reliqui invitus, commeatus vice instructus aerumna; largamque pluviam demittebat coelum, tenebrae caespitare faciebant, canes latratu persequebantur, portae mihi illidebantur, donec fati humanitas me duxit ad te, qua de causa gratus veneror candidam ejus manum. Dixi ei: gaudeo de fato Dei, te obviam ducente cordi meo alacri (vigilanti). Tum incepit raram artem explicare narrando, et miscere risum moventia cum flebilibus, donec, *sternutante aurorae naso*, clamavit vocans agricolas, accingebaturque vocatus ad obediendum; hic declinavit ad valedicendum. Equidem eum a discessu retinere tentavi, dixique: hospitio sunt tres dies. Sed obtestationibus et juramentis consilii mutationi aditu praecluso, exitum e domo aggressus est, deflectensque declamavit: Quem diligis, eum per mensem ne visita, nisi uno die; ne in molestiam ejus adjicias, caveto! Nam uno tantum per singulos menses die spectatur, ut sponsa, nova luna; postea oculi non amplius eam adspiciunt. Dixit Haret Hammamita: valedixi igitur corde, cujus vulnus sanguinem stillabat, optavique, utinam nocti meae tardissima fuisset aurora! XVI Maurus. Narravit Haret Hammamita. Aderam precibus vespertinis in templo quodam Mauritaniae; cumque officio satisfecissem abundanter, a lege praescriptis addidissem spontanea, oculus incidit in societatem hominum, qui in partem seorsam recesserant, sincera se distinguentes amicitia, invicem sibi porrigentes poculum colloquii, percutientesque disputationis igniarium. Equidem cupidus lucrandi verbuli, acquirendaeve doctrinae, ad eos tetendi, ut qui imitaretur Tofailum (ideo celebrem, quod non invitatus accedere solebat) dixique: vuluisne excipere hospitem, qui frui gestit confabulationis fructu, non decerptis modo dactylis, quaeritque elegantias conversationis, non pingue tuber juvenci cameli. Solutis autem considendi vinculis responderunt, salve, salve! Sed non consederam quantum rapidi fulguris durat strictio, aut pavidae avis sorbitio, cum superveniret viator, cujus sub brachio erat pera, salutaretque duobus (solitis) verbis, templumque honoraret duobus genuflectionibus, tum inciperet: o vos praediti intellectu et sincera virtute! num ignoratis, optimum offerimentum esse, levare curas, funemque firmissimum salutis, consolari egentes? Ego vero, per eum, qui me deduxit in tractum vestrum et destinavit, ut a vobis peterem aquam! propulsus e domicilio longinquo sum, missus a liberis emaciatis; estne igitur in coetu vestro, qui nobis sedare velit famis febrem? Responderunt: o tu, quisquis es! post vesperam accedis, necnisi reliquiae supersunt coenae; quibus si contentus es, te non prohibere volumus. Dixit: angustiarum frater iis quoque contentus est, quae a mensis decutiuntur, quatiendove excidunt e reconditoriis. Iussit itaque unusquisque eorum servum suum, ut ei daret, quantum cibi haberet; quo beneficio laetus, gratiis actis, sedebat considerans, quae afferebantur. Nos vero reversi ad venandas elegantias doctrinae, earumque pretiosissimas, ac eliciendam aquam frigidam de fontibus suis, ad ea delati eramus, quae non sunt absurda, si invertuntur, ut si dicas SAKB KAS (effundens poculum)[1], invicemque nos provocaveramus, mentem ad novos incitare partus, cogitationumque ducere nondum praefloratas virgines, ea sub lege, ut incipiens tres margaritas necteret suo filo, post eum vero gradatim crescerent augmenta, et ad dextram sedens quatuor, ad sinistram sedens septem consereret, quamvis fastidiens. Dixit, qui retulit. Et jam conserueramus numerum manus digitorum, et sociaveramus, quot socii fugiebant in specum, cum, magnae afflictioni meae, ad dextram sedens meam dicere festinaret: LM ACHA ML (reprehende fratrem languescentem); exciperetque, qui ejus a dextra erat: KBBR RGA AGR RBBK (ampla tibi sit spes praemiorum domini); diceretque propinquus: MN IRB ASA BR INM (augens beneficium auget famam); continuaretque sequens: SKT KL MN NM LK TKS (tacere jubens calumniantem sapiens eris); vicesque meae venerant, ac incumbebat mihi, septuplum verborum ordinem connectendi officium. Nec desinebat cogitatio mea conflare et frangere, frugiferam se praestare et sterilem, et interea auxilium petere, quamquam non inveniebam adjutorem, donec quiescebat halitus (studium) apparebatque submissio. Hic dixi sociis: si Sarugensis hoc consessu adesset, insanabilem morbum certe sanaret. Responderunt: etiamsi Ajaso hoc imponeres, distineretur desperatione. Incepimusque latius evagari aestimando problematis difficultatem, portamque ejus reputando clausam, dum advena ille, qui nos oppresserat, oculo contemnentis nos adspiciebat, et margaritas conserebat nobis insciis. Et cum vidisset debilitatem nostram retectam, laticisque nostri paucitatem, dixit: o homines! magnus est labor, efficere, ut pariat sterilis, sanitatemve petere ab aegroto, et supra omnem doctorum scientiam. Tum ad me accessit inquiens: equidem vicem tuam sustinebo infortuniumque, quod in te incidit, dispellam, et, si vis spargere (prosa oratione uti), dic, alloquens eum, qui reprehendit avarum cumulatque vituperium: LS BKL MVML ASA LM VMLK BSL (confuge ad eum, a quo suspenduntur spes; qui, quando collegit et possidet, largitur); sin vero praefers nectere, dic ei, quem magni habes: AS ARMLA ADA ARA VARA ADA ALMR ASA etc. etc.[2] (Consolare egenum, qui supervenit; sed abstine, quando vir male egit; Excipe fratrem nobilitatis; remove te a fratre spurcitiei; Vita latus injuriam inferentis, calumniantis, quando considet; Defende a te excitatam contentionem, eamque projice, si firma stat; Tranquillus sis et fortis; fieri potest, ut juvet tempus iniquum!) Dixit; et cum nos fascinasset versibus suis, et ingemere fecisset non attingendis metis, laudavimus eum, donec se immunem habere petebat, et donavimus, donec sat esse fatebatur; tum succincta veste peraque in dorsum sublata surrexit et cecinit: O, divinum hominum coetum, quorum linguae adeo sunt veraces, Qui superant omnes mortales virtutibus memoratu dignis et benemeritis! Collocutus sum cum eis et inveni, Sachbanum apud eos esse Bakilam[3]; Diversatus sum ad eos mendicans, et repperi liberalitatem fluentem; Iuravique, si liberales essent pluvia recreans, hi essent imber. Tum processit spatium duarum hastarum; sed rediit, implorans Dei auxilium contra mortem, dixitque: o decus eorum, quibus sunt majores, et thesaurus eorum, qui privati sunt opibus! tenebrae jam ingruerunt, et viae facies jam velata est; inter me et nidum meum nox est nigerrima et via signis carens; nonne igitur facem dare potestis, qua evitem caespitationem? Dixit; cum vero advenisset quod rogaverat, et torris lux detegeret facies, repperi venationem inter nos exercuisse Abu Seidum nostrum, dixique sociis: hic est, quem retuli ferire, quando loquatur, et quando pluvia ab eo rogetur, non negare. Et extendebant versus eum colla, gyrabantque in eo oculos, rogabantque, ut nocte ista cum eis confabularetur, ea conditione, ut subveniremus paupertati ejus. Sed dixit: gaudium meum est, quod vobis gaudium creat; ipsique laetemini, qui me laetastis; praeterquam quod ego vos adii, dum liberi mei contorquebantur fame rogabantque, ut celeriter redirem; quod si igitur me diutius abesse sentirent, turbaret eos elusa spes, nec mihi vita esset jucunda. Permittite igitur, ut eam, eorumque famem obturem, et descendere faciam, quod suffocat; tum statim ad vos redibo, praeparatus ad nocturnam confabulationem, donec illuxerit aurora. Diximus igitur famulorum uni: sequere eum ad familiam suam, ut celerius revertatur. Ivit ergo cum eo, sub axilla portans ipsius peram, acceleraturus reditum. Moram autem traxit modum excedentem, tum rediit puer solus; quem cum interrogaremus, quid nobis fers nuntii de improbo? regessit: fatigantibus me duxit viis tramitibusque in ramos divisis, donec perveneramus ad domunculam vastatam. Ibi dixit: hic est locus quietis meae nidusque pullorum. Tum petiit ut aperiretur porta, mihi vero eripuit peram dicens: per vitam meam! onere me levasti, meritus es remunerationem; accipe igitur consilium, quod e praestantissimis est consiliis et commodorum hortis, et declamavit: Quando dactylos habes recentes, ne differ eos comedere in annum proximum; Quando incidisti in aream, sume de spicis ibi conspicuis; Sed postquam collegisti, ne morare, donec tenearis reti venatoris; Nec nimis penetra, quando natas, nam salus est in ripa; Pete donum praesens, promitte futurum, et vende olim solvendum solvendo statim; Neque vero nimis diu mane apud socium, nam nemo unquam (majori) fastidio fuit, quam adhaerens! Adjecit: haec serva in reconditorio tuo et sequere in rebus tuis; festina autem ad socios, Domino custoditus, et cum perveneris, salutem meam perfer, admonitionem recita, et a me acceptam (regulam) trade: vigilias per confabulationes maxima afferre damna, me vero non supersedere corporis mei custodiendi cura, nec contrahere velle ariditatem capiti. Dixit qui retulit. Cum versuum ejus argumentum nobis patefecisset, improbantes versutiam ejus et astum invicem nos reprehendebamus, quod eum dimittentes mendacio nos decipi passi eramus. Tum discessimus austero vultu, manuum percussione affligente. 1. Palindroma intendit, idem sonantia, si singulae litterae a fine versus initium leguntur, ac si leguntur ordine recto, ut in vocibus: Anna, Otto, et versu: Signa te, signa, temere me tangis et angis. Arabes eas tantum respiciunt hic litteras, quae consonantium valorem habent. 2. Reliquos quatuor versus latinis litteris exprimere omittendum rati sumus. 3. Impeditissimae linguae vir. XVII Cancrinus. Narravit Haret Filius Hammami. Loco quodam, quo ex itinere deverteram, deprehendi, oculos tollens, juvenes quosdam physiognomia ingeniosorum praeditos et stellarum noctis pulchritudine, occupatos in vehementissima disputatione et praeter modum flammante controversia; quos ut adirem impulit cupido societatis et opinata fructus concertationis decerpendi jucunditas. Cum autem adhaesissem coetui eorum, istarumque margaritarum memet inseruissem filo, ac interrogantibus: tune probatus es in praeliorum fervore et inter alias tuam quoque demittere soles situlam? neutiquam — respondissem —, e belli spectatoribus sum, filiis confossionis et percussionis non annumeror, atque illi, desistentes me ultra sciscitari, aenigmatibus proponendis fluminis instar iterum sese immisissent, en! in medio circuli et corona sodalitii senex, quem extenuaverant curae ventusque emaciaverat venenatus, ut adeo calamo evasisset siccior et forfice macrior. At quoties respondebat, miranda prodebat, et Sachbani[1] memoriam obfuscabat, quando disserebat; laetitia perfundebar ob artem, qua praeditus erat, scopum percutiendi, quaque totam catervam supereminebat, excellentiam. Nec destitit omnia obscura exclarare, omnique collineare jactu, donec vacuae erant pharetrae et quaestio simul ac responsio quiescebat. Videns igitur homines alimentis carere et ad jejunium cogi, disputationem denuo instituendam implicitis verbis innuit, eamque ut aggrederentur admoniti cum regessissent, euge! quis vero materiam porrigit? num scitis, inquit, sermonem, cujus terra est coelum et aurora vespera, duobus textum jugis, duobus splendentem coloribus, sonantem in duas plagas, duabusque apparentem faciebus; qui, quando oritur ab Oriente, satis lucet, et, quando exsurgit ab Occidente, mirum in modum fulget? Dixit, et multitudo, quasi taciturnitas ei immissa, aut divinitus ut silerent mandatum esset[2], nullus eorum locutus, nullius lingua verbulum effata est. Hinc, quoniam eos conspiciebat mutos ut pecora et tacentes ut statuas, jam, inquit, longinquum vobis praefinio terminum prolongoque morae funem; tum vero hic locus sit congregationis et diremtionis statio; et, si ingenia vestra liberalia se praebuerint, laudabimus; sin ignitabulum frustra percussum fuerit, ipsi ignem eliciemus. Responderunt: per Deum! in talis maris profundo nobis non est, ubi natemus, nec pascuum nobis in ejus littore; relaxa cogitationes nostras a molestiis, proficiens fac donum paratam numerando pecuniam, et assume nos fratres, qui saliant, quando salis, et praemium solvant, quando postulas. Ad haec aliquantisper vultum demisit, dein vero, dictis, inquit, vestris audiens sum et obsequens: theses ergo meas excipite, et tenete, quae aliis tradere possitis: 1. Homo beneficiis mancipatur; 2. multum benefacere est generosi; 3. nota ingenui colligere laudes; 4. gratiam promereri idem est, ac felicitatis arborem sibi fructuosam facere; 5. indicia liberalitatis praenuntia laetitiae; 6. adhibere comitatem gignit amicitiam; 7. nexus amoris flagitat sinceritatem; 8. veritas sermonis ornat linguam; 9. sermo disertus fascinus cordium; 10. rete voluptatis pernicies animarum; 11. taedium creaturarum mali mores; 12. prava cupido fugat pietatem; 13. inhaerere prudentiae habena salutis; 14. vitiorum exagitatio vitium pessimum; 15. perstringere lapsus labefactat amicitias; 16. sincera mens donum nobilitat[3]; 17. salutiferum facere donum pretium precum[4]; 18. difficultates suscipere allevat sequentia[5]; 19. spes auxilii facilia reddit officia; 20. praestantia principis amplitudo pectoris[6]; 21. amicorum fidorum decus calumniatorum odium[7]; 22. praemium laudationum collatio donorum; 23. praemium donorum concessio votorum; 24. in errorem ducit egredi fines; 25. transgredi finem hebetat aciem; 26. mores negligere frustranea facit pietatis officia; 27. debitorum se oblitum simulare producit inobedientiam; 28. evitare suspiciones dignitates auget; 29. dignitates efferuntur adeundis periculis; 30. magnificae existimationes ope fatorum; 31. facta gloriosa exiguum sperando; 32. longa cogitatione emedullatur sapientia; 33. summum dominationis lenire[8] , imperium; 34. contumacia amittuntur expetita[9]; 35. in terroribus de excellentia certant viri; 36. animisque de excellentia contendentibus differentiae dignitatum; 37. affingente legato mendacia administratio deficit; 38. rebus collabentibus ingruunt terrores; 39. profert patientia victoriae fructum; 40. dignissimus laude industriosissimus quisque[10]; 41. observantia tua imponitur amico te curandi officium; 42. amicitiae servorum visitatione dominorum[11]; 43. ornamentum morum praestare fidem; 44. cognoscuntur fratres lenienda tristitia; 45. propelluntur inimici defendentibus amicis; 46. prudentes probantur societate stultorum; 47. respicere finem cavet exitia; 48. evitare dedecora extendit famam; 49. turpis injustitia dispellit fidem; 50. indoles ingenuorum in arcanis probatur. Tum perrexit: haec verba ducenta eruditionem et adhortationem continent; quique ea isto ordine deduxerit, ille nec contra disputantem nec dissentientem habebit; at qui ordinem cupit invertere et in calce ea redire facere[*], Arcana, dicat, sunt penes ingenuos, et praestans fidei natura injustitiam dispellit, malaque fama dispergit dedecus. Atque hoc tractu ea retrahere continuet, nec vereatur, usque dum attigerit articulum extremum margaritarumque ultimam: et beneficia multa et plena praestare ipsum hominis beneficium est. Dixit relator: Postquam itaque sermonem suum elegantem non minus ac utilem in medium protulerat, et experientia edocti eramus, quantum alia prae alia excellat oratio, praestantiam autem in manu Dei esse, qui eam tribuat cuicunque velit, quisque nostrum se suspendit ab ejus lacinia, ultroque opum suarum particulam ei largitus est. Meum vero donum accipere noluit, non paupero, regerens, discipulos meos. Tum ego: esto Abu Seid, quamquam forma tua externa concidit et desedit genarum aqua. Et ille, ego is sane, utut extenuatus et exsiccatus et extremo marcore confectus sum. Ibi eum reprehendere coepi, quod modo versus Orientem, modo versus Occidentem, vagabundus tenderet. Sed dixit: non est vis, nec potestas, nisi in Deo! et: Dei sumus et ad Deum revertimur! tum dolente corde declamavit: Fortuna gladium suum contra me strinxit aciemque acuit, ut me terreret; Somnum extraxit palpebris meis succensens et fluere fecit oculorum venam, Et circumegit me in climatibus, ut adeo peragrarem Orientem secaremque Occidentem, Et in omni tractu quotidie mihi sit ortus et occasus; Sic peregrinantis persona mutata est, scopusque ejus sunt longinqua. His effatis abiit trahens axillas jactansque manus. Nos vero modo oculis eum persequebamur, modo ei incidere contendebamus. Tum vero non morati sumus, quominus solveremus considendi nexus, et dispergeremur ut deliciae Sabaeae[19]. * Sententiis istis retrogrado ordine legendis partim idem, partim alius sensus, semper commodus, prodit. Non injucundum fuerit, verba arabica inversa quid latine exprimant, appositum videre. Habeas itaque. 1. Consilia sunt penes ingenuos; 2. fidei natura praestans dispellit injustitiam; 3. turpis fama extendit dedecus; 4. metus periculorum cavet malos exitus; 5. cernuntur stulti societate prudentium; 6. amici probantur propulsione inimicorum; 7. lenitur tristitia allevantibus eam fratribus; 8. fides cognoscitur dum boni mores servantur; 9. servorum decus visitatione dominorum[13]; 10. sincerum pacta servandi studium sufficit pro circumspectione; 11. oportet laborem exspectatae attemperare laudi; 12. victoriam mereri fructus est patientiae; 13. terroribus innotescunt rerum status; 14. deficiente prudente administratione inutilis fit legatus; 15. crescentibus pretiis apparent differentiae animorum; 16. quando de excellentia contendunt viri, ipsi terrores de excellentia videntur contendere; 17. necessitate urgente irrita est contumacia; 18. cum dominatu conjuncta castigatio regiminis; 19. summum sapientiae enucleare cogitationes; 20. multum sperare prohibet ab agendo; 21. magna dignitas comparatur officiis praestandis[14]; 22. honor animorum in adeundis periculis; 23. elatio gradus auget[15] suspiciones; 24. evitare inobsequentiam gignit officiorum exsecutionem; 25. pia officia oblivisci perdit mores; 26. migrare fines hebetat aciem; 27. transgredi extremum idem est, ac penitus sese in errorem immergere; 28. adducit petita largitio munerum; 29. merces munerum est profusio laudum; 30. praemium delatorum odium amicorum; 31. decus pectoris amplitudo ejus[16]; 32. commodus status praestans efficit auxilium; 33. certa notitia acquirendorum praemiorum officia leviora efficit; 34. rogatio pretium est beneficii; 35. munera proficientia facere prodit bonam mentem; 36. sincera amicitia lapsus abolet[17]; 37. exagitare male facta pessimum est flagitium; 38. quaerere salutem est habena prudentiae; 39. persistere abstinentem removet cupidinem; 40. mali mores dedecorant homines; 41. taedium animorum perniciem affert caritati; 42. rete cordium est incantatio loquelae; 43. diserta lingua ornamentum narrationum; 44. sincera adhortatio postulat amicitiam; 45. vinculum amicitiae flagitat comitatem; 46. hilaritate uti est signum liberalitatis; 47. initium felicitatis promereri gratiam; 48. acquirere laudes ingenuo, quod (avaro) recondere divitias; 49. mos prompti[18] egregia perpetrare; 50. multa et perfecta beneficia praestare ipsum hominis beneficium est. 1. Cfr. Cons. V. De se ipso Sachban dixisse fertur: Prima modo fecerim verba, Jamanenses intelligunt, me corum esse oratorem. 2. A. v. aut verficatum (impletum) esset super eis verbum silentii. 3. Vel: optima est doni pars. 4. D.S. Scholl. explicant: donum servare a reprobatione. 5. Vel: facilitat remunerationem. 6. Potest tamen etiam verti: amplitudo regni. 7. Vox, quam verti amicorum fidorum, notat quoquo pastores, principes; odium explicari potest subjective et objective; hinc variae dari possunt commatis hujus interpretationes. 8. Vel: castigare, parum et integrum facere. 9. Vel: litigando amittuntur necessaria. 10. Vel: meretur quisque laudem prouti laborat. 11. Vel: amicitiae dominorum visitatione servorum. E sententia Ibnu’lsakati haec explicanda sunt e more magnatum Orientalium, servos suos mittendi ad sui similes, ut eos salutent et de habitu interrogent, quae res ad amorem inter propinquos et remotos firmandum faciat. 12. D. S. Scholl. dicunt, sic Arabes compellare solere, ubi scire velint, sitne quis vere is, quem eum esse putant. 13. Vel: re versa. 14. A. v. consensu cum divinis decretis. Non minus recte explicatur ut supra: ope fatorum. 15. Vel: aufert. 16. Vel: liberalitas, simplicitas, ejus. 17. Vel: damnat, rejicit. 18. Vel: natura, character, generosi 19. *Dispergi at deliciae Sabaeae* significat: *plane dispergi*. Sabaei enim, postquam amplissima fortuna gavisi erant, raptis aggeribus hac privati et ex Arabia felice in varias regione pulsi sunt. XVIII Singarensis. Narravit Haret Fil. Hammami. Proficiscebar aliquando e Syria, petens urbem prophetae, comitibus filiis Numeir, sociis omni bono et commodo instructis, et Abu Seido, retinaculo festinantis, solatio orbi, miraculo temporis, qui ob eloquentiam digitis monstrabatur. Et contigit, cum pervenissemus Singaram[1], ut mercatorum aliquis convivium institueret nuptiale, ad quos sine discrimine arcesseret omnes, urbanos et deserticolas, ita ut vocatio ejus omnes in universum invitans ad nostram quoque perveniret Caravanam. Annuimus itaque invitatori et accessimus ad epulas, ubi hospes unius manus et ambarum cibos proponebat, qui jucunditatem afferrent ori et placerent oculis. Postremo vitreum adtulit, quasi ex aëre congelatum, aut conflatum ex atomis volitantibus, aut ex aetheris[2] luce fusum, aut quasi margaritae detracta esset cortex, copia impletum jucunda, diffuso litum liquore, latice Tasnimi[3] inspersum, pulcherrimum non magis aspectum praebens, quam jucundissimum exhalans odorem. Quo praesente cum incenderentur cupidines et experiundi appetitus, jamque eo esset perventum[4], ut impetus fierent in venationem ejus, et in diripiendo audiretur exhortatio, exsiluit Abu Seid furentis instar, et aufugit quantum a pisce se separat lacerta Lybica[5]. Nos continuo enixe rogavimus ut rediret, nec esset similis Kudaro in tribu Thamud[6]; ille vero, per resuscitantem e lapidibus mortuos! non redibo, inquit, nisi ablatum fuerit vitreum. Quare cum non fieri posset, ut ei non gratificaremur ejusque jurejurandum acceptum haberemus, abstulimus illud, mentibus licet cum eo avolantibus largeque fluentibus lacrymis. Reversus igitur ad accubitus locum, non amplius sollicitus ob perjurium, interrogatusque causam, cur surrexisset poculumque amandari postulasset, vitreum, inquit, delatoris partes sustinet, et ex multis inde annis juravi, nunquam fore, ut unus idemque locus me et delatorem simul includat. Quid, reposuimus, tam grave sacramentum, quidve tam vehementem execrationem tibi elicuit? Respondit: vicinum habebam, qui, blandiente lingua, corde favebat scorpionem, et, dum sermo fragranti similis melli sitim sedabat, intus gerebat venenum letale[7]. Cum hoc ut confabularer adduxit vicinitas, et grata dentium strictio decepit, ut inirem societatem; viriditas fimeti ejus allicuit, ut eo uterer compotore, et fallax exterius impulit, ut frui vellem ejus fragrantia[8]. Sed cum familiaritem contraxissem, eum aestumans vicinum ὁμοτοιχον, apparuit violentus vultur, cumque me ei associavissem ut amico familiari, prodiit serpens fraudulentus; benigne tractabam[9] nescius eum, si propius adspiciatur, ex illis esse, quorum gaudetur amissione, et affixus haerebam ignorans, eum, si dentes inspiciantur, talem inveniri, qui cum fugerit exultatur. Habebam autem puellam tam perfectae pulchritudinis, ut nulla cum ea certaret. Quando velum deponebat, sol et luna erubescebant ignibusque ustulabantur corda; quando labia diducebat ridendo, contemnebantur uniones et gratis divendebatur corallum; adspiciens[10] excitabat curas et fascini Babylonii veritatem confirmabat; loquens vinciebat cor intelligentis et de montibus excelsis descendere faciebat rupicapras; egens sanabat laesum et vitam reddebat sepulto. Quin imaginabar in gutture ejus psalteria Davidis; canenti enim sese submittebat Mabad[11] et apage! vocabatur Ishako[12], apage! Psalterium quando pulsabat, Sunâm[13] vilescebat, postquam coetui suo princeps et fidejussor gaudiorum visus erat; saltans cidares a capitibus defluere faciebat, et haud secus exhilarabat, ac guttae saltantes in poculis. Nimirum eam possidens despexi rubros camelos ornabamque consuetudine ejus collum gaudiorum. Quo factum, ut vultum ejus a sole et luna defenderem, et memoriam abigerem e viis confabulantium noctu; sollicitus eram, ne ventus asportaret odorem formositatis, aut atich[14] eam hariolaretur, aut fulgur eam deferret illustrans. At propter miseram sortem meam et infaustum molestumque horoscopum accidit, ut crapula vetere vino nata impulsus, vicino delationi dedito eam describerem. Cum sagitta jam tetigisset scopum, tum demum rediit intellectus, et persensi exitiale periculum et certam perditionem ejus, quod cribro illi mandatum erat; quamvis equidem pactus eram, ut enunciata reticeret, et quod enarraveram custodiret ut secretum, etiamsi quando eum ad iram provocassem, et ille sese arcana, quasi in thesauro reposita, servare, ut avarus recondit denarium, et vela (secretorum) nequaquam, etiamsi in ignem immitteretur, dilacerare praetenderat. Enim vero, praetermisso posthac non nisi die uno aut dierum pari, urbis principi praefectoque gubernanti visum est, regis sui portam petere, ut exercitum demandatum lustrandum offerret nubeque donorum irrigaretur; qua mente cum munus secum sumere vellet, quod illius animo conveniret, ut coram secreto ejus concilio offerret, pretia dedit suis exploratoribus, largeque donavit grata, quicumque ipsum voti compotem faceret. Ibi vicinus meus perfidus arrepsit ad dona ejus; praefracto animo induens ignominiae loricam, nec curans reprehensorem, accessit ad praefectum, avidus, indicavitque quod ei secretum tradideram. Et subito familiares illius affluxerunt et ministri ejus in me irruerunt; et impellebat me, ut eum, mihi praeferens, margarita mea pretiosa honorarem, pretium quidem pro arbitrio statuens; tantaque me oppressit tristitia, quanta Pharaonem et copias ejus aquarum moles. Non desinebam propugnare, sed in cassum cedebat propugnatio, et deprecari, sed frustra erat deprecatio; nam quoties meam resistentiam crescere sentiebat, et augeri effugiendi cupiditatem, criminis me insimulabat, in flammas erumpebat et cum stridore dentes in me collidebat. Nihilo minus tamen lunam meam relinquere mihi ipse non largiebar, et cor meum separare a pectore meo, donec minae nanciscebantur eventum et increpatio esinebat in verbera; tunc metus mortis persuasit, ut oculi mei nigredinem permutarem flavedine numeratae pecuniae, delatore quidem praemium praeter delicti conscientiam et dedecus ferente nullum. Ego vero ab eo inde tempore Deo fidem dedi, me in posterum nunquam velle conversari cum delatore; cujus cum natura propria sit vitreo, delationis imagini, sacramenti mei fluctus ad illud quoque pertingit; et haec est causa, cur dextram meam illuc non extendam. Vos itaque, re exposita, ne reprehendite, quod per me in diripiendis pastillis dulciariis impediti sitis. Patet excusatio mei facinoris; et sane farciam rupturam, quocumque possum vetere et novo, Quamquam, quod vobis delibavi delicati sermonis, Judicio sapientis, bellaria omnia suavitate longe superat. Dixit Haret Fil. Hammami. Non solum ratam habebamus hanc excusationem sed etiam laeti oscula infigebamus malis ejus, quid mirum? regerentes, delatio et optimum olim mortalium percussit, ut adeo de lignatrice dictum sit, quod dictum est[15]. Interrogantibus deinde nobis, quid egerit vicinus delator et amicus male fidus, postquam delationis ei plumasset sagittam et vincula amicitiae scidisset; ille, resumsit, sese submittere et humiliare, deprecarique, per quos id commode fieri poterat; ego contra obstinare, eum nunquam amico vultu ad familiaritatem reducere, hesternumque revocare diem; et sic, haud nutante eum arcendi proposito, nihil praeter repulsam ferebat. Attamen non male habebat eum increpatio, nec erubescebat ob perfricatam frontem, sed urgebat reconciliationis studia, novisque identidem instabat petitionibus, nec liberavit me quidquam a pertinacia ejus taedium afferente, nec illi voti consequendi spem praecidit, nisi quidam ex pectore vulnerato[16] animoque saucio versiculi. His inerat, quod diabolum ejus averruncaret et in domicilio suo carceraret; his palam factis laetitiam dimisit nunquam conciliandam, clamans vae! o exitium! desperavitque resuscitatum iri amicitiam sepultam, ut infideles opinantur de mortuis. Precibus ergo eum adorti sumus, ut versiculos recitaret et odorem eorum nos olfacere permitteret; et annuit, hominem quidem properantem[17] creatum esse adjiciens. Tum nullo contractus metu, nec flexus pudore, ita cecinit: Erat mihi compotor, cui merum propinabam sincerumque amorem, amicum eum suspicans sollicitum; Tum osoris instar me ab eo separavi, nam inventus est sanies fervens Antequam eum tentaveram, habebam eum socium fidelem, sed spectatus est exenteratus, vituperandus; Confabulatorem eum elegeram, sed delicto ejus pectus meum vulneratum est. Quem opinabar adjutorem misericordemque, illum persensi execrandum et lapidandum; Quem imaginabar officiosum, fundendo manifestatus est rebellis et vilis; Quem ex physiognomia judicabam zephyros spiraturum, nonnisi ventum flare voluit venenatum. Ipse, nullo a me affectus damno, morsu me laesit, quem desperat medicus; Res ejus, cum separaremur, inconcussa stetit, aegrotans ego corpus abstuli. Non fuit gratus[18], abundans fructibus, sed terrens, adversarius. Inde, cum eum expertus essem, dixi, utinam plane non fuisset, nedum ut mihi esset compotor! In odium mihi adduxit ipsam auroram, nam et matutinum tempus reperitur delator; Et noctem me induxit ut amem, tenebrarum enim nigror speculator est taciturnus. Absit, qui defert! etiamsi sinceram pollicetur amicitiam, delictum et vituperii plenum est quodcunque agat. Dixit; et hospes, audito carmine et rhythmis, cum pulchram aestimaret laudationem et vituperationem, in venerationis suae pulvinar eum promovens, principio lectuli sui honorifici assidere jussit, allatisque decem patinis argenteis, sacchari et mellis dulcedine repletis, haud idem, inquit, statuendum est in socios inferni et paradisi, nec ex aequo comparatur innoxius cum malefico. Haec certe vasa, quod secretorum adtinet retinentiam, piorum loco haberi debent. Quare ne ea ablegari jubeas, nec Hudum addas Aditis[19]! Simul mandavit servo, ut in mansionem ejus portarentur, quo pro lubitu iis uteretur. Hic Abu Seid ad nos accedens, nunc, dixit, legite Suratam victoriae[20], et vulnus laetamini consolidatum! Jam deus replevit orbitatem vestram et pulchre rigata exhibuit cibaria, dulcedinumque sub umbra vos congregavit, (ut veritas dicti appareat), fieri potest, ut vos taedeat alicujus rei, sed prosit vobis. Cum autem in eo esset ut proficisceretur, ut et patinae sibi donarentur rogatum ivit, et convivatori, ad signa, dixit, comitatis pertinet, vas una largitum esse cum muneribus. Reposuit: utrumque tibi habe et insuper servum; mitte verba et abi in pace. Hoc audiens responsum Abu Seid prosiluit, gratiisque actis, quales hortus agit nubibus, nos in tentorium suum duxit, ubi, potestatem in dulcedines concessurus, manu versabat vasa suisque dispertiebatur. Dein, nescio, inquit, utrum accusem delatorem, an gratias ei habeam, vel, utrum oblivisci studeam facinus ejus, an meminerim. Nam quamvis crimen commisit[21] et pessimam exercuit delationem, tamen e nube ejus larga ista fluxit pluvia et gladio ejus ista mihi parta est praeda. Jam vero animus fert redire ad catulos meos et, contentum hoc lucro, nec me ipsum ultra, nec camelos fatigare. Quamobrem valedico vobis, amicitiae foedus intemeratum servaturus, vosque optimo custodi commendatos volo. Tum ascenso jumento, viam relegit, ad familiam suam revertens, et, jactanter progrediente camela, discedenteque amico aspectu, reliquit nos ut symposium, cui deest dominus, aut noctem, cujus occidit luna. 1. Urbs ad occidentalem Tigridis ripam. 2. D. S. Scholl. explicant: *ex deserti luce*, quod in deserto nihil lucem impediat. 3. Tasnim fons est paradisi; intendit autem aquam rosarum. 4. A. v. ut equites immitterentur in gregem ejus, et clamaretur in diripiendo: ad taliones! 5. Quia vivit locis aridis. 6. Kudar Thamudaeus cameli prophetae Zalechi pedes incidit, quo facto Deus tribum ejus perdidit; signaturque nomine ejus is, qui aliis auctor est malorum. 7. Proprie: maceratum, conditum. 8. D. S. Scholl. habent: *ut clanculum in aurem ei loquerer*, quod dum fit, aliorum odorem olfacimus. 9. D. S. Scholl. *comedebam cum eo*, quasi proprie interpretandum sit, comedebam cum eo panem et sal. 10. Phrasis ambigua; potest etiam explicari: vocem extollens ciebat luscinias. 11. Celebratissimus cantor, praecentor Medinensium, ortus a patre nigro et matre candida, vixit initio Ommeijadarum. 12. Vir doctrina non minus, quam cantu, excellens tempore Raschidi. 13. Sunâm, artis musicae peritissimus, etiam in aula claruit Raschidi. 14. Hariolus e gente Dseibitarum, tempore Sil Arim; quamvis nec sedere, nec stare posset, annos vixisse dicitur trecentos. 15. Scil. a Mohammede. 16. Vel: vindictae cupido. 17. Ludit ambiguo. Homo scilicet fertur terra, vel luto, creatus; vox autem hic pro luto adhibita notat etiam properantiam. 18. A. v. placens, admirationem excitans. 19. Aad notus est propheta ad corrigendos Aditas missus. 20. Caput Korani XLVIII hanc habet inscriptionem. 21. A. v. praecedere fecit, praemisit. XIX Nisibenus. Narravit Haret Hammamita. Anno quodam praeterito Iraka sterilis erat ob adversa pluviarum sidera. Viatores ibi loquebantur de agro Nisibeno, commodaque incolarum ejus, largo proventu gaudentium, vita. Ascensa igitur camela Moharitica, hasta stapedi infixa Samharitica, profectus, jactabar de regione in regionem, tractabar de valle in collem, donec perveniebam emaciatus in emaciata. Quam cum decumbere sivissem in fertili pascuo, et lucratus essem pasturae sortem, proposui in eo deponere collum, hospesque versari inter incolas, donec ubertate gauderet siccus annus, visitarentque patriam meam pluviae vernae. At per Deum! oculus meus, non rigatus erat levissimo somno, nec dum pepererat dies ille noctem, cum invenirem Abu Seidum Sarugensem, gyrantem in oris Nisibenis, fructus decutiendo fortunam experientem, modo adversam, modo secundam, spargentemque de ore margaritas, dum manibus emulgebat lactis fluxum. Studium ibi meum animadverti praedam obtinuisse, et sortem meam solitariam evasisse geminam; nec desinebam umbram ejus persequi, quocunque agitabatur, et sermonem ejus excipere, quotiescunque proflabat; usque dum ei supervenit morbus, cujus longinqua erat meta, cujusque cultri adeo carne denubant ossa ejus, ut paene vitae vestem ei exueret, eumque traderet Abu Iachjae. Cruciabar autem ob deficientem adspectum ejus amissamque rigationem, ut lactens, quando ablactatur, et longe remotus a desiderato. Tum sparsus est rumor, pignus ejus deperisse, mortem unguem ei infixisse; omnesque amici ejus, tremenda haec divulgantium nuntio conturbati, confluxerunt in aream ejus citato gressu: Stupentes, angore vacillantes, quasi lactati vetusto vino; Profundentes lacrimas, findentes vestimenta, percutientes genas, vulnerantes capita; Optantes ut fata, dum illi parcerent, pretiosa et animos ipsorum obruissent. Dixit, qui retulit. Ego, adjunctus amicis, festinavi ad portam ejus. Cum vero advenissemus ad aream et percipiendis de statu ejus certioribus intenti essemus, exivit ad nos puer, risu diductis labiis, sciscitantibusque, quomodo senex se haberet in morbo, quaeque ei esset se commovendi vis, respondit: in pugillo morbi erat et vehementissimae febris contritu, ita ut tabes eum extenuaret, planeque exhauriret malum exitiosum, cum Deus summe laudandus vitae residuum confirmaret, quo facto ex animi deliquio emersit; revertimini ergo viis vestris et exuite terrores vestros; est enim, ac si jam exiret et rediret certaretque propinando merum. Nos, magni facientes hunc nuntium, postulabamus, ut eum videre liceret. Ille introivit indicans, tum prodiit permittens; et intrantes habuimus (amicum) obvium, lingua utentem agili, considebamusque circa sellam ejus, acute spectantes omnem lineam; ipse quoque oculos in coetu gyrans dixit: intuemini filiam momenti! Deus me restituit, gratiae ei agantur! a morbo, qui paene me delesset, Sanitatemque donavit; quamquam non est refugium a morte nasum annulo trajiciente. Non mei oblitus est, sed ad consumtionem usque vitae alimenti me distulit. Quando *destinata* adest; non juvat propinquus, nec tutela Kuleibi[1] eum defendit. Nil autem curo, hodiene veniat terminus, an prorogetur in terminum alium; Quid enim gloriae est vitae, qua spectamus miserias, tum eis ipsi affligimur. Dixit; et cum ei imprecati essemus prolongationem vitae et metus propulsionem, nos invicem exhortati sumus ad surgendum, ne crearemus taedium. Sed reposuit: nequaquam; commoramini potius apud me per hujus diei candorem, ut delectante sermone tristitia mea levetur; nam confabulatio cum vobis est animi mei alimentum, hilaritatisque meae magnes! Praehabentes igitur quod ei placebat, caventes ab inobedientia, caedebamus sermones, debutyrantes cremorem, rejicientes spumam, donec aderat tempus somni meridiani, linguasque taederet uniuscujusque verbi. Erat autem dies ferventissimi aestus, maturans hortorum fructus. Dixit: dormiendi appetitus inclinavit colla vestra et pabulatum ivit in oculorum vestrorum angulos; adversarius ille quidem strenuus, petitorque non repellendus; jungite illi igitur somnum meridianum, regimine utentes vulgatis traditionibus. Dixit relator. Secuti igitur dicta ejus dormivimus et dormivit ipse; Deus autem feriit aures, effuditque somnum in palpebras, ut exiremus e regno existentium, dormiendo averteremur ab adoratione, nec expergisceremur, nisi postquam aestus sedatus erat et dies evaserat senex. Quo facto lotione nos lustravimus ad precationem tacitam, persolvendumque, quod religio imponebat, debitum; tum cum impetu aggressi sumus reditum illuc, ubi solveramus clitellas. Sed Abu Seidus, conversus ad catulum suum, natura et forma ipsi similem, dixit: videtur mihi *pater culturae* carbonem incendisse in eorum intestinis; voca ergo *patrem congregationis*, qui omnibus esurientibus est arridens nuntius; hunc fac ut sequatur *pater jucunditatis*, qui omnem injuriam perfert; hunc auge *patre amati*, qui omni amatur cordato, versatus inter ustionem et macerantes dolores; tum cita *patrem penetrationis*, optimum euge! socium; nec non *patrem auxilii* adesse jube, cui non par est in auxilio ferendo; et si insuper adduxeris *patrem pulchritudinis*, quantam ille explicabit pulchritudinem! Festina vero etiam accire *matrem hospitalitatis* (ciborum hospiti proponendorum), quae in memoriam vocat Chosroem; nec obliviscere *matrem consolidationis*, nam quot ejus sunt laudatores! accersaque *matre liberationis* impetus fiat absque criminis metu. Sigillum autem sit *pater gravitatis*, qui solatium est omni tristi; cui si addideris *patrem celsitudinis*, nomen tuum ex avarorum ordine deletum erit. Cave tamen, ne *duo trementes* afferas, priusquam onus sumtum fuerit jumentis separationis; sed quando homines desierint infigere manus, tractaverintque *patrem lenitatis*, tum circumire jube *patrem generositatis*, qui est generositatis index! Dixit; et filius intellectis, subtilitate prudentiae, subtilibus illius nutibus, circumferebat suavitates et suave (aroma), donec sol indicabat discessum. Cum autem valedicere convenisset dixissemusque: nonne vidisti hunc diem egregium, ut aurora ejus apparuit atra et vespera lucida? adoravit diu, tum capite sublato inquit: Ne desperes, ingruentibus malis, de liberatione dispulsura curas! Saepe ventus venenatus, orto subinde zephyro, abiit; Saepe elatae sunt nubes ingrati, sed dissipatae, priusquam effunderent; Saepe metus fuit ab fumum ligni, sed non prodiit ex eo flamma; Saepe orta est tristitia, sed e vestigio occidit! Firmus igitur sis terrore invadente; nam tempus est pater miraculorum; Et spera a spiritu Dei gratias non cogitatas! Dixit; et ut nobis dictaret, rogavimus, versus excellentes; postea, Deo O. M. actis gratiis, valediximus, laeti illius sanatione, obstricti beneficentia. Explicatio metonomiarum Tofeiliticarum et metaphorarum Suphicarum, hoc consessu occurrentium. *Abu Iachja* est angelus mortis; *pater culturae* fames, quae vocatur etiam Abu Malek, sive *pater possessoris*; *pater congregationis* est mensa; *pater jucunditatis* panis albus; *pater amati* hoedus; *pater penetrationis* acetum; *pater auxilii* sol; *pater pulchritudinis* olus. *Mater* vero *hospitalitatis*, sive ciborum proponendorum, vocatur Sakbag, acidus cibus, nostrum *ragout*, a Chosroe, Persarum rege, introductum; *mater consolidationis* est Harisa, spissum pulmentum e tritico et carnibus; *mater liberationis* Gusabet, panis superimpensa, carne pinguedine imbutus et sic obsonii curatione liberans; *pater gravitatis* Chabiz, cibus e dactylis cum butyro mistis, sic dictus a magno pretio; *pater celsitudinis* Falusak, edulium ex amylo et melle, Europaeorum ergo fere *tarte*; *pater lenitatis* Rhasul, id, quo eluuntur sordes; *duo trementes* sunt *pelvis* et gutturnium, et *pater generositatis* suffitus. 1. Nomas maximae potestatis, ante Muhammedem. XX Miafarekiensis. Narravit Haret Hammamita. Tetendi cum sociis, optime inter se consentientibus, colloquio nunquam ad disceptationem abutentibus, quive sit clandestini odii sapor plane ignorantibus, Miafarekinum; eramque inter eos, ut qui non cessit ex antro suo, nec reliquit proximos et vicinos; ideoque, cum e clitellis transferremur in nidos, nos invicem monuimus, ne oblivisceremur societatis, sed caveremus in terra peregrina diremtionem, destinantes conventus locum, quem utraque diei extremitate visitaremus, communicaturi, quid novi acciderit. Ibi nobis die quodam versantibus et congregationis filo insertis, coram stetit vir linguae audacis, vocis clarae, et postquam salutaverat, ut qui adsputat nodos (praestigiator), venaturque leones ac pecudes, dixit: Mirum referendum habeo, o homines, quo commoneatur intelligens et prudens! Florente aetate vidi fratrem potestatis, cui gladii erat acies penetrantis. In pugna procedebat, ut qui certus est victoriae, nec dubitat; Impetu suo adversa dispellebat, ut status anxius fieret commodus; Non certabat cum sociis, nisi ita, ut discederet e praelii campo hastâ rigatâ; Non annitebatur oppugnare celsa, clausa, defensa, timenda, Absque eo successu, ut acclamaretur: auxiliatur Deus, victoria est propinqua! Quot autem noctes pernoctavit jactanter incedens veste juventutis nitidâ, Sugens gracilium salivam et suctus, omnibus, quem vitâ redimerent, dilectus! Sed non desiit fortuna rapere, quod ei erat virium et ligni duri[1], Donec noctes eum fecerunt abjectum, a quo avertantur propinqui. Praestigiator morbum ejus solvere nequit, desperat medicus; Ita ut discesserit a candidis, et discesserint ab eo, frustra quondam nec rogato, nec rogante; Evaseritque similis praepostere creato; nam quicunque vivit, experitur mala senectae. Hodie en! eum coopertum[2]; et quis est, qui mortuum peregrinum donare velit ferali amiculo? Tum erupit in questum et deflevit ut amatus amatum. Lacrimis tandem sedatis, moeroreque cessante, dixit: o prata visitanda pabulatoribus, liberalium exempla! per Deum! non protuli mendacium, nec nunciavi, nisi quod vidi, et baculus si meus haberet lorum nubesve mea pluviam, laudem, ad quam commerendam vos incitavi, mihi ipse mererem, nec starem viae ad eam index. Sed, quomodo volare sine alis? Et num crimen est illi, qui non potest? Dixit relator. Homines hinc inceperunt deliberare, quid facerent, et inter se susurrare, quid darent. Credidit vero, illos ipsum avertere velle repulsâ aut postulare demonstrationem, et in verba praeceps ruit haecce: o vapores planitiei aquam simulantes, splendentes vallis lapilli, cur deliberationem initis istam, vetitam a pudore? Quasi difficilem vobis injunxerit laborem, qui tantum rogavit viliorem vestem; aut compellaverit, ut tapetum ad tegendam Caäbam daretis, qui precatus est, ut largiremini amiculum ferale! Phui illum, cujus non rorat saxum, nec sudat glarea! Qua conspecta linguae volubilitate et saporis amaritudine, quisque de coetu munere eum aliquo placavit, perferens adspersionem metu fluctus. Dixit Haret Hammamita. Stabat hic mendicus pone me, tergo meo velatus oculo meo; cum vero homines eum contentum reddidissent donorum fluxu, et statuissem eos imitari, detraxi annulum meum de digito minimo, illumque adspexi, et en! erat senex noster Abu Seid Sarugensis absque falsi suspicione dubiove, ac certus sum factus, eum mentitum esse tetendisseque rete. Sed rupturam ejus plicae involvere[3], et distortum dentem ab adspectu servare, antiquius existimans, annulum ei projeci dixique: serva eum ad remunerandas praeficas! Quo facto exclamavit: euge, flamma tua quam egregie ardet, quamtamque tuum liberalitatem testatur facinus! tum abiit festinanter procedens, incitatoque, ut antea, utens gressu. Ego tamen mortuum ejus cognoscendi cupidus et explorandi, quem praetendebat, pudorem, pulsabam os tibiae[4], et cursus ardorem alebam, donec, sagittae jactus spatio emenso, eum attigi, solumque adspexi sine velo. Comprehensis ibi manicis ejus, a ductu hippodromi eum averti, dicens: per Deum! non tibi est, quo a me confugias evadasque, nisi ostenderis mortuum tuum opertum. Hic ille, (ut mendacium excusaret), detracta vestium parte, ipsius senilem indigitavit imbecillitatem. Ego vero, occidat te Deus clamavi, quam versatus es ingeniis ludendis, et quam vafer in acquirendis donis! Tum reversus ad socios, ut pabulator, qui gentem suam non circumvenit figmentis, nec fucata utitur oratione, nunciavi quod videram, nec celans, nec simulans. Hi, cachinnantes de his et illis, execrabantur illum mortuum. 1. I. e. firmitatis. 2. Mortuum. 3. Tegere. 4. Celeriter currebam. XXI Rajensis. Narravit Haret Hammamita. Curae mihi erat, ex quo mihi ipse prospiciebam justiusque de rebus faciebam judicium (proprie, dignoscebam ea, quae coram, ab eis, quae a tergo erant), ut aures praebens admonitionibus, evitans sermones Dei iram provocantes, ornarer pulchris moribus, recederemque ab eo, quod vilitatis notam imprimit. Nec desii animam meam huic mori assuefacere, et carbonem iras extinguere, donec ei naturae erat, illo dirigi, voluptatique desideratae, illi operam navare. Cum itaque Rajam venissem, solutus erroris vinculis, dignoscens verecundum a simulatore, videremque die quodam mane catervam vestigio catervae, late dispersas instar locustarum, currentes, ut solent celeres equi, describentes concionatorem, quem peterent, pluris aestimatum filio Simeonis[1], nec mihi molestum esset, audituro admonitiones, cognituro admonitores, tolerare increpantem, ferre comprimentem, ductilem me praebui ut equus moriger, filoque multitudinis insertus currebam, donec pervenimus ad coetum, qui continebat imperantem et obsequentem, amplectebatur nobilem et depressum. In centro autem halonis et medio lunarum novarum senex erat decrepitus, immisso dorso et prominente pectore, indutus pileo et veste viridibus, qui declamabat admonitiones sanantes pectora, mollientes saxa. Hunc, cum animae jam essent fascinatae, audivi dicentem: o fili Adami, quam deditus es ei, quod te decipit; quam assuefactus ei, quod tibi nocet; quam adhaerens ei, quod errare facit; quam laetus de eo, qui immodice laudat! Operam das ei, quod te fatigat; negligis id, quod tibi incumbit; adducis nervum arcus transgressionis et cadis in aviditatem, quae te perdit. Non contentus es eo, quod sufficit; non abstines ab eo, quod vetitum est; non audis admonitiones, nec repelleris comminatione. Consuetudo tibi est, sequi cupiditates, ingredi, ut solet luscitiosa; cura tua, ut facias lucrum et colligas haereditatem haeredi; placet tibi multitudo ejus, quod penes te, nec meministi ejus, quod ante te; semper studes duabus speluncis tuis (ventri et pudendis), nec cogitas, utrum pro te, an contra te? Cogitasne, te missum iri liberum, nec judicatum postero; credisve, mortem accipere dona, aut praeferre leonem pullo dorcadis? Neutiquam, per Deum! Fata non prohibent, nec divitiae, nec liberi; nec prodest quicquam sepulcrorum incolis, quam benefacta. Felix ergo ille, qui audivit et servavit et vere fecit, quod praetendit, animamque coercuit a cupiditate certus, salvum esse resipiscentem, et nihil homini mansurum esse, quam studium, studium ejus autem appariturum. Tum declamavit ut metuens, voce sibilante: Per vitam tuam! nec cantatrices, nec divitiae prosunt locupleti, quando habitat humum, suum tanquam diversorium, Expende igitur viis Dei opes tuas, contentus acquirendis ab eo mercede et praemio; Et praeverte mutationes fortunae; nam derepente invadit distorto ungue suo et dente; Nec crede tempori fallaci et dolo ejus; nam quot sunt miseri, quos perdidit et laesit! Cupiditati adversare, cui non obedit frater erroris, quam ut cadat de monte suo; Reverentiam et timorem Dei serva, ut effugias timendas poenas ejus; Nec neglige memoriam peccatorum tuorum, sed lacrimas ob ea funde, certantes cum nube profundente; Et ob oculos habe mortem, uti incidet, et terribilis erit occursus, amarusque sapor; Nam terminus habitationis vivi est fovea, in quam certe descendet postulatus e thalamis. Bene igitur illi servo, qui contristatus malefactis suis, corrigere ea coeperat, antequam clausa erat porta! Dixit; hominum alii lacrimas spargebant, alii poenitentiam ostendebant, donec sol declinabat diutiusque, quam lege sancitum est, precati erant. Hic, cum voces quiescerent, silentium coalesceret, nidumque repeterent lacrimae et significationes, imploravit aliquis praesentem principem, incepitque conqueri de praefecto ejus injusto; princeps autem favens adversario a discutienda ejus injustitia se avertebat. Quare ille desperans de auxilio, rogavit concionatorem, ut ad eum monendum surgeret; qui surgens more expediti, declamavit alloquens Amirum: O miraculum, qui petit munus et, cum accepit, injuste agit, Stamina injustarum actionum disponens, easque texens; modo ipse injustitiae aquam lingens, modo ad eam bibendam alios incitans! Nonne curat sequens cupiditatem, corrigat religionem suam, an corrumpat? Vae illi! Utinam sciret, non esse statum, qui non mutetur, quando inique agit; Et utinam videret poenitentiam eorum, qui aures praebent mendaciis delatorum, quando ipse auscultat! Obsequens autem sis ei, in cujus manu est frenum, et adi salsam aquam, quando vetat lenem; Tolera offensam ejus, etiamsi ea tangi dolorem tibi creet, lacrimarumque tibi fluxum excitet et profundat! Certe tibi olim fortuna risum commovebit de eo, quando ab eo recesserit, et ignis tumultus ob dolos ejus excitatus fuerit; Certe descendet in eum vituperium, quando remotus fuerit ab opere vacuus a munere; Certoque miserebit te ejus, quando gena ejus contemtus pulvere volutabitur. Hoc ei accidet, praeterea vero sistetur loco, ubi eloquentissimus apparebit blaesus; Et resuscitabitur miserior fungo deserti; inquiretur ob deficiens et distortum; Corripietur ob ea, quae collegit, et ob eum, quem selegit; postulabitur de eo, quod sorpsit, et de eo, cujus spumam bibit, Calculusque cum eo inibitur de minutissimis, uti fecit cum hominibus, et magis; Hinc ob praefecturam mordebit digitos optabitque, utinam de ea optasset nunquam, quod optavit. Tum dixit; o tu, qui accinctus es imperio et operam das regimini! desine superbire ob dominationem tuam, et decipi vi tua! nam dominium est ventus facile se convertens, et potestas nubes fulgurans, pluvia carens; felicissimusque pastorum est ille, qui ad felicitatem perducit gregem; miserrimus in utroque mundo, qui male pascit. Tu autem, ne sis ex illis, qui mundum futurum temnunt et negligunt, praeferuntque et quaerunt propere praetereuntem, injuria et noxa afficientes subditos, dominiumque cum nacti sint, terram studiose peragrant, ut perdant. Per Deum! judex non ignavus erit, nec negligetur noxa et benefactum, nec liber dimitteris, o homo! sed trutina coram te statuetur et judicaberis, ut judicasti. Dixit; et dolorem concepit praefectus ob ea, quae audiverat, et, alteratus et mutatus colorem, incepit detestari praefecturam et suspirium jungere suspirio. Tum ad querentem conversus, causam proferre jussit; ad accusatum conversus, eum anxit; monitorem benigne tractavit et donatum invitavit, ut ipsum visitaret; affectusque injuria abiit levatus, qui injuriam exercuerat, anxietate pressus. Monitor autem, posthaec molliter vacillans per socios, gloriansque de prospero mercatu, cum eum secutus essem gradu modesto, oculumque ei ostendissem perspicientem, cognito cordis mei secreto ac vultus mei in eo gyratione animadversa, dixit: indicum tuorum duorum maxime laudandus ille est, qui in rectam te duxit viam; tum appropinquavit et declamavit: Ego sum, quem novisti, o Haret! confabulator regum, jocose colloquens; Gaudii creans, quantum non creant chordae; nunc frater austeritatis, nunc ludi. Fata post discessum a te me non mutarunt, nec decorticavit lignum meum negotium affligens, Nec dentem meum fregit infortunium percutiens, sed unguis meus in omni praeda figitur; Et in omni pascuo lupus meus grassatur, quasi ego mortalium essem heres, Eorum et Sem et Hâm et Iaphet. Perrexit Haret Hammamita. Dixi, per Deum! tu es Abu Seid, servistique Deo, ut non servit Amru filius Obaidi[2]. Ibi laetitia affectus, qua solet affici liberalis, quando ad eum divertitur, regessit: Audi fili patrui! Veritatem dicendi tibi incumbit officium, etiamsi veritas te ureret igne inferni; E stude, ut Deo placeas, nam mortalium est maxime falsus, qui ad iram provocat Dominum, dum propensum sibi facit servum. Tum valedixit amicis suis, abiitque trahens manicas. Nos vero postea eum quaerebamus Rajae, nuntiumque de eo petebamus a voluminibus complicationis (epistolis); sed nostrum nemo rescivit, ubi ille subsisteret, potuitve dicere, quae eum abstulerint locustae. 1. Orator et admonitor natus anno CCC p. H. 2. Celeber monitor, mortuus 144 p. H., ab ipso Manzuro naenia defletus. XXII Euphraticus. Narravit Haret Hammamita. Anno quodam tranquillo, cum me contulissem in agros Euphrate rigatos, obviam ibi habui scribas facundiores filiis Furati[1], moribus praeditos dulcioribus aqua Euphratis. Quos accedebam captans puritatem doctrinae, non aurum, saepissime visitabam ob humanitatem, non ob epulas. Atque erant mihi illi hospites, qualis Kakâu filius Schauri[2], perveniebamque apud eos ad (amicitiae) abundantiam post inopiam, ita, ut me sumerent socium mansionis et pastus, et eo loco me haberent, quo coryphe est digitis, filiumque consuetudinis facerent tempore negotiorum et otii, ac secretorum custodem in seriis et jocosis. Accidit aliquando, ut hi, vocati ad visitandos pagorum agros consitos, eligerent de dromadibus alto velo ornatis dromadem perfecte atram, quam credideris congelatam, transeuntem modo nubis, labentem per aquae montes ut serpens, tum me vocarent ad consensum et invitarent ad societatem. Cum autem insideremus in jumento nigro, essemusque in mediis clitellis currentibus in aqua, invenimus senem tectum trita tunica et cidari vetusta, quem adesse omnes detestabantur et, duriter correpto praesentiae auctore, de nave expellere aggressi essent, nisi tranquillitas eis rediisset. Perspiciens itaque, nos umbram suam nimis gravem aestimare, pluviamque suam pro grandine habere; cum ad verba faciendum se convertisset, sed silere jussus esset; deum laudasset, post sternutationem, sed nemo bene ei precatus esset; conticebat considerans, quo res sua devenerit et exspectans auxilium, a Deo promissum ei, qui injuria affectus est; dum nos circumvagabamur viis diversissimis serii et joci. Tandem mentione facta utriusque scribarum officii, et coorta quaestione, utrum pluris habendum sit; dicenteque alio, componere tractatus nobilissimum esse scripturae genus, alio inclinante ad artem calculatoris praeferendam; exarsit disputatio et crevit altercatio, vehemensque evasit clamor, donec non supererat certamini locus, disputationive pascuum. Ibi dixit: o homines! multa verba fecistis, memoravistisque vera et falsa, judicium autem clarum est penes me; nummis meis paratis contenti, neminem post me hac de re interrogate! Sciatis velim: ars tractatus componendi est elatior, ars calculandi utilior; calamus scriptoris est orator, calamus calculatoris lignator (absque delectu converrens); litterae orationum scribuntur, ut legantur; libelli rationarii delentur et teruntur. Tractatuum compositor est Gahina quo ad nuntios (qui certissimos nuntios referre potest), pera secretorum, a consiliis secretis principum, primus compotorum; calamus ejus est lingua regni, eques pugnae, Lokmân sapientiae, interpres cogitationum; porro, laetorum relator, monitor, intercessor et legatus; eoque expugnantur castella, possidentur eminentissima, ad obedientiam adigitur rebellis, appropinquatur remotus; insuper dominus ejus est liber ab investigationibus, securus deceptorum doli, laudatus in conventibus, non coactus ad conficiendos codices rationarios. Cum autem in discrimine exponendo venisset ad hunc articulum, ex hominum oculorum stricturis perspexit, se seminasse amorem et odium, aliique placuisse, alii iram commovisse; calci itaque adjiciens dixit: nisi quod ars calculatoria fundata est veritatis exploratione, ars tractatus componendi superstructa consuendis particulis. Praeterea calamus calculatoris amplectitur, calamus componentis fructus appetit, et inter solutionem tributi ditionibus impositi et lectionem voluminum syngraphorum interest, quod non assequitur computus, nec ulli alii rei intricatae metaphorice designandae inservire potest. Nam solutio implet crumenas, lectio evacuat capita; reditus consignati in codice accepti et expensi ditant videntem, pervolvere folia librorum fatigat videntem. Tum calculatores sunt custodes facultatum, jumenta onerum, relatores veri, legati fidi, indices ad aequitatem praestandam et obtinendam, testes sufficientes in dissensu; et ex his est totum persolvens (quaestor), qui manus est imperatoris, cardo curiae, trutina operum, fidus praepositus praefectorum, ad quem refertur pace et bello, ad quem agitur de reditibus et expensis, a quo pendet noxa et commodum, in cujus manu est frenum largitionis et negationis. Et nisi calamus esset rationarius, periret fructus laborum, duraret fraus ad diem usque judicii, solutus esset ordo regni, iniquitas malitiae impunis, collum justitiae vinctum, gladium contra injustitiae strictum; ne taceam, calamum componentis (nonnumquam) fingere, arundinem calculantis veritatem proferre; numerantem scrupulosa diligentia uti, orationem scribentem (saepius) patrem esse offuciarum. Ceterum utrique est venenum, cum ascenderit dignitatum scala, donec obviam itur et ceu amuleto magico extinguitur; et molestiam creat eo, quod profert, donec visitatur et donatur; iis exceptis, qui rectam fidem tenent et bonis student operibus; horum autem sunt pauci. Cum vero aures nutrivisset jucundis adeo et placentibus, quis esset interrogatus, scrupulosum habuit stirpemque dicere renuit, etiamsi inveniretur cognatus nobilissimis. Equidem vero, quod obscurus manere vellet, tristis eram, donec, parvum post temporis spatium, memoria suggerente, inquii: per eum, qui firmamentum servire cogit rotundum et naves iter facientes! ego invenio odorem Abu Seidi, quamvis eum antea vidi pulchriore adspectu et robore gaudentem. Hoc audito labia diduxit ridens dixitque: ego is sane, utut mutata apparet fortunae et corporis conditio. Sociis itaque inquii: hic est, cui non datur aemulus in secando, cujusque cum perfectione nemo certamen init. Quare omnes expetebant amicitiam largiebanturque dona. Sed neque societatem, neque munera accepta habens, dixit: postquam dignitati meae detrectastis ob vile exterius, scidistisque cor ob tritas braccas, ego vos non adspicere possum nisi oculo fervente, nec vos comitabor, nisi hac in nave; tum declamavit: Audi, o frater, monitum, a monitore, cujus merum consilium non mixtum est adulterato! Ne festines absolutam ferre sententiam, laudando, quem non probaveris, vulnerandove; Differ judicium, donec videris utrumque latus ejus, hilaritatem et iram; Apparueritque spectatoribus, nubes ejus fulgurans pluviae sit expers, an verax, imbrem contineat, an tenues guttas. Tum, si animadverteris, quod eum dedecorat, absconde id magnanimitate; si videris, quod ornet, in publicum profer; Et qui meretur ascendere, eum tolle; qui meretur dejici, jace eum in hortum suum (latrinam suam)! Nam scias, aurum in terrae venis absconditum esse, donec fodiendo eliciatur, Aureique virtutem apparere, si teratur, non e pulchritudine sculpturae. Stupor autem est, magnifacere ignorantem ob splendidum vestitum elegantemque ornatum, Animum eruditum despicere ob vetustum involucrum et lacerum stragulum! Quoties frater pannorum duorum lacerorum virtute sua reverentiam movit, et involutus vestibus duabus elegantissimis ob vitium vituperatus est! Quodsi homo non commisit, quod ei opprobrio esse possit, vestes lacerae ei sunt scalae ad (honoris) thronum; Nil nocet gladio, quod vagina est trita, nec accipitri vilis nidus. Tum haud mora nautam navigium sistere jussit, descenditque de nave ac abiit. Nostrum autem quemque poenituit, quod imprudens in eum commiserat, et palpebrâ texit festucam suam, juravimusque invicem, nullum unquam posthac despectui habere ob tritam tunicam, gladiumve contemnere conditum operculo. 1. Quatuor fratres vesiratu functi sub Abasidis. 2. Hic et Cûab bin Mama vixerunt ante Mohammedem, hospitalitate inclyti. XXIII Pomoerius. Memoravit Haret Hammamita. Non conveniebat mihi temporum meorum principio suetus commorationis locus, ob negotium timorem injiciens opprimentemque metum. Effuso itaque somni poculo incitabam jumentum itineris secabamque vias asperas, nullo gressu complanatas, quibus ne aves Kathae quidem duces esse possent, donec perveneram ad septum Chalifatus, sacrumque metuenda defendens. Ibi terroris sensum et tremorem exuens, vestem et signa securitatis induens, diminuebam curas decerpendo gaudia, venustumque spectando revelatum. Die quodam prodieram in pomoerium, ut exercerem equum, et in singularibus (regionis) amoenitatibus gyrarem oculum; ecce! equites, alium alii succedentes, et peditum confluxum proruentem senemque, longum quoad linguam, curtum quoad pallium, qui pectore prehensum trahebat puerum, recente gaudentem juventute, trita praeditum tunica. Equitavi ergo vestigio spectatorum, donec pervenimus ad portam praefecturae, ubi cohortis auxiliatricis dux in pulvinari suo quadrata considebat forma, reverentiam jubente gravitate; cui senex dixit: Deus praefectum evehat tarsumque ejus summo loco collocet! Equidem hunc juvenem curandi officium subii, cum ablactatus esset, educavi eum orphanum, nec quicquam praetermisi, ut edoceretur. Nunc autem, cum ingenii acumine valet et excellit, gladium inimicitiae contra me stringit evaginatque; quamquam non credebam, eum mihi adversaturum meque inverecunde tractaturum esse, cum de meo se rigaret palmamque suam foecundaret. Opposuit juvenis: cui crimini in me incidisti, ut tam ignominiosum de me spargas sermonem? quippe nunquam beneficentiae tuae faciem occultavi, secretorumve tuorum velum rupi, rerum tuarum fulcrum fregi, debitasve tibi gratias denegavi. Resumsit senex: ecquod scandalum ignominiosius est scandalo tuo, et num ullum datur vitium turpius vitio tuo? Tibi arrogasti et adscivisti incantamentum meum, tibi tribuisti et furatus es carmen meum; carmina autem furari apud poetas horribilius est, quam furtum flavi et candidi (auri et argenti), nihiloque minore zelotypia ardent ob filias cogitationum, quam ob filias virgines. Dixit praefectus seni: furtumne ejus in eo consistit, quod *deglupsit*[1] an in eo, quod *transformavit*[2], an in eo, quod *translocavit*[3]? Respondit: per eum, qui carmina constituit curiam Arabum humanitatisque interpretem! nihil commisit, praeterquam quod resecuit expositionis limbum diripuitque peculii mei tertiam partem. Regessit judex: declama igitur versus tuos cum fune putrido (totos), ut appareat, quid ex eorum summa selegerit. Quare declamavit: O qui procas mundum inferum! rete est exitii et fons sordium; Domus est hodie risum creans, cras lacrimas; procul sit ejus modi domus! Nubes ejus, quamvis obumbrat, non sedat sitim, decipientem ob vacuitatem; Impetus ejus non desinunt, et captus ejus non redimitur praeclaris honoribus. Quoties illusione ejus elatum, ut appareret insolens, transgredereturque modum, Obverso clypei tergo gladii acie trajecit, irruens ad sumendam talionem Cave vitae tuae, ne pereat, dum neglexeris, ob deficiens auxilium, Et disseca funes amoris et desiderii ejus, ut recta tendas sitque tranquillitas internis! Tum quoque, cum machinationes ejus pacem tibi concesserint, exspecta hostium impetum fraudulentorumque invasionem, Teneasque, mala ejus improviso incidere, quamvis prolatus sit terminus, fatorumque iter sit tardum! Dixit praefectus: tum quid hic fecit? Respondit: ob ingrati animi vitium versus meos senis pedibus constantes aggressus, binos pedes rejecit, et pondera ejus duobus diminuit, ut detrimentum detrimentum sit duplex. Dixit: explica, quid ceperit et unde secuerit? Respondit: pascendam mihi praebe aurem tuam, vacetque mihi explicanti dextra tua, ut perspicias, quomodo gladium contra me strinxit, peccatique ejus in me magnitudinem aestimare possis; tum declamavit ascendentibus suspiriis! O qui procas mundum inferum! rete est exitii, Domus hodie risum creans, cras lacrimas. Nubes ejus, quamvis obumbrat, non sedat sitim; Impetus ejus non desinunt et captus ejus non redimitur. Quoties illusione ejus elatum, ut appareret insolens, Obverso clypei tergo, gladii acie trajecit! Cave vitae tuae, ne pereat, dum neglexeris, Et disseca funes amoris et desiderii ejus, ut recta tendas! Tum quoque, cum machinationes ejus pacem tibi concesserint, exspecta hostium impetum, Teneasque, mala ejus improviso irruere, quamvis prolatus sit terminus! His auditis praefectus, ad juvenem conversus, dixit: male sit tibi, erudite a religione deflectens, discipule furate! Regessit juvenis: nihil mihi sit negotii cum studiis et filiis eorum, adscriptusque esse velim adversantibus et aedificia illorum destruentibus, si versus ejus ad me usque penetraverunt, antequam meum sertum composueram; sed accidit, ut ingenia eadem de aqua haurirent, ut ungula incidere solet in ungulae vestigium. Dixit; et judex, quasi, non reprobans argumenti veritatem, poenitentia praeproperi vituperii ageretur, infigebatur cogitationi, quonammodo veritatem detegeret praestantemque a stupido distingueret; sed aliud non reperiebat remedium, quam ad certamen eos adigere, et conjungere situlam tractantium fune. Dixit itaque: si vultis, ut pudore afficiatur inops et veritas discernatur a falso, certate et contendite in versibus pangendis, quin obite invicem et currite in hippodromo hemistichiorum alienis versibus addendorum; ut, qui perit, pereat evidente causa, et qui vivit, vivat evidente causa! Responderunt una lingua et simul prodeunte responso: contenti sumus tua explorandi via; fac ergo, quid jubeas, pronuncies. Dixit: equidem ex omnibus eloquentiae generibus maxime deditus sum paronomasiae, quam principem aestimo. Decem igitur mihi pangite versus, quibus intexatis picturam, quosque distinguatis ornatu; injungatis eis autem descriptionem, quomodo habeam cum socio meo, egregio quoad formam, fusco quoad labium, incessu venustam corporis gracilitatem ostentante, superbiae et reprehensionis pleno, foedus oblivisci, diu se avertere et promissa fallere solito, dum ego quasi servus ejus sim! Quo audito prodiit senex, ceu equus victor[4], secutusque est juvenis ut equus a victore proximus; et singulos hoc ordine versus decurrerunt, donec versuum filum perfectum erat et completum: *Fuscus* labia blando alloquio *furcam* mihi servitutis imposuit, *reliquitque* socium vigiliarum *relinquente* fraude sua; *Avertendo* se *vertit* ad me occidendum, et ego sane *captus* ejus sum, ex quo *captivum* fecit totum cor meum. Credo sermonem ejus a vero *declinantem*, metu, ne *declinet*, lubensque audio *fugientia* rationem, metu, ne *fugiat*. *Dulcorem* aestimo *dolorem* ab eo illatum, et quoties *renovat* castigationem, *renovatur* in me studium pietatis erga eum. Simulat se oblitum esse *foedus*, cum oblivionem simulare sit *foedum*, *candereque* facit cor meum, quod secreta ejus *condit*. Maxime *mira* est in eo jactantia in sui *admiratione*, *nimisque* eum colo, quam ut loquar de *nimia* ejus superbia. Illi a me laus est, cujus jucundus est odor sese *explicans*; mihi ab eo *complicatio* amoris, quam *explicaverat*. Quod si justus esset, non me *carperet*, cum ipse fructus vetitos *carpat*; nam alienus *decerpit* osculorum laticem; Et nisi corpus haberet adeo *flexile*, *flecterem* habenam, *facesseremque* ad alienae lunae spectandam *faciem*. Sed quanta quanta sit nostrorum diversitas *morum*, habeo *amarum* pro *mero*, obsequendo illi *Amiro*. Cum hoc declamassent coram praefecto certantes, attonitus ob aequum ingeniorum cacumen dixit: attestor Deum, vos esse duas Farkadas[5], et quasi duo ligna ignearia in una theca; hic autem juvenis sine dubio expendit de proprio, nec opus habet peculio alieno; itaque te, o senex! poeniteat, eum suspectum habuisse, redeasque ad honorem ei exhibendum. Dixit senex: procul absit, ut mea ei revertatur gratia, et fiducia ab eo suspendatur mea; expertus enim sum, beneficia accepta quemadmodum negligit, repugnantiaque remuneratus sum turpi. Iuvenis quoque ad illum se convertit et dixit: rixa est infausta, ira vehemens reprehendenda; suspicionem pro veritate habere, peccatum; accusare integrum, injuria; pone tamen, me decerpsisse fructum vetitum magnumque commisisse crimen, nonne in mentem tibi incidit, quod ipse mihi declamasti florente favore tuo? Benigne tracta fratrem, si quando miscetur ab eo rectum falso, Abstineque ab eo corripiendo, si quando declinat aut cecidit, Meritumque de eo tuum serva, sive illud gratus agnoverit, sive despexerit; Obsequaris ei, cum repugnat; humilia te, quando se extollit; accede, quando recedit; Intemeratam custodi fidem, etsi ruperit, quod pactus es et ipse pactus est. Scias enim te, si quaeras purum, concupiscere excedens limites. Quis est, qui nunquam malefecerit, qui tantum pulchra peregerit facta? Nonne vides amandum et detestandum conserta esse uno in filo, Ut spina apparet in ramis inter exquisitissimos fructus? Longae vitae dulcedini se immiscet ingrati canities, Filiosque temporis si probe contemplatus fueris, reperies plurimos fructus deciduos. Dixit; et coepit senex linguam agitare ut serpens, et apertis valde et fixis oculis intueri ut accipiter imminens, tum inquit: per eum, qui ornavit coelum flammis, et pluviam descendere jubet e nubibus! non alia de causa a reconciliatione alienus sum, quam quod ignominiae me exponere vereor. Nam juvenis hic consuevit, ut eum alam et rebus ejus prospiciam, fortuna quippe liberaliter effundente non avarus eram; nunc autem tempus est austerum et vitae fartura est adversitas, ita ut vestis haec mea sit commodata, et ad domum meam ne mus quidem appropinquet. Dixit; et emollitum eis erat cor praefecti, miserebatque eum mutatae eorum fortunae, eoque inclinans, ut singulare eis adjumentum daret, spectatores abire jussit. Dixit relator. Equidem vultum senis spectare contendebam, ut cognoscerem ejus characterem, visa physiognomia; sed turba circumfusa eum videre non concedebat, nec spatium erat, ad eum appropinquandi. Cum autem dissolutae essent serierum compages, faciei lineamenta protinus considerabam, et ecce! erat Abu Seid, et juvenis — ejus juvenis; jamque bene gnarus scopi eorum, quae egerat, prope aberam, ut ei inciderem meque noscendum exhiberem; prohibuit vero nictante oculo, stareque jussit innuente manu. Manebam itaque loco meo discessum differens. Hinc praefectus dixit: quid desideras, et quae tibi remanendi causa? Senex me praevertit respondens: amicus meus est et vestitus mei dominus. His auditis benignus, humaniter me tractavit, permisit mihi ut assiderem, illis autem largitus duas vestes, junxit nummorum portionem, stipulans, eos conversaturos esse amice, donec appropinquet dies verendus. Cum autem surrexissent conciliabulumque ejus reliquissent, alta voce pro beneficiis pronuntiantes gratias, ego secutus sum, ut cognoscerem deverticulum et lucrarer clandestini sermonis aliquid. At septum praefecti egressos et vacuum spatium intrantes assecutus unus de satellitibus, me revocavit ad illius tractum. Dixi hic Abu Seido: non credo illum me citare alia de causa, quam ut me interroget; quid igitur dicam, et quam in vallem cum eo contendam? Respondit: expone ei cordis sui stuporem, meque lusisse ipsius intellectum, ut cognoscat, ventum suum occurrisse procellae, rivulumque suum obviam habuisse maris fluctum. Regessi; vereor, ne exardescat ira ejus, flammaque ejus te urat, efferventeve iracundia impetum in te dirigat. Dixit: me quidem mox habebit Roha, et quomodo concurrere possunt stellae Soheil et Soha? Cum vero essem apud praefectum, et vacuus esset considendi locus, discussaque austeritas, incepit describere Abu Seidum et praestantiam ejus, et reprehendere malam ejus fortunam; tum dixit: per Deum te quaeso, tune ille es, qui ei commodavit vestem? Respondi: per eum, qui te considere fecit hoc pulvinari! ego non sum vestis possessor, sed tu ludendo victus es. Hic pupillae ejus in angulos divergebant, rubescebant malae, dixitque: per Deum! nunquam impar fui detegendae veritati revelandoque vitio; sed nondum audivi quemquam vitia celasse, postquam tectus fuerit; hic autem celavit usque ad finem; et quod nomen huic simiae? Dixi: Abu Seid. Excepit: rectius nominaretur Abu Keid[6], quam Abu Seid; scisne, quo tetenderit hic sordidus? Respondi: metuit sibi a te, quod limites transgressus esset, et reliquit Bagdadum extemplo. Dixit: Deus ei ne donet nucleum dactyli, nec pabulum, ubivis devertat! nunquam rem habui cum fraude majore, nec gustavi amariorem dolum; et nisi magni haberem ejus eruditionem, ei quaerendo operam darem, donec inveniretur, eumque caedi juberem. Sane autem detestor, facinus ejus urbe Salami dispergi, quo ignominiae exponerer inter homines, periretque existimatio mea penes Imamum, fieremque derisui primoribus et vulgo. Stipulatus ergo est, me non narraturum, quid ille egerit, quamdiu commoraturus essem hac in urbe. Promisi autem, ut promittere solent, qui fidi sunt promissisque steti, ut stetit Samuel (bin Adia[7]). 1. Alia verba substituit. 2. Hic, ibi, aliud verbum posuit. 3. Versus alio ordine collocavit. 4. Scil. equorum cursu certantium primus. 5. Vide Barcaidensem. 6. Pater doli. 7. Maluit hic filium interfici, quam fidei commissum prodere. XXIV Feudalis. Narravit Haret Hammamita. In feudo Rabiae[1], ineunte vere, consuetudine utebar cum adolescentibus, quorum facies splendidiores erant illius luminibus, mores venustiores illius floribus, verba leniora aurorarum ejus auris. Conspiciebam in eis, quod contemtum faceret ver florens et sufficeret pro cantibus instrumentorum musicorum; et pacti eramus ut, servantes amorem, caveremus separationem, et nemo sibi soli vindicaret gaudium, aquaeve solus frueretur gutta. Conveneramus autem die quodam, cujus disparuerat obscuritas, increscebat pulchritudo, cujusque lucidiores nubes invitabant ad matutina pocula, ut gauderemus prodeundo in aliquod viretum, oculos pastum in hortis nitentibus, animos politum observando pluviam promittentes nebulas. Prodiimus ergo, mensibus pares quoad numerum, Gasimae[2] compotoribus quoad amorem, in hortum, qui modo inceperat splendescere et ornari, cujusque florum erant diversissima genera et diversissimi colores; comitantibus nos vino, e rufo in atrum vergente, refractarii equi indole praedito, pincernis quasi solibus et cantore, audientes delectante et a curis liberante, ac quamcunque aurem eo, quod cuperet, cibante. Cum vero considendi quiete frueremur, gyrarentque pocula, penetravit ad nos austerus, super quo vestis lacera, quemque vultu eo ingrato et tetrico adspiciebamus, quo tenerae virgines adspicere solent canos, aestimantes, puram laetitiam nostram jam esse turbatam. Sed postquam salutaverat more prudentium, incipiebat aperire vasa aromataria prorsae es vorsae, nobis ab hilaritate ejus recedentibus, complicationi autem tapetorum ejus obviam festinantibus, donec cantor noster egregius et modulator delectans cecinit: Quousque, o Suada! noles mecum conjungi, nec misereberis ejus, quod ego patior? Sustinui, donec sustinendi defecit potestas, et anima prope abest ab exitu. Iam ecce! aequum retribuere mihi proposui, amatoque propinare, quod propinavit mihi. Quod si conjunctionem (vaslam) ei dulcius sit, conjunctio (vaslu); si diremtionem, diremtio divortio aequalis! Dixit; nos vero cithara ludentem interrogavimus, cur vocabulum *conjunctio* priore loco accusandi casu posuerit, posteriore nominandi. Ibi juravit per parentum suorum sepulcrum, se ea dicendi ratione usum esse, quam pro optima habuerit Sibawaihi. Tunc in varios se diffundentibus ramos coetus sententiis de statuendo accusandi vel nominandi casu; parte alia dicente, recte poni utroque loco nominativum; alia, neutro licitum esse ullum, quam accusativum; aliis quod, quid respondendum sit, nescirent, tacentibus; itaque inter eos exarsa tumultuosa pugna; non vocatus ille ridebat, ut solet bene gnarus, quamquam ne unicam quidem labiorum filiam prodens. Cum vero strepitus quiescerent et increpatus et increpans silerent, inquit: ego vobis nunciabo, quod verum est in hac re, sanumque argumento ab aegrotante distinguam. Utroque loco et nominativus et accusativus licitus est; utrumque grammatica Arabica alternat; causa efficiens hoc in hippodromo est ellipsis. Dixit; nec moderari sibi poterat multitudo, quin festinaret in *disputationem*, celeriterque rueret in concertationem cum eo. Quamobrem sic orsus est. Quod si mihi acclamatis, descende in arenam! cogitisque, ut vobiscum jaculando contendam, *ad has quaestiones respondete*! Quae vox *particula* est, si vultis, peramata, alias autem *nomen* ejus, in quo repereris camelam tenuem, lactantem? Quae vox modo est *singularis cingens*, modo *pluralis manens*? Qualis littera Ha, si affigitur, removet pondus liberatque vinctum? Quo intrat littera Sin, et deponit a munere suo regentem absque blandimento? Quod adverbium semper stat accusativo casu, unius tantum praepositionis causa genitivo ponitur? Quod nomen in regimine positum maxime opus habet ansis constructionis, aliamque habet vim in vespere, aliam in tempore matutino? Quis est regens, cujus finis proximus est initio, et qui inversus vim habet eandem? Quis regens habet vicarium spatiosiore nido gaudentem, majore praeditum fraude, Deique magis memorem? Quo loco masculina induunt ricas foeminarum, velorum contra dominae prodeunt virorum cidaribus? Ubi necesse est, ut verberatus et verberans dignitatis rationem habeant? Quod vocabulum non intelligitur, nisi addantur duo alia vocabula, aut ita mutiletur, ut duae tantum restent litterae, priore autem casu coactum est, posteriore cogens? Et quod tandem praedicatum, si ei affigitur Nun, efficit, ut possessor de dignitate sua in aliorum oculis amittat, inferiore loco collocetur, habeatur malae indolis vir et ignominiae prostituatur? Hae sunt duodecim quaestiones, pro coetus vestri numero materia concertationis; si adjeceritis, adjiciemus, si cessaveritis, cessabimus. Dixit, qui hanc historiam retulit. Invasit autem nos his aenigmatibus terribilibus, cum effunderentur, quod mentes attonitas faceret et vacillantes, et cum impotes essemus natando in ejus mari, et amuleta nostra se submitterent ejus fascino, convertebamur a conspectu ejus fugiendo ad petendam ab eo expositionem, et ab injustitia eum fastidiendi ad quaerendam ab eo doctrinam. Respondit: per eum, qui posuit grammaticam in lingua loco salis in cibo, velavitque siderum ejus ortum oculis ignorantium! ego desiderium vestrum non explebo, nec sanabo vestram curam, nisi donet me omnis manus, et quisque vestrum me afficiat beneficio. Nec unus in coetu restitit, quin obsecutus fuerit ejus imperio, eique projecerit, quod tegeret manica. Quibus sub perae vinculo collectis excitavit flammam ingenii et exposuit de logogriphorum arcanis inauditisque miraculis, quod rubiginem detergeret intellectus, fontemque suum collustraret lumine demonstrationis, Dixit relator. Et attoniti, cum intelligebamus; mirantes, quoties responsum obtinebamus; poenitentes quod labiis nostris effugerat; incepimus nos excusare more prudentium, eumque invitavimus ad lactanda pocula. Sed respondit, scrupulo, non comitate: vinum bibere non mihi amplius dulce est; tum nasum efferens inhumane, latusque avertens irate, declamavit: Prohibet me canities a delectamentis meis, quomodo possum jungere palmam palmitis succo? Num licet tempore matutino vetus bibere, cum caput canitie spargens illustret mihi nigra tempora? O utinam nunquam vinum se mihi junxisset, quamdiu spiritus conjunctus erat corpori, sermo perspicuitati, Nec manum mihi cooperuissent musti pocula, nec sagittae gyrassent inter scyphos, Nec convertissem animum meum ad vinum mixtum, nec alacer cucurrissem ad merum, Nec unquam animum distractum collegissem ad congregans (homines vinum), nec compotores elegissem praeter mentis compotes! Delevit canities laetitiam meam, cum scriberet in capite meo; et quam exosus est scriba ille delens! Et apparuit reprehendens, si habenam flectam ad delectationem; o apage lucentem illum reprehensorem! Quod si voluptati me darem, dum tempora mea canent, extincta esset lampas mea inter tribus Rhassanicae magnates, Cujus gentis mos est hospitem honorare, et hospes honorandus est canities, o frater! Tum elapsus est, ut elabitur serpens, festinavitque ut festinat nubes, me non dubitante, eum esse lampadem Sarugi, plenam lunam eruditionis, peragrantem omnes stellarum domos; eratque finis noster, contristari ob ejus abitum et post eum itidem discedere. Explicatio ejus, quod hic consessus continet de linguae Arabicae elegantiis aenigmatibusque grammaticis. Quod adtinet initium ultimi carminis decantati versus, qui incipit per *quod si* (fäin), simile est phrasi: homo remuneratur pro labore suo, in chairan, chairon, väin scharran, scharron. Sibawaihi hanc quaestionem tractat in libro suo, statuitque quatuor casus variandi modos. Primus et optimus, ut prius chair in accusativo ponas, posterius in nominativo, itemque agas cum utroque scharr; quod si feceris, prius chair habendum erit pro praedicato dependente a subintellecto *câna* fuit; nominativus alterius contra dependebit ab omisso substantivo, quod dicunt, *inchoativo*. Modus alter est, ut utrumque accusativo ponas; ubi prius iterum cogites dependens a *câna*, posterius vero rectum ab amisso passivo *jugsa*, remunerabitur. Tertius modus est, ut utrumque nominativo ponatur, ubi prius chair habeas pro, sic dicto, *nomine* verbi *câna*, alterum referas ad substantivum *inchoativum* omissum; possis vero etiam chair nominativo ponere, habens pro, sic dicto, *agente verbi câna*, tribuensque voci significatum absolutum, praedicato non definitum. Quartus tandem et infirmissimus modus est, ut prius chair nominativo ponas, iis, quae ad tertium modum afferebantur, argumentis utens, posterius accusativo, nitens ratione modi secundi. — Vox, in qua vides modo particulam adamatam, modo nomen ejus, in quo tenuis camela, est näam, alias significans *bene* alias *gregem camelorum*, aut in quo est camelus. Vox, quae modo est singularis *cingens*, modo pluralis *manens*, habetur in Serawil, cujus alii pluralem faciunt Sarawilat, alii singularem opinantur Sarwal; cingens dicitur singularis, quod braccae femora cingunt; manens dicitur pluralis, quod pluralis Sarawil nunnationis expers est. Littera Ha, quae, si affigitur, removet pondus liberatque vinctum, est Ha, *tali*, qualem modo memoravimus, plurali adjuncta, e. g. zajârifeh, zajâkileh. Efficit, ut ejusmodi pluralis levior fiat et nunnationem accipiat, quia similis fit nominibus singularibus, ut Carâhîjeh, Rafâhijeh etc.; vinctus hic itidem signat *nunnationis expers*. Littera Sin, deponens a munere regentem, est Sin intercedens futurum et conjunctionem An, quae proprie postulat, ut ultimae verbi vocali fatha detur, amittit autem hanc potestatem, affixo ipsi *hu*, aut sequenti futuro praefixa littera Sin. Adverbium, quod semper stat accusativo casu, unius tantum praepositionis causa genitivo ponitur, est *anda*, apud; quia sola praepositio *min*, a, efficit ut andi dicatur. Nomen in regimine positum, quod maxime opus habet ansis constructionis, aliamque habet vim in vespere, aliam in tempore matutino, est praepositio *ladûn*, *prope*, quae efficit, ut omnia, quibus jungitur, nomina genitivo ponantur, praeter nomen matutinum tempus designans, scilicet rhudwat, cui Arabes insuper nunnationem addunt. Regens, cujus finis proximus est initio, et qui in versus vim habet eandem, est *jâ*, quod, si invertitur, est aî; utrumque vocando inservit eandemque vim in nomen vocati habet, quamquam *jâ* est usitatius. Regens, qui habet vicarium pluribus nidis gaudentem, majore praeditum fraude etc., est littera *Ba*, in jurando usu veniens. Haec *Ba* particularum in juramentis adhibitarum radix apparet, quia non solum cum verbo enunciato, sed etiam cum solo pronomine ponitur. Serius vero ei in juramentis *Vau* substituta est, quia itidem ad labiales pertinet, similemque habet significationem, nam *Vau* infert conjunctionem, Ba adhaesionem; tum *Vau* magis frequentata est, praesertim in juramentis; tandem vero pluribus nidis gaudet quam Ba, quod Ba tantum conjungi potest cum nomine et genitivum tantum regit, Vau autem conjungitur cum nomine et verbo et particulis; nec solum genitivum regit in juramentis et ubi stat pro *rubb*, sed etiam e numero est accusativi terminationem inducentium et conjunctionum. Locus, quo masculina induunt ricas foeminarum etc., est, ubi numeri a *tres* ad *decem* conjunguntur cum masculinis; locus, quo foeminae prodeunt cidaribus virorum, ubi numeri iidem conjunguntur cum foemininis. Verberatus et verberans dignitatis rationem habeant necesse est, quando dubium esse potest, quis sit *agens*, quis *patiens*, quod fit, quando non apparent declinationis signa, ut in nominibus Musa et Isa et demonstrativis Sak et Hasa. Agens hoc casu a patiente distinguitur tantum eo, quod ille priorem, hic posteriorem occupat locum. Vocabulum, quod non intelligitur, nisi addantur duo alia vocabula, aut ita mutiletur, etc., est *Mahma* (quotiescunque, quicquid), particula conditionalis et conclusiva, orta conjunctione vocum *ma*, ma, quarum prioris a transiit in h. Per se sententiae exprimendae non sufficit, sed, hoc ut efficiat, duobus aliis vocabulis opus habet, e. g. *quidquid agas, age!* quo nexu apparet ad agendum coacta. Quod si vero eam redegeris ad duas consonantes, i. e. mh, significat *abstine*, fitque cogens. Praedicatum tandem, quod, si affigitur Nun, efficit, ut possessor de dignitate sua amittat etc., est *Dhaif*, hospes, cui si addatur Nun, notat umbram, convivam non vocatum, qui habetur pro moneta adulterina. 1. Regione Bagdadi 2. Cum Malek et Ukeil reduxissent amissum consobrinum, compotoribus eis usus est usque ad mortem. XXV Caragensis. Narravit Haret Hammamita. Hiemavi in Carag[1] exacturus debitum et perfecturus negotium, ac sensi tetricae tempestatis et frigidi venti hiemalis illic saevientis, quod me ad extremum fatigavit[2] detinuitque ad ignem. Nec reliqui latibulum meum, nec desivi nutrire flammam, nisi ad necessarium officium compulsus aut ob preces publicas observandas. Ita necessitate coactus sum die, cujus aether admodum frigidus, cujusque nubes valde austera erat, egredi e nido meo, cura quadam me invadente. Et ecce! senex nudus cutem, prae se ferens miseriam, caput circumvolutus trita vitta et cinctus veste grossa striata, quam a postica parte per crura transmissam ventri applicuerat, in medio coetus, cujus margines erant densae. Recitavit autem sine verecundia: Non testabitur vobis paupertatem meam veracior testis, quam nuditas mea tempore frigoris; Concludite autem ex eo, quod manifestum est calamitatis meae, ad internum statum et conditionem occultam, Et veremini conversionem scalae fortunae. Nam ego fui clarus dignitate; Habitabam in abundantia et omnia cogente potestate; proderat aurum meum; hastae meae fuscae exitio erant; Lamentabantur camelorum agmina, cum mane proficiscerer[3]. Sed fortuna strinxit gladios fraudis, Malorum pulverulentorum impetum renovavit, nec desiit vellere et extenuare, Donec domus mea deleta erat, et copia mea desederat, perieratque auctoritas[4] mea inter mortales et fama. Et factus sum macilentus a calamitate et molestia, nudus quoad tergum, derasus corticem. Fuso similis sum nuditate; non est mihi fomentum in extrema bruma[5] Praeter solis lucem et calorem carbonis. An vero vir liberalis, vir amplii pallii, Me tegere velit nova aut vetusta veste, faciem dei quaerens, non gratias meas? Tum dixit. O possessores opulentiae, jactanter incedentes vestibus pelliceis! Qui accepit bona, eroget, et qui potest adjuvare, adjuvet! Nam mundus est deceptor et fortuna mendax, potestas autem fallit ut visitatio spectri, et occasio fugit ut nubes aestiva. Equidem, novit deus, per diuturnum tempus hiemi obviam ivi cum iis, quae ei tolerandae sufficerent[6], necessitatesque ejus, antequam adveniret, praeparavi. Nunc vero, o domini mei! brachium mihi est pulvinar, cutis vestis mea, et vola manus loco scutellae. Prudens exemplum ab hoc statu meo sumito! Sane festinat mutatio fortunae! Felix ille, qui, se moneri passus eo, quod accidit aliis, praeparavit sese ad iter suum! Dicentibus autem nobis, produxisti tuam doctrinam, nunc revela nobis gentem tuam, respondit: pereat qui gloriatur de ossibus putribus; gloria nonnisi in pietate est et doctrina selecta; tum cecinit: Per vitam tuam! homo tantum est filius diei praesentis, quo statu ei illuxit, non pertinet ad hesternum; Nec est gloria (gloria) de osse putrido, sed gloria ejus, qui suam sua persona gloriam quaerit. Posthaec resedit incurvatus, et in se contractus tremensque dixit, o Deus, cujus multa sunt beneficia, jussistique te rogare! benignus sis Mohammedi ejusque familiae, mihi autem auxilio sis contra frigus et terrores ejus, ac destines liberalem, qui me donet ob paupertatem, etiamsi nulla alia re, quam detonsae lanae manipulo! Perrexit relator: et cum manifestaret animum Azamiticum[7] et eloquentiam Azamiticam, oculorum meorum stricturae eum explorarunt, intuitusque mei catapulta eum lapidavit; quo facto cognovi, eum esse Abu Seidum, nuditatemque ejus dolum venatorium. Ipse autem perspiciens, se a me agnitum esse, et verens, ne revelarem, dixit: juro per noctem et lunam, per stellas et flores! hodie me non reget[8], nisi cujus bonum est ingenium et facies humanitatis aquâ imbuta[9]. Quibus verbis quod intendebat cum bene intelligerem, etsi multitudo nesciebat, quid sibi vellet, nec non male affectus, qui eum invaserat, tremore et cutis horrore, apprehendi vestem pelliceam, quae die inserviebat vestiendo, noctu stragulum erat, eamque detrahens, accipe hanc, dixi, a me. Nec cunctatus induere coram cecinit: Benedictus, qui me vestivit veste pellicea, quae ceu pluma me tutetur contra tremorem! Induit mihi eam sanguini cordis mei cavens; caveatur ei a malo hominum et daemonum! Hodie quidem laude mea operietur, cras vero serica paradisi. Dixit; et cum fascinasset corda multitudinis varie ostentando eloquentiam suam, jecerunt super eum vestium pellicearum obductarum et tunicarum pictarum tantum, ut pondus eum incurvaret, vixque ab eo posset tolli, abitque laetitia exhilaratus largasque Carago apprecans pluvias. Et secutus eum, donec sublatus erat timor et coelum apparebat sudum, dixi: vehementer sane te affecit frigus; ne nudus sis posthac! Verum respondit: vae tibi! non est justa praepropera reprobatio; ne festines vituperare injuria, nec sequaris quod nescis; per illum, qui nitere fecit canitiem, bonumque paret sepulcrum[10]! ni nudassem me, frustratus abiissem et vacuo cophino. Tum intendit aufugere et, faciei suae instar ricae austeritatem induens, an nescis, inquit, morem meum esse, transire a venatione ad venationem, et deflectere ab Amruo ad Seidum[11]? Video quam me impedis et adversaris ac alterum tantum me perdere facis, quam mihi profuisti. Libera me ergo, Deus tibi condonet! a loquacitate tua temeraria, et sine me pertinge ad portam laboris tui et delectationis! Hic adtraxi eum ad me, ut solent ludentes, jocandoque comprimens, per deum! dixi, nisi ego te occultassem nudaque tua texissem, non consecutus esses dona, nec abiisses tectior quam cepe. Igitur remunera mihi, quae in te beneficia contuli, et quod te texerim et super te[12], eo, ut mihi gratificeris reddendo tunicam, aut indices, quomodo hiemem tolerare possim. Ille vero me adspiciens obtutu mirabundi, et prae se ferens austeritatem iracundi, quod reddendam, inquit, vestem adtinet, longius absum, ut id faciam, reditu diei hesterni praeteriti aut mortui in pulverem redacti; quod autem adtinet necessaria ad tolerandam hiemem, laudatus sit ille, qui obstruxit mentem tuam, memoriaeque tuae dissolvit vas, ita ut oblitus sis, quos tibi recitavi in taberna[13], Succaritae versus[14]. Advenit hiems, ejusque ex necessitatibus mihi sunt septem, si destillans forte pluvia ab eis comparandis probibet: Latibulum, bursa, caminus, poculum vini post assam, jucundaque conjux et vestis. Addidit: responsum curas abigens melius est quam vestis calefaciens. Nunc igitur contentus sis eo, quod habes, et abeas! Et reliqui eum, et perdita erat vestis, ad calamitatem meam, nam per totam hiemationem tolerandus erat tremor. 1. Carag, oppidum inter Adarbiganam et Hamadanam, tertio demum post Muhammedem seculo inclaruit, huc se conferente gente Agalitarum, arcesque hic exstruente. 2. Vel: quod mihi notam fecit vim, molestiam, afflictionis. 3. D. S. Scholl.: *die, ubi hospitio excipiebam*, quod scil. multi cameli mactarentur. 4. Proprie: *scientia*. D. S. Scholl.: *versus, eruditio*. 5. A. v. in Zinni et Zinnabri, i. e. primis diebus ex eorum numero, qui dicuntur *dies senis*, scil. hiemis, quibus accrescere fertur frigus, quorumque alii quinque, alii septem statuunt. Scharischi dicit: sunt quatuor fine Februarii, et tres initio Martii. Cfr. Castellum. 6. A. v. cum *Câfis* ejus. Id vero est cum rebus ad hiemis noxam avertendam necessariis, quarum nomina in initio habent litteram Câf. Hariri hic quoque ambiguo ludere videtur; sumserimus enim, omissum esse per licentiam poëticam Teschdid, haec vox etiam notabit: quae *cohibent*, *coërcent*. 7. Azâm fuit cubicularius Noomani, fil. Munsari, non patrum nobilitate, sed sua ipsius virtute in locum excelsum evectus. 8. D. S. Scholl. explicant: non teget secretum meum in fraudando. 9. Potest etiam verti: cujus bona sunt tentoria, cujusque panis humanitatis aqua est conditus. Consulto utebatur verbis, quae diverse explicari poterant. 10. Secundum appositas in editione Sacyana vocales vertendum erit: bonamque fecit terram Thaibae, i. e. Medinae. 11. I. e. a Cajo ad Titum. 12. I. e. velavi fraudem tuam. 13. D. S. Scholl. explicant *Dascarae*, quod sit nom. propr. loci inter Barhdadum et Holvanum. Castellus inter alia habet: domus exterorum, qui Arabes non sunt, in quibus vinum et delectamenta ludicra exstant. 14. Succarita, sive Ibn Succarae, aequalis Haggagi poëtae; uterque tanta floruit poeseos laude, ut compararentur Farasdako et Gariro. XXVI Ahvasensis. Narravit Haret Hammamita. Descenderam in fora Ahvasi egestatis indutus veste, ibique diu commoratus eram miseriam perpetiens, transigens dies atros. Tandem longior in ea commoratio aequiparanda mihi videbatur malis ab inimico illatis. Adspiciens ergo illam urbem oculo calido, eam reliqui ut veterascentes ruinas, profectusque a latice ejus deficiente, curto pallio, equitabam ad fontes ubertim manantes; donec, duorum dierum et duarum noctium itineribus ab ea remotus, conspiciebam tentorium fixum et ignem flammantem; quos, dixi, adibo, forsan enim ibi restinguere potero sitim, aut igne in rectam viam dirigar. Cum autem in tentorii umbram pervenissem, videns adolescentes pulchros, supellectilem spectatam, senem veste tectum splendida, et apud eum fructus recentes, salutavi, tum verecunde me averti. Sed risit, tum salutem pulcherrime reddidit et inquit: non vis sedere apud eum, cujus splendent fructus, desiderium commovet jocus? Consedi itaque, ut praedarer sermonem, non ut inglutirem, quod ei praesens erat. Cum vero retegeret mores suos, et nudaret dentes, cognovi, eum esse Abu Seidum, cum pulchra eloquentia et turpi flavedine[1], statimque alter alteri se noscendum praebuit, cingebarque illa hora duobus gaudiis, utrum sereniorem hilaritatem largioremque laetitiam crearet ignorans, emersissene eum ex obscuritate densa itinerum, an abundantiae statu eum frui, postquam sterilitate laboraverat. Correptus autem desiderio, sigillum secreti ejus frangendi, felicitatisque ejus causas penetrandi, ei dixi: unde redis, quo laberis, et quomodo impleti sunt cophini tui? Respondit: locus quidem, unde veni, est Susa; locus, quo tendo, est Tusa; fortuna autem, quam consecutus sum, venit mihi ex tempore scripta epistola. Rogavi igitur, ut interius panderet, epistolaeque argumentum prosequeretur narrando. Respondit: bellum Basusae[2] est levius eo, quod tu desideras, nisi me comitatus fueris Susam. Coacte igitur comitatus, commorabar illic apud eum totum per mensem, demulcentibus poculis excusationis, retinente nutritae spei freno; donec, pectore presso, patientia victa, dixi: non tibi restat excusatio, nec quo amplius possim demulceri; cras itaque corvum separationis auspicabo, proficiscarque cum Honeini ocreis. Respondit: avertat Deus, ut ego fidem fallam aut tibi adverser! Non distuli narrationem alia de causa, quam, ut te apud me manere cogerem; quod si autem fidem meam suspectam habes, istaque suspicio tibi abire suadet, ausculta itineris mei longi historiae, eamque annumera *eventibus prosperis post miserias*. Dixi: cedo! quam longus tuus est funis, quam tremendus dolus! Excepit: scias, tempus austerum me conjecisse Tusam; eramque tunc pauper, miser; nec pellicula, nec nucleus dactyli mihi erat. Induxit me itaque manuum vacuitas, ut ceu torque cingerer mutuo, adversanteque forte id sumsi a viro male morato. Opinans autem, me bene multum acquisiturum, largos faciebam sumtus, nec rediit mihi intellectus, nisi postquam onustus eram aere alieno, cujus solvendi mihi incumbebat officium, adhaerebatque creditor. Consilii expers, hoc quid statu agerem, creditori demonstrabam egestatem meam; sed inopiam non credebat, nec abstinebat a molestia mihi creanda, urgebat potius, ut judicaremur, festinabatque me ad judicem ducere, et quoties precabar, benigneque, ut liberalis, mecum agere rogabam, adducere studens, ut leniorem se praestaret et exspectaret meliorem fortunam, regerebat: ne concupisce, ut exspectem retineasque splendidos! Per caput tuum! non videbis libertatis vias, nisi ostenderis fusos, puros. Cum autem vehementior fieret ejus objurgatio, nec daretur effugium e manu ejus, malo cum eo certavi, in eumque insilui, ut me traheret ad praefectum criminibus dijudicandis, non ad judicem actionum injustarum, ob id, quod audiveram, de praefecti virtutibus et liberalitate, contraque de judicis violentia et avaritia. Et cum pervenissemus ad Amiri Tusensis portam, certum mihi, erat, nihil timendum esse duritiae aut miseriae sed, postulato atramento et albo, scripsi epistolam *pantherinam*[3] hancce. Mores domini nostri amantur; areae ejus inhaeretur; ei propinquum esse est donatio; remotum ab eo, exitium; amicitia ejus, generis nobilitas; eam amisisse, morbus. Gladius ejus est secans, virtus fulgens, integritas ornans, viae rectitudo manifesta, intellectus versans et probans, gloria pervagata per Orientem et Occidentem. Dominus est solers, excellens, beneficus, perspicax, rara perpetrans, abstemius, continens Opes qui acquirit et decoquit, illustris singularis, nobilis, liberalis, ingenuus, mala facinora fastidiens, Mirus, quando disserit; medelae gnarus, quando adversitates incidunt et praegrandia terrorem incutientia pericula. Cujus laudes monilia sunt, quae sua sponte connectuntur; munera, imber large destillans; manuum dona, (mare) redundans; avaritia in corde deficit; liberalitas ut ubera mulgetur; loculorum aurum est praedae; cliens prosperitate gaudet et vincit; mercator portae distrahit et acquirit dolo; animus, integer spurcitiei seducti, abstinet ab injuste tractando integro; lenitas conjuncta cernitur cum gravitate. Deflectit a via sordidi; non utitur, quando opportunitas male faciendi apparet, sed cohibet se, ut solet probus. Hanc ob rem amatur; intimo eum affectu complecti cogit castimonia ejus et puritas demulcens. Mores ejus candidae sunt notae, nitentes; praestantia talis, quae in certamine vincat. Humanus, lenem se praebet, condonat caespitanti amico, non habet dubitantem ipsius de dignitate. Nos tenax, sed ad largiendum pronus, profundit, quando aditur; se offert, non occultat pone januam. Quando mordet angustia, eo auxiliante mordens acies retunditur densque tollitur. Quicunque intellectum habet et rationem, prope est aut procul, eum decet, ut se humiliet *admisario temporis*, sananti ossa fracta, cui ab eo inde, quo ubera lactantia suxit, tempore proprium erat, munerum indesinente pluvia rigare, erigere et liberare, juvare et laetare, de honore disceptare, de statu dejicere et redire cum dignitate radiante; exemplo suo labores haud exantlandos imponenti succedentibus; laudato, quotiescunque concussus aut probatus fuerit; viro, cujus laudes pro corona habent amorem eorum, qui rogantes eum adeunt. Utinam ne eum deficiat laetitiae lux, et prolongetur umbra felicitatis ejus, Qui, clemens cuicunque lumina siderum ejus spectanti, Perfectionum suarum elegantiam ceu veste ornat timore Domini sui! Et conveniat domino meo consecutio honorum firmissimorum, magnificorum, praeda meritorum, pervagatorum, perfectorum; augeatque munera, quae Deo sacrat, servo suo bona felicitatis suae particula adjuvando. Nam filius est nobilis generis, expulsus sterilitate, vulneratus vicissitudinibus, cicatrices relinquentibus, conserens armillas (poemata) per orbem laudatas; qui, quando pectus commovetur, non parem habet dicendo, etiam Kuss ut ibi evadat Bakel; et quando scribit, vestem esse dixeris jamanicam pictam, aut imaginatus fueris hortos florentes. Nihilominus vero potat aquam, cibat frustula decidua; aurora ejus est obscuritas et palla pannus tritus: et jam turbatur duritia injuste tractantis creditoris, stimulantis ob aes alienum solvendum. Quodsi dominus noster gratificaretur repulsando illo muneribus manus suae, laude cingeretur superante, certeque acquireret praemium redemtionis meae e vinculis. Nunquam praestantes ingenii ejus dotes juvare desinant observantem fulgur ejus, gratia faxit Dei indesinentis, viventis aeternum! Dixit; et cum praefectus vidisset uniones ac perspexisset secretum eis mandatum, e vestigio jussit, aes alienum, a me contractum, solvere; litem, quae mihi cum adversario erat, diremit, meque sibi vindicavit gloriae studens, donavitque exquisitis suis. Ita apud eum commorabar complures annos, fruens ejus hospitalitate, pascens in pascuo clementiae; donec, muneribus ejus mersus, syrmate meo auro ejus prolixato, excogitavi, quî abirem statu hoc, quo me vides, pulchro. Perrexit Haret Hammamita. Gratias illi ago, inqui, qui tibi destinavit, ut occurreres benigno, liberali, teque per eum eripuit e compressione creditoris. Excepit: laus sit Deo ob sortis felicitatem et liberationem ab adversario contentioso! Adjecit: quid praefers, ut te mactem dono, an donem epistola pantherina? Respondi: praehabeo, ut mihi dictes epistolam. Resumsit: levius quoque, per caput tuum! hoc mihi est; munus, quod penetrat in aures, minore cum molestia datur eo, quod exit e manicis. Sed erat, quasi dedignaretur et pudore duceretur, epistolamque non solum, sed etiam munus dedit. Sic lucratus duas sagittas (sortes) et discedens duabus cum praedis, redii in patriam oculo frigido, ob acquisitos epistolam et nummos. 1. Proprie, dentium. 2. Bellum quadragenarium, ortum mulieris Basusae socii vulneratâ camelâ. 3. Logodaedaliam intendit, qua per totam sequentem epistolam litterae nudae et punctatae alternant, ita ut nudam quamque punctata sequatur, istaque epistola faciem quasi pantherinam induat. XXVII Nomadicus. Narravit Haret Hammamita. In primordiis praeteritae meae aetatis inclinavi ad commorandum inter scenitas, ut imitarer animos eorum superbos linguamque mere arabicam. Quare tollens syrma, ut cui non deest diligentia, incepi terram peragrare sursum et deorsum, donec coegeram agmen mugientium et balantium[1]. Deinde me contuli ad Arabes, vicarios[2] regum filiosque sermonum; tutissimamque regionem mihi habitandam dederunt ac cujusque dentis aciem contundendo a me prohibuerunt. Nec ulla me apud illos invasit molestia, nulla prorsus percussit sagitta petram meam, usque dum amiseram aliquando, nocte lunae illustrata lumine, camelam lacte divitem. Nec acquiescebat anima mea, ut desisterem ab ea quaerenda, vinculumque immitterem ejus tuberi, sed insilui in equum velocem saltu, collocatâque in stapede hasta lenta tremulaque, totam noctem peragrans desertum, petivi omnem arboribus abundantem et vacuam regionem. Cum aurora vexilla sua explicaret et praeco convocaret ad preces, ibi tantum descendi a jumenti tergo, ut praecepta facesserem. Tum denuo insilui in tergum ejus tentavique ejus gressum[3], non animadvertens vestigium, quin sequerer, nec terrae elationem, quin ascenderem, nec vallem, quin transirem, nec equitem, quin interrogarem. Sed haec diligentia mea erat cassa, nec quaesitio ejus inveniebat aquam; jamque oriebatur aestus meridianus, fervorque oblivisci faciens Rhailanum Meijae[4]. Dies autem erat longior umbrâ hastae et calidior lacrimis orbatae. Certus itaque, si non subirem umbraculum defendens ab aestu, refocillarerque somno, defatigationem mihi contracturam esse morbum et adhaesuram mortem, deflexi ad arborem densam ramis frondosamque, ut sub ea dormirem usque ad occasum solis. Sed per deum! nondum anhelitus meus aërem perceperat, nec equus meus quietem, cum conspicerem tendentem a sinistra ad dextram figuram peregrinatoris devoti, qui, locum pabulationis meae petens, properabat ad tractum meum. Quamvis autem invitus animadvertebam deflectentem ad diverticulum meum, deumque implorabam, ut me tutum praestaret a malo omnis improviso irruentis, spes mihi tamen affulsit fore, ut adveniret recitans appareretque hortator ad bonam frugem[5]. Et cum non multum abesset ab arbore mea fereque descenderet in loco meo, repperi eum esse senem Sarugensem, cinctum pera sua et sub axillis gestantem itineris apparatum[6]. Hilaravitque me, cum accessisset, oblitumque fecit perditae. Tum petivi, ut exponeret, unde vestigium ejus, manifestaque sua et abscondita narraret, recitavitque ex tempore, nulla interposita mora[7]: Dic quaerenti internum rerum mearum statum, tu mihi carus et honoratus es! Ego vero nunc hanc, nunc aliam, seco regionem; modo hoc, modo illud, desertum noctu pererro. Viaticum meum, quod venor; camelus, ocrea; apparatus meus, pera et hastula. Quando descendi in urbem, hospitii coenaculum domus mea, compotores sunt schidia[8]. Nil mihi est, quo amisso contrister, aut doleam, a tempus auferre voluerit. Pernocto vacuus curae, animus se subduxit omni moerori. Dormio quantum satis palpebris, corde quieto a torrentibus aerumnis et aegritudine. Non curo quo ex poculo biberim, nec quid distet dulce ab acido[9]. Quamvis minime licitum habeo, ignominiosa facere, ut via sit largam ad remunerationem. Si negotii quid tegat veste ignominiae, apage! qui illud velit conficere. Quando autem vilis impetuose fertur ad facinus malum, natura mea respuit naturam ejus et malum impetum. Fata potius quam malefacta! Antiquius feretro ferri, quam ad malas ferri actiones! Tum sublato ad me visu, ob causam, inquit, factum est, ut Kozair[10] abscinderet nasum suum. Ibi ei narravi historiam camelae meae amissae, quasque hanc ob rem heri et hodie toleraverim molestias. Excepit me: desine curare quod abiit, et concupiscere quod periit; nec moere ob illud, quod aufugit, etiamsi esset vallis auri plena. Nec reconciliare studeas eum, qui declinavit ab aura tua[11], accenditque tibi afflictionum ignem, vel si esset filius tuus proprius aut frater germanus. Tum dixit, nonne tibi placet ut dormiamus, evitantes verba et sermones? Nam corpora sunt lassitudine debilitata, meridies autem flammis dominatur, nec quidquam magis polit animum, languentesque recreat, quam somnus tempore meridiano, praesertim mensibus Nager[12]. Respondi, hoc tui est arbitrii, nec tibi importunus ero. Instrato itaque humo recubuit seque dormire simulavit. Ego vero innitebar cubito, eo fine ut vigilarem, non dormirem. At somnus me oppressit, cum linguae essent frenatae, nec expergefactus sum, nisi cum nox jam subisset stellaeque splendescerent[13], et ecce! nec Sarugensis aderat, nec equus ephippio instructus. In nocte itaque eram Nabegitica[14] Jacobiticaeque tristitiae, fervore capitis certans cum fervoribus diei[15], vigilantia certans cum stellis, cogitans modo de incessu meo pedestri, modo de reditu. Tandem, cum facies coeli ridendo nudaret dentes lucis[16], apparuit mihi eques properans deserto. Cui signa veste mea dabam, sperans fore, ut ad me accederet. Sed nil curabat signa mea, nec miserebatur mearum molestiarum, sed ultra pergens commode, contemtus me feriebat sagitta. Unde celeriter cucurri rogaturus, ut me a tergo vectorem reciperet, patienter ferentem ejus superbiam. Assecutus autem cum molestia, cum in eo gyrarem obtutum oculi liberum, vidi camelam meam ejus esse jumentum, amissamque ab eo inventam. Nec in mora habui quidquam, quo minus eum de gibbo dejicere, habenaeque extrema ei rapere studerem, clamans, ego possessor, qui eam amisit; mihi lac ejus et foetus; nec similis sis Aschabo[17], nec mihi simul et tibi molestias crea. Ille vero mordere et pipire[18], impudentem se gerere et protervum. At, cum modo acerbum, modo lenem, modo leoni similem, modo submissum, se praeberet, oppressit nos Abu Seid, indutus pelle pardi, irruens ut fluctus effusus. Quod animadvertens metuebam, ne hodiernus dies fieret ut hesternus, et luna ejus similis esset soli ejus, adjicererque duobus coriariis[19], evaderemque fabula de vere existente, nec aliud mihi videbatur, quam eum monere pactorum oblitorum et hesterni facinoris. Obtestanti autem per deum, veniretne hodie reconciliationis causa, an ut me perderet, respondit: avertat deus, ut eum trucidem, quem sauciavi, addamque samumo nocturno diurnum! Status tui explorandi gratia adveni, et ut sinistrae tuae essem dextra. Tranquillato ibi pectore meo et discusso metu, exposui historiam camelae et, qua socius meus se operiret, impudentia. Quo facto illum adspexit, ut leo lustri adspicit praedam; tum coram eo hastam extendens juravit per illum, qui lucere fecit auroram, sese, nisi evaderet ut musca[20], et loco praedae contentus esset reditu, spiculum illius adducturum esse ad sorbendam venam ejus jugularem, eoque afflicturum filium et amatum. Projecta igitur camelae habena, fuga se proripiens, evasit celerrimo cursu. Tum me allocutus est Abu Seid: tene et frena eam; nam duarum rerum pulcherrimarum est altera, et noxa una levior est quam binae. Perrexit Haret Hammamita. Et dubitabam, reprehenderemne eum, an gratias ei agerem, utilitatemque compensarem cum noxa. At, quasi quis ei insusurrasset, quod corde tegebam, aut quasi hariolatus esset, quae interna mea turbabant, hilari facie ex adverso me respiciens, recitavit lingua volubili: O frater, patienter ferens injurias, prae fratribus germanis et affinibus! Si te male habuit hesternus dies mea causa, jam exhilaravit te hodiernus. Condona igitur, et procul abjice et gratias et reprehensiones! Adjecit: equidem sum promtus ad iram, tu vero ad lacrimas promtus es; haud itaque convenimus. Mox conversus secabat superficiem terrae, bucephalum suum propellens vehementissime. Ego vero, non cunctatus conscendere jumentum, iter relegi ad hospitium meum, donec adtigi mansionem, expertus res et reculas. 1. Vel: camelorum et ovium. 2. Vicarius, vel Radafae dignitate gaudens, accumbit ad dextram regis; quando bibit rex, bibit Radaf ante alios; quando in expeditionem exiit, vices ejus gerit, quartamque accipit praedae partem. Ibn Kothaibah p. 200. 3. A. v. vagatus sum in colle (loco elato, tuto) ejus, exploravique ejus aperturam. 4. Vox *rhailân* notat haud dubie *infantem, quem lactat mater gravida*, convenitque cum *dsu’lrammah* vel *dsu’ltamimah*, quod infantibus amuleta appendi solebant. Meija nomen multis mulieribus commune erat, ortum a *mavâ*, ult. rad. j. pro mâha, ut *reija* a ravâ, ult. rad. j., significansque *aqueam* vel, cum mâ etiam *lac* signet, e. g. in Freytagii Hamasa, *laeteam*. Erat vero etiam *Rhailan* nomen poetae clarissimi, qui alias audit *Dsu’lrammah*, *Meija* autem nomen amatae ejus, cujus quam memor fuerit, ab ipso descriptum invenimus in Tharaphae Moallaka ed. Reiske p. 120. Utrumque respexisse videtur Hariri. 5. Vel: qui nuntium ferret de amissa dirigeretque ad rectam viam. 6. Cogita: hastam. 7. Proprie: nec dixit St! 8. Dicere vult: schidia papyri, quibus inscribo, quo acquiram, quod comedam et bibam. 9. Proprie: quid distet dulcedo ab ea qualitate, quae medium tenet inter dulcedinem et acorem. 10. Kozair nasum sibi ipse abscidit, eo consilio, ut ulcisceretur dominum suum Gasimam, regem Asdensium, qui Sabbaam, reginam Hirensem, matrimonio ducere voluerat, sed ab ea occisus erat. Gasimae enim sororis filium, Amruum fil. Adii, ipsum ita mutilasse narrans, servus ille, mulierem ad commiserationem et ad fidem sibi habendam movit. 11. D. S. Scholl.: a potestate tua. 12. I. e. Junio et Julio. 13. Nisi praeferendum est *Plejades*; cfr. Amrulkeisi Moallakam v. 23. 14. Haririus respicit versum Naberhae, vel Nabegae: Pernoctavi quasi oppressus a serpente, etc. 15. D. S. Scholl.: dimicabam cum moerore, ira. 16. De oriente sole hoc mihi explicandum esse videtur, non de aurora. 17. Aschab Medinensis, cognomine avidus, tanta erat aviditate, ut de se ipse diceret: neminem video manum inserere manicae suae, quin credam, eum mihi aliquid dare velle. 18. Proverbium, de iis usitatum, qui injuriam exercent et conqueruntur. 19. Qui nunquam e deserto redierunt. 20. Vel, secundum variantem lectionem: *ut serpens*. D. S. Scholl. dicunt: evasionem muscae eam esse, quae debeatur contemtui. XXVIII Samarcandensis. Narravit Haret Hammamita. In itinerum meorum aliquo institui mercatum sachari, idque adduxi Samarcandam (arundinetum sachari[1]). Eram tum temporis rectâ staturâ, plenus alacritatis, sagittis a laetitiae arcu missis petens scopos gaudiorum; adolescentiae fonte me sustentans, cum deciperent falsi laticis splendores. Adveni autem die Veneris mane, perpessus molestias, et festinavi, nihil tardavi, comparare domicilium. In hoc comportatis sarcinis, „*meae sunt*“ dicendi potestatem nactus, statim me converti ad balneum, itineris aegritudinem decussi, et secutus traditionem, Veneris die lavare jubentem, venerantis habitu properavi in templum congregans, ut adhaererem Imamo propinquis, offerremque optimum sacrificium. Ita autem cucurri, ut essem primus in stadio, et centrum elegi, ut audirem orationem. Nec desinebant homines intrare ad colendum Deum, instar fluctuum, accedere singuli et bini, donec, cum sacrum ad suffocationem usque congregatis arctatum esset, venissetque tempus, quo homini aequalis est umbra sua, prodiit orator cum apparatu suo, vacillando incedens post catervam suam, in precationis suggestum ascenderet et, cum in fastigio esset, dextrâ salutaret, tum consideret, donec absoluta erat ad precandum invitatio; ubi surrexit et dixit: Laudes sint Deo, cujus celebrata sunt nomina, laudata munera, largissima beneficia; qui vocatur ad solvendas angustias, regit populos; finxit teredines, ut liberales et ingenuos, et perdidit Adum et Aramum; cujus scientia assequitur omne secretum, clementia complectitur omnem peccatorem (perseverantem), liberalitas involvit universum, potestas omnem destruit rebellem! Laudo eum, ut laudat Unitatis cultor, Muslemus; precor prece confidentis, se dedentis, ac testor: ipsum esse Deum, praeter quem nemo alius, singularem, unum, justum, num; non genitum, nec generantem; nullo auxilio utentem, nec adjutore. A quo missus est Muhammedes, ut Islamiticae fidei viam planaret, religionem stabiliret, insignes Apostolos confirmaret; nigros et rubicundos dirigeret, jungens cognatos, docens judicia, praescribens licitum et vetitum, consignans praecepta naziraeatus et status profani; cui summam Deus tribuat dignitatem, cumulet gratiae et pacis modum misereatque prosapiae liberalis ac familiae misericordis, quamdiu effudet compacta nubes, gemet columba, pascet grex, irruet gladius! — Vos, quibus Deus faveat! perpetrate facta piorum, studentes felici reditui studio sanorum; debellate libidines debellatione inimicorum, ad abitum parate apparatum fortuna torum, induite vestes abstinentiae, sanate morbos concupiscentiae, corrigite curvitates operum, repugnate insusurrationibus spei; mentibus potius repraesentate, ut mutabuntur status, ingruent terrores, dominabuntur morbi, discedendum erit a familia et opibus; recordamini mortem et, ubi prostraverit, agonem, sepulcrum et descendentis terrores, fossam et jacentis in ea solitudinem, angelum tremendamque quaestionem et inspectionem; considerate etiam fortunam et exosos ejus impetus, malas ejus illusiones et fraudem; quoties delevit vestigia viae et traduxit praeter cibi locum; fregit undantem exercitum et perdidit regem magnificum; cujus gaudium est obturare aures[2], effundere lacrimarum fontes, steriles ostendere cupidinum campos, perdere dictantem et audientem; cujus potestas complectitur reges et infimos, dominantem et obsequentem, exosum et odio habentem, serpentes et leones; nec divitem reddit, quin adversetur et evertat spes; nec conjungit, quin iniquam se praebeat et vulneret conjunctionis articulos; nec laetat, quin contristet, sordide agat et affligat; nec sanat, quin pariat morbum terreatque dilectos. Deus, Deus, custodiat vos Deus! Quousque permanebitis in ludo, perseverabitis in socordia, prolongabitis obdurationem, onerabitis vos peccatis, rejicietis sermonem sapientum, repugnabitis Deo coeli? Nonne senectus messis vestra, gleba lectus vester? Nonne hora (tremenda) terminus vester, area resurrectionis meta vestra? Nonne terrores obruentis (horae) in insidiis vobis positae sunt? Nonne repugnantium domus infernus est occlusus, custos angelus, adspectus nigerrimus, cibus venenum, aër samûm, nec auxilio eis erit thesaurus aut natus, nec defendet eos numerus aut apparatus? Enimvero miseret Deum hominis, qui domat cupidinem, contendit via ab ipso monstrata, firmam praestat hero sua obedientiam, studet tranquillitati commorationis futurae, operaturque, quamdiu vita manet obsequens, fortuna placida, sanitas plena et pax integra. Si non - supervenit defectus desiderati, haesitatio linguae, incolatus dolorum, appropinquatio mortis, cessatio sensuum, tractatio sepulcrorum. Ah! illam miseriam, cujus dolor est manens, duratio aeterna, conflictatio pungens; cujus poenitentiam nemo discutit, acerbitatem nemo miseret, impetum nemo defendit. Deus vobis inspiret optima consilia, vestiat vos veste munificentiae, constituat in domo salutis (paradiso)! Precor misericordiam vobis et populo religionis Islamiticae ab eo, qui est liberalissimus liberalium et salvator! Salvete! Dixit Haret Hammamita. Videns hanc orationem pretiosum ab errore liberum, *sponsam sine macula*[3], perductus sum mirae constructionis admiratione ad considerandam oratoris faciem, et incepi magnopere observare, oculosque in eo gyrare gnaviter, donec fidis signis apparuit, eum esse magistrum nostrum. Tum temporis autem non rumpendum incumbebat silentium; me continui itaque, usque dum ille liber erat a spontaneis et legitimis officiis, et licebat dispergi in terra; ibi locum ejus petivi, properavi in ejus occursum. Ille, cum me conspexisset, celeriter surrexit, modum excessit in me honorando; tum domum deducto soluta mihi communicavit secreta et, expansa tenebrarum ala, dormiendi tempore instante, adtulit vini gutturnia, obturata operculo. Dixi: tune hoc sorbebis ante somnum, qui es antistes populi? Respondit: desine! tempore diurno concionor, nocturno delector. Regessi: per Deum! nescio, utrum mirer discessum tuum a familiaribus et patria, an orationes tuas, dum ita te maculas et rem habes cum poculis? Respondit: accipe a me! Ne plora ob discedentem socium regionemve, sed curre cum tempore, quomodocunque currit; Omnes homines tibi sint socii, totamque terram habe pro domo; Mores ejus, quocum conversaris, tolera, eique blandire; sapiens est, qui blanditur; Nec omitte gaudii opportunitatem, nescis enim, diemne adhuc vives, an annum; Et scias fata grassari et mortales circum gyrare, jurasseque, se non cessatura venari, quamdiu vitae tempora reditura sint et gyratura; Et quomodo sperari potest effugium e reti, e quo nec Chosroes effugit, nec Darius?! Dixit; et postquam invicem gavisi eramus poculis, animique laetati erant, sorbendum mihi dedit juramentum in crimen demergens, me de eo silentium tenturum; et desiderio ejus obsecutus, servabam initum cum eo foedus, Fudheili[4] loco eum habebam in populo, syrmaque laxabam in turpia (gaudia) noctis. Haec mea et illius erat consuetudo, usque dum institit discessus, eique valedixi, perseveranti in celando vitio, et secreto sorbendo vetere vino. 1. Sic haud dubie vox Samarcand verti debet, quamquam urbs denominata dicitur a pellice. 2. I. e. surdas facere malis nuntiis. 3. Vel, sine puncto; in tota enim oratione non occurrit littera punctata. 4. Vir tempore Haruni Arraschidi, pietate celebris, postquam latro fuerat. XXIX Vasithensis. Narravit Haret Hammamita. Fortunae iniquae decretum me ursit, ut pabulatum irem in terram Vasithae; quam petii, utut nullus mihi notus erat ejus incola, nec habebam in ea, quo me reciperem, domicilium. Cum autem in eam descendissem, ut piscis in desertum, aut pilus canus in cincinnum nigrum, mala sors, destituens fortuna, duxit me in diversorium, ubi habitabant e diversissimis regionibus disgregati, mixta itineris sociorum turba. Munditie autem loci et habitatorum comitate peregrinum alliciebat ad ibi habitandum, et immemorem faciebat aëris patriae. Conclave itaque elegi mihi soli, non invidens solvendo pretio. Sed non praeterierat tempus longius oculi nictu, aut eo, quod impenditur, scribendae literae, cum audirem vicinum, habitaculo proximum, sui septi hospiti dicentem: surge o surge o fili, cujus ne deses sit fortuna, nec stet adversarius! tecumque sume praeditum facie plenae lunae, colore margaritae, munda radice, corpore macerato; qui collectus et expansus, inclusus et productus, rigatus et ablactatus, acceptis colaphis in ignem immissus est; tum propera in forum, ut properat desiderans, eoque compara ineuntem praegnantem, nocivum utilem, contristantem laetantem, affligentem simul ac tranquillantem; habentem spiritum comburentem, embryonem splendentem; ore emittentem, quod contentos reddit; donantem, quod commodo est; qui, cum nocte visitatur[1], fulgurat et tonat, incendium manifestat et spuit in pannos laceros. Dixit; et cum garrientis vox quiesceret, nihilque superesset, quam ut exiturus exiret, prodiit juvenis jactanter incedens, nemine comitatus. Hinc animum subiit, problema esse intricatum, ludens ingenia, incitans ad exploranda latentia[2] et legi juvenis vestigia, ut sermonis intelligerem sensum. Ille vero non desinebat currere geniorum instar, et quaerere per tabernarum ordinata mercimonia, donec, vespere revertens, obviam habuit silices igniarios, quorum venditori dedit *panem*, accipiens *silicem* parvum. Admirans ibi missi et mittentis intellectum, rescivi Sarugensis esse, quamquam nihil interrogabam, statimque properavi in hospitium, dato freno, ut spectarem mentis meae aciem, et an hariolando scopum tetigerit mea sagitta. Et ecce! artis physiognomicae me repperi magistrum, Abu Seidum considentem in limine domus. Uterque igitur signavimus laetitiam occursus, rependimus invicem salutationem amicorum. Dein dixit: quid tibi accidit, ut reliqueris portam tuam? Respondi: fortuna frangens, injustitia redundans. Regessit: per eum, qui pluviam mittit e nubibus et dactylos ex involucris! tempus est perditum, pervagata malitia, nullum praesidium, a Deo solo salus quaerenda. Quomodo autem effugisti, et coactusne evasisti, an sponte? Dixi: sumsi pro pallio noctem; hac (tegente) ad currendum stimulavi extenuatum ventre[3]. Oculos ibi demisit et in terram scripsit cogitans, pabulum mihi quaereret aere alieno, an extorquendo dono. Tum exultavit alacritate ejus, cui se offert praeda aut apparuit opportunitas, et dixit: in corde mihi haeret, ut affinitatem contrahas cum talibus, qui vulnera tua sanent, alam tuam plument. Dixi: quid utilitatis ferret, si cum paupertate mea jungerem pediculosi jugi malum, et quis concupiscet, nec per se, nec per patrem, notum[4]? Respondit: ego index ero tibi, et ad te, quoque fides nitatur tua et[5] in te; religio autem est, sanare fractum, solvere vinctum, honorare socium, audientem esse viam monstranti. Et pro certo quidem habeo, eos, etsi Ibrahim filius Adhami[6], aut Gabala[7] filius Alaihami, procaret, nonnisi quingentis drachmis quaesitam ei juncturos esse; exemplo prophetae, qui hanc dotem statuit suis conjugibus et postulavit filiabus nubentibus; sed a te neque dos postulabitur, nec adigeris ad divortium. Nam orationem habebo in loco copulationis et agminis tui conventu, qualis nunquam antea solvit auris clausum, nec habita est ullo in coetu. Perrexit Haret Hammamita. Magis descriptione orationis, quam recitaturus erat, quam sponsâ velum remoturâ me induxit, ut dicerem: jam committo tibi hoc negotium, quod peragas, ut qui sanat, quem amat. Quo audito surrexit properans, tum rediit jubilans et, gratulare tibi, inquit, fortunae redeuntem gratiam, lactisque, quod mulgebis, copiam! Injunctum mihi est copulandi munus et commissa pecuniae cura, jamque res se habet, ut se habere debet. Tum coepit invitare hospitii incolas et praeparare dulcia in mensa proponenda, et, cum nox tentorii sui funes tenderet, et januam vinciret omnis januam possidens, acclamavit coetui: agitedum! adeste hac hora! nec quis quam restitit, quin voci morigeraretur, accederetque ad ejus habitaculum. Et adstantibus ordine teste et testatore incepit tollere astrolabium et ponere, directionem ejus spectare et cessare, donec homines connivebant et somno obruebantur. Ibi inquii: heus! dirige securim in stipitis caput! Ille vero adspectis stellis exsiluit e compede silentii, et juravit per montem Sinai et Coranum, se detecturun esse secretum *rei hujus absconditae*, memoriamque ejus prolaturum ad diem usque resurrectionis; tum genubus insedit, rogavit, ut aures praeberent orationi suae, et dixit: Laudes sint Deo, regi laudato, rectori amato, creatori omnium natorum, refugio omnium pulsorum, qui expandit plana, firmavit palos[8], mittit pluvias, facilitat negotia, scit et assequitur secreta, delet et perdit reges, succedere et reverti jubet tempora; rerum initium est et, quo redeunt; benignitatem perfectam fovet et complectentem omnes, guttatim stillat et profundit, morem gerit petitioni et spei, spatium efficit egeno et viduae[9]! Laudes ei offero, quarum remotissima est meta; unicum eum esse fateor, ut misericordiam implorans (Abraham). Deus est, praeter quem non alius est populis Deus; nec extat, qui evertere possit, quod ordinavit et statuit. Muhammedem autem misit, Islamiticae religionis vexillum, judicum antistitem, populi viae indicem, idolorum Vuddi e Suväae institutorum destructorem, qui statuit praefectos et docuit, prohibuit et sancivit, fundamenta posuit et locum eis planavit, promissa nexuit et comminatus est. Deus eum mactet honore, spiritum ejus collocet in salutis domo, misereatque gentis ejus et familiae, dum splendet in dierum finibus vapor, celeriter currit struthio, surgit nova luna, auditur exultatio! Vos, quos Deus respicere velit, peragite bona opera, incedite viis licitis, rejicite et relinquite vetita, audite et tenete Dei jussa, nectite et observate cognationes, debellate et pellite libidines, affinitatem contrahite cum sociis honestatis et abstinentiae, scindite foedus cum populo ludi et cupidinum! Hic quidem affinitatem vobiscum contracturus purissimus est ingenuorum, quoad gentem; nobilissimus, quoad potentiam; dulcissimus, quoad conversationem; certissimus, quoad promissa; et ecce! vos adit et liberat custoditam, sponsae dans honorantia munera, dotemque ei promittens tantam, quantam Mohammed dedit Umm Salmae[10]. Dignissimus est gener, cui liberi tradantur concedaturque expetita; filiam ei jungens non hallucinatur, nec maculatur. Oro pro vobis Deum, ut conjunctionis servet laudes, durationem concedat felicitati, omnibus vero inspiret, quod statum vestrum meliorem faciat, et incitet, ut praeparetis vestrum reditum. Gloria aeterna sit ipsi et laus Apostolo ejus Mohammedi! Finita hac singularis compositionis oratione, nuda punctis litterarum characteristicis, nexum nexuit[11], sub conditione quingentarum drachmarum, et dixit: cum concordia et liberis! Tum adtulit dulcia, quae praeparaverat, edulia, et prorsus singulare[12] prodidit. Ego quoque cum coetu accedebam, et prope aberam, ut manu diriperem; sed edere me vetuit incitavitque ad porrigendum aliis. At, per Deum! non citius occurrere solent palpebrae, quam homines procidebant in menta. Conspiciens autem illos, ut radices palmarum excavatas aut a filia seriae prostratos, et animadvertens, criminum maximorum unum esse commissum, rerum mirandarum matrem, dixi: o animi tui inimicule, pecuniae servule, praeparastine hominibus dulce, an malum? Respondit: nihil commisi, quam quod commiscui Chabizam cum Bang[13] in patinis de arbore Chalang. Excepi: juro per eum, qui *eas*[14] oriri fecit florentes, iisque dirigit omnes proficiscentes! facinus perpetrasti haud laudandum, quodque nunquam reticebitur in actionum ignominiosarum enarratione. Tum in stuporem me conjecit cogitatio de facinoris ejus fine et metus a scabiei ejus contagio, ut anima mea volitaret huc illuc, et tremerent mihi sub axillis musculi ultro citroque moti. Cum autem videret, ut timore distrahebar, et conturbationis igne ardebar, inquit: cur has cogitationes affligentes, pavoremque manifestum? Si crimen hoc curam tibi injicit mei causa; equidem (scias) pascar et prosiliam, et hac valle discedam vacuâ et desertâ; quot ego jam reliqui sibilantes! Si vero tibi prospicis et vinculis effugere desideras; sume residuum Chabizae, beneque dormi privatus tunicâ, quo tutus sis ab implorante ultorem et contra injuriam juvante, aequabiliterque se habeat status tuus post me! Si non — fugam capesse, fugam, priusquam traheris et raperis! His dictis operam navavit evacuandis habitaculis a bursis et loculis, et coepit sibi arrogare selectissima quaeque reconditorum, exquisitissima quaeque mensorum et pensorum, donec, quod laqueus ejus relinquebat, ossi simile erat emedullato. Postquam autem selecta sua perae mandata in unum collegerat, manicas sursum strinxerat, se accinxerat, accessit ad me veste proterviae, amiculo amicitiae, et dixit: visne me comitari Batîcham[15], ut aliam tibi jungam pulchram? Ibi juravi *per eum, qui Deo benedictus erat, ubi cunque moraretur[16], nec adnumeratus iis, qui decipiunt in hospitio*, mihi non esse animum, duas ducere conjuges et rem habere duabus cum aemulis. His adjeci, me accommodans ejus naturae, ei mensurans suo modulo: satis magnam prima mihi peperit gloriam, alium quaere alteri! Quae ob verba ridens, approperavit, ut me amplecteretur; ego vero genas avertens declinationem demonstravi. Ita me videns recedentem, experiens deflectentem, declamavit: O qui avertis a me amorem, avertente sese fortuna, Corripiens me, quod ignominiose tractavi cohabitatores, ut solet violentus! Ne reprehendas facinus! ego enim eos cognovi. Ad eos deverti, sed non repperi curantes hospitem; Exploravi, sed fundendo inveni nummos improbos. Non est inter eos, qui data opportunitate non injustitiam exerceat et mentiatur; Nemo eorum est sincerus, nemo fidus, nemo comis, nemo misericors. Irrui itaque in eos, ut lupus sanguinem fundens in agnos; Et prostratos liqui, quasi poculo bibissent mortis; Manibus meis potestatem concessi in peculium eorum, postquam nasos in pulverem presseram; Ac abii cum praeda, quam decerpsisse et vindemiasse dulce est, Saepe autem reliqui vulneratum viscera, post me (querendo) gyrantem; Conculcavi dominos anaclinteriorum, stratorum villosorum, cortinarum; Saepe dolo consecutus sum, quod non acquiritur gladiis; Steti in terroribus, in quibus ne stet leo, prohibetur metu. Quoties fudi, obrui, violavi septum superbi! Quoties loco exitii motitabar, ut infans in utero, peccata perpetrando et deproperando! Sed optimum foveo animum[17] in Dominum clementem. Dixit; et cum pervenisset ad hunc versum, lacrimis immersus, Deum enixe rogavit veniam, quo sibi reconciliaret cordis mei declinati amorem et pro eo orarem, ut oratur pro accusato confesso. Tum inhibuit lacrimarum torrentem, sub axillam recepit peram et evasit, filio dicens: sume reliqua, et Deus sit tutor! Addidit, qui hanc historiam retulit. Cum autem viderem, elabi draconem et dracunculum, et pervenisse morbum ad ustionem, pro certo habui, longiorem in hospitio commorationem perducturam esse ad ignominiam; collectis itaque sarcinis meis, et syrmate ad proficiscendum substricto, noctem consumsi contendens Thibam[18], Dei custodiae mandans concionatorem. 1. Vel, tunditur. 2. Proprie, reliqua. 3. Camelum. 4. Proprie, errabundum, filium errabundi. 5. Aliorum. 6. Etiam dictus Abu Ishak Alagali, Chorasanensis, qui, quietem non inveniens in divitiis suis, abstinentiae studio se dedidit. 7. Gabala ultimus fuit Rhassanitarum in Syria rex; ad Christianos transgressus periit. 8. Montes. 9. Vel, ovi et leoni. 10. Filiae Amîjae, quam ille duxit secundo p. H. anno. 11. Matrimonium sancivit. 12. Quod supra innuerat. 13. Hyoscyamum. 14. Stellas. 15. Desertum inter Vasitham et Bazram; proprie, palus, Tigridis et Euphratis aqua hic producta. 16. Iesum Messiam. 17. Optimum a Deo spero. 18. Thiba (bona), urbs inter Baticham et Vasitham, sic dicta ab aëre salubri et ubertate. XXX Tyrius. Narravit Haret Hammamita. Ab urbe Manzuri[1] profectus eram in oppidum Tyri; hîc consecutus celsitudinem et opes, nactus potestatem tollendi et deprimendi, tanto correptus sum Aegypti desiderio, quanto aegrotus appetit sanitatem, et liberalis adjuvare miseros. Repulsis itaque, quae consistere suaderent, retinaculis; decussis, quae commorari cogerent, necessitatibus; vectus tergo filii viae indicis[2], properavi ad eam, ut properat struthiocamelus. Quam ubi intrassem, post exantlatam molestiam et temporis spatium interjectum, deperivi eam, ut ebrius potum matutinum, errans auras aurorae. Aliquando autem grassans, insidens equo lento gressu incedente, vidi in cursoribus brevi pilo praeditis[3] catervam similem noctis luminibus, et cum voluptatis lucrandae causa sciscitarer, quinam essent et quo tenderent, et responsum esset: homines quod adtinet, sunt testes, scopus autem est ineundum matrimonium ei, cui testabuntur; juvenilis alacritatis impetu latus sum ad sequendum praecedentes, ut gauderem dulcedine spicilegii, et acciperem de bellariis mensae. Fatigati tandem pervenimus ad domum altae structurae, spatiosae areae, quae structoris significabat opulentiam et nobilitatem. Sed cum pedes promoveremus ad intrandum, conspexi vestibulum tectum pannis laceris, coronatum sportis suspensis, ibique personam in strato villoso, super scamno exili. Hic libri titulus, rei tam mirae adspectus, me dubium fecit, et auspicium ex signis istis infaustis capiendi cupido me eo adegit, ut ad sedentem illum confugerem, eumque adjurarem per Fatipotentem, ut domus dominum mihi nominaret. Is respondit: non habet possessorem certum, nec dominum declaratum; sed *xenodochium* est vagabundorum et *mendicorum* declamatorum et traditiones recitantium. Mecum hîc cogitavi: ita Dei sum, ut cursus meus me fallit et pascuum accessi sterile; statimque revertendi consilium animum subiit. Turpe tamen existimans, redire protinus ab adventu et retrocedere sine comitum turba, domum intravi, devorans angustiam, ut passer insilit in caveam; et ecce! in eâ anaclinteria picta, tapeta expansa, pulvinaria ordinata, cortinas ratione junctas; et jam gradiebatur uxorem ducturus, jactanter incedens veste magnifica, superbiens inter amicos suos et famulos. Cum autem consideret, quasi esset filius Aquae Coelestis[4], vocavit quidam a parte sponsi cognatorum: per venerandam dignitatem Sasâni[5], domini dominorum, exemplaris importunorum mendicorum! non nectit hunc nexum magnificum, die hoc candido, insigni, alius, quam circumvagator, regionum sector, qui mendicando adolevit et consenuit. Quod praedicatum cognatis sponsae ita placuit, ut indigitatum illum praesentandi indicium facerent. Tunc prodiit senex, cujus alternantia tempora curvaverant staturam, duo semper juvenes[6] illuminaverant Tarhamam[7]; et multitudo, laeta ejus adventu, festinanter se ei obvertit. Cum autem consideret in tapeto Hirensi, sedatâ vociferationis flammâ pulvinari se admovisset, et mystacem strinxisset, dixit: Laudes sint Deo, qui, quamquam nihil accepit, benefacit, munera dat miranda, aditur precibus, confirmare pollicetur spes, sancivit liberalitatem in administrandis facultatibus, vetuit repellere petentes, vocavit ad consolandos pressos, jussit cibum dare submisse roganti et rogare non audenti, descripsit in libro suo claro servos sibi proximos, dicens, et dicentium quidem omnium maxime est veridicus, eos esse, qui facultatum suarum certam partem destinarint petenti et misero! Laudo eum propter cibos, quos largitus est, conducentes; ad eum confugio averruncum, ne audiam votum sine liberali animi proposito, et testor, non esse Deum, praeter Deum solum, consortis expertem, qui praemio afficiet beneficia largientes viros et mulieres, abolebit foenus, usuram ferre faciet eleemosynas! Testor porro, Muhammedem servum ejus esse misericordem, Apostolum liberalem, quem miserit, ut tenebras deleret luce, aequitatem pauperibus exigeret a divitibus. Iste enim, Dei sit ei gratia et pax! benignus fuit erga miseros, alam demisit se humilianti, sancivit, quantum eleemosynae impendere debeant divites, declaravitque, quid incumbat officiorum pauperibus erga locupletes. Deus gratiâ, quae ceteris praeferat, ipsique admoveat, cumulet eum, et sinceros socios Assoffatos[8]. His praemissis scitote! Deus instituit matrimonium castitatis causa, uti sanxit generationem, ut multiplicaremini. Dixit enim summe laudandus: ut intelligatis, nos creasse vos e mare et foemina, constituisseque tribus et gentes, ut vos invicem agnoscatis. Hic autem Pater Grassatoris, Importuni, Filius Palantis, Dominus Frontis Perfrictae, Mendacii Sinceri, Gannitus Canini et Clamoris, Artis Taedio Afficiendi et Importune Instandi, uxorem expetit Clamosam Familiae Suae, Funem Mariti Sui, Flammantem, Filiam Patris Tetrici, ob id, quod audivit, de involvente eam importunitate, vilitate, celeritate in acquirendo penu; vivacitate, quando incitatur; et donat ei pro dote peram pauperum et baculum, linteum capiti operiendo ac cantharum. Date ergo eam tali viro uxorem, nectiteque cum eo cognationis vinculum! Quod si paupertatem timetis, Deus vobis largietur e copia sua. Dixi, et Deum peccatorum remissionem precans, mihi et vobis, oro, ut in xenodochiis multiplicet prolem vestram, et a periculis custodiat conjunctionem vestram. Cum autem senex finiisset orationem, et firmiter contraxisset nodum vinculi sponsi et sponsae, sparsarum rerum tanta concidebat copia, ut egrederetur finem, et avarus impelleretur ad imitandum. Tum surrexit senex tractans tritas manicas, praecedens viles socios. Dixit Haret Hammamita. Secutus eum sum, ut viderem populi recessum, compleremque diei laetitiam. Contulit se autem ad tapetum, quod ornaverant coqui, cujusque omnia latera aequali splendebant pulchritudine. Et cum quiesceret quisque in accubitorio suo, et incepisset frui pascuo suo, agmini me subtrahens, ex acie fugi. Eo ipso tempore me feriit adspectus senis, irruentis vibratione oculi, dicentisque: quo? o avare! detestarisne societatem liberalium? Respondi: per illum, qui ea[9] creavit alium super alio, et perfundit omnia splendoribus! non gustabo cibi portionem minimam, nec panis manducabo frustulum, nisi mihi narraveris, ubi tua *repserit pueritia, undeque flaverit tuus Eurus*. Ibi suspiria ex imo pectore duxit multa, et lacrimarum profudit torrentem, donec, exhausto earum fonte et coetu ad silentium redacto, dixit: ausculta! et declamavit. Caput meum humi procidit Sarugi; hujus auris innatabam; Urbis, in qua omnia inveniuntur et distrahuntur; Cujus aqua est e fonte Salsabil, campi sunt horti, Incolae et habitacula stellae et domus coelestes. Euge spiritum odorum et adspectum splendidum; Flores collium, nive disparente! Quae qui vidit, exclamat, Sarugum est paradisus mundi! Qui vero discedit ab ea, gemitus illi sunt et singultus; Ut ego expertus sum, cum me asportarent robusti. Lacrimae fluunt; angor, quoties quiescit, redintegratur; Quotidie curae creantur negotiis intricatis; Spei autem passus sunt breves et deflectentes. Utinam *dies meus* fuisset ille, quo ab ea discedere mihi destinatum erat! Dixit; et patria sic declarata, auditaque ejus declamatione, certus eram, eum esse magistrum nostrum Abu Seidum, senectutis quidem onustum vinculis. Festinavi itaque in ejus amplexum, praedatus sum patinarum ejus cibum, et quamdiu commorabar Aegypto adibam ejus flammas, ut implerem concham meam dictionum ejus margaritis; donec crocitavit corvus separationis; ubi tanto ab eo dolore discessi, quanto oculum relinquit palpebra. 1. Barhdado, sive, ut alii scribunt, Bagdado. 2. Via regia. 3. Equis praestantibus. 4. Mâ Assamâ dicebatur, ob pulchritudinem, mater Mundari, filii Amrulkeisi, unius regum, Hirae vel arce Chavarnak residentium; nec non Amer Haritsa Asdensis, Masikia, qui tempore inundationis Sil Aram Iamanam reliquit, ob liberalitatem. 5. Hoc est, nomen sectae mendicorum principis, de quo dictus est consessus penultimus, qui cum hoc conferatur. 6. Nox et dies. 7. Arboris montani genus, cujus albicant fructus et flores. 8. Proprie, homines scamni, quod ob paupertatem die et nocte scamno sacrarii utebantur. 9. Coela. XXXI Ramlensis I. Narravit Haret Hammamita. Flore juventutis, vitae nuclei meliore parte, oderam delitescere in silva, desiderabam e vagina condente extrahi; quod sciebam, itinera implere loculos, parere victoriam; sempiternam contra in patria commorationem obtruncare intellectum, fixa sede utenti nasci contemtum. Versavi itaque sagittas deliberationis, tudi igniarium precum; tum propositum cepi firmius saxis et ascendi in maritimas Syriae oras, ad exercendum ibi mercatum. Iam tentorio Ramlae fixo, itineris baculo in ea projecto, occurri equitibus ad iter se praeparantibus et jumentis instructis, ut peterent matrem urbium[1]. Ibi vehemens in me spirare incepit cupidinis ventus, excitatumque est desiderium domus sanctae. Frenavi ergo camelam meam, abjeci res et studia, Et dixi reprehensori: abstine! nam stationem[2] praefero stationi, Et erogo, quod mihi congregavi, in terra congregationis[3], moenique Caabam ambiente consolor de minutiis. Tum me adjunxi sociis noctis stellis similibus, in proficiscendo fluctus celeritate utentibus, in virtute celeribus equis aequiparandis, nec desivimus tempore diurno et nocturno proficisci et jumenta modo ad incitatiorem gressum, modo ad saltum, instigare, donec manus[4] eorum nos donabant adventu ad pascua Gachfae. Et descendimus, nos praeparaturi ad intrandum sacrum Meccae circum, laeti ob consecutionem voti. Sed vix procubuerant camelae et deposueramus sarcinas, cum vir, nudus corium, ex montium interstitio prodiret, et vocaret: o coetus istius homines, adeste ad *salvans* die congregationis omnium! Peregrinantes effuso cursu approperabant, eumque circumdabant silentes. Cum vero eos tripodum instar se circumstare, ac ipsius sermonem magni aestimare videret, ascendit collium unum; tum sonum in gutture reciprocavit, ut orationem aperturus, et dixit: O coetus peregrinantium, ex montium interstitiis approperantium! An scitis, quod vultis et ad quem tenditis; cognitum habetis, ad quem acceditis, et ad quod audenter proceditis? Cogitatisne, sacram peregrinationem esse: eligere camelas, secare vias, comparare commeatum, onerare jumenta; imaginaminive, cultum esse: exuere manicas, macilenta facere corpora, relinquere liberos, discedere e patria? Nequaquam! sed hoc: a peccatis abstinere, antequam ematur vehiculum; bonam animi intentionem habere in adeundis illis aedificiis; sinceram obedientiam praestare, quando est potestas; corrigere agendi rationem, antequam ad faciendum adigantur itineri faciendo adhibita[5]. Per eum, qui sanxit sacros ritus eos observaturo, viatorem dirigit in nocte atra! lavari in situla non purificat a demersione in peccata, corpus nudare non est rependere, quo quis se gravavit, crimina; vestitum naziraeatus induisse non defendit involutum vetitis; non juvat pallium portare dextro sub humero, si premunt onera[6]; nulli auxilio est raso incedere capite, si quis versatur injustis moribus; nil sordis abluit comam curtare, si quis officiis suis deest; non prosperantur Arafa alii, quam bene merentes; nec mundantur sacro Cheifi clivo, qui injustitiae sunt dediti; nec testimonium, circo sacro fuisse, illi datur, qui recta non insistit via; prorsus negatur peregrinationis acceptio declinanti a tramite praescripto. Deus illi est misericors, qui sincerus accedit Zafam; aquam petit e lege, quam ipsi dare placuit, antequam haurit e fonte Semsem; exuit celata vitia, antequam exuit vestem; redundat bonis operibus, antequam defluit[7] de monte Arafa. Tum sustulit vocem, surdi etiam aures sono suo aperientem, altosque paene montes concutientem, declamatum: Sacra peregrinatio non est: diu et noctu proficisci, et eligere camelas et sellas; Sacra est peregrinatio: si solius pietatis causa proficisceris, non aliud negotium curans; Tergo justitiae equitas, *abstinentia* utens *duce*, *lege* utens *via*; Et consolaris, dum potes, eum, qui, inops, manum extendit versus tuam pluviam. Haec si complectitur peregrinatio, perfecta est; si ei desunt, foetus est mutilus. Poena hypocrisiâ decipientium est: plantant, sed fluctus non decerpunt, et molestias patiuntur per itinerum turbas; Praemio desiderabilique mercede destituti sunt, famam potius exponunt reprehensori, satyras canenti. O frater, virtutibus, quas ostentas, faciem Fidi quaere, intrans et exiens; Misericordi non est absconditum, sive obsecutus fuerit servus, sive simulaverit; Bono praeverte mortem opere; nihil moriendi necessitatem pellit, quando ingruit; Submissio mos tibi sit, quem nunquam deseras, etiamsi tibi imponeretur corona; Nec omnem nubem fulgurantem suspice, etsi guttis, quas effundit, largus sit fluctus; Non omnis vocans dignus est, qui audiatur; quoties jam obsurdescere fecit mortis nuncio clam colloquens! Recte vero sapiens aestimatur contentus, qui eo, quod vitae sustinendae satis est, dies complicat[8]; Nam omnis copia redit ad paucitatem et omne asperum ad lenitatem, quamvis impetuosum fuerit. Dixit narrator. Et cum foecundasset sterilem intellectum verborum suorum magia, odoratus sum odorem Abi Seidi, et alacritas me ad eum pepulit quanto impulsu! Sed exspectabam, donec, sapientiae suae enunciatione absoluta, descenderat de colle; ibi demum accessi, ut faciei adspicerem latera et contemplarer gemmam ornatus. Et ecce! erat ille amissus, quem quaerebam; monilia nectens ille, quae recitaret; eumque amplexus sum, ut Lam se conjungit cum Aleph, habuique eo loco, quo graviter aegrotans habet sanitatem. Atque rogavi, ut socius mihi esset, sed noluit; ut altero camelae latere equitaret, sed recessit et dixit: per peregrinationem hanc meam juravi, me non velle sedere post tergum, nec vehendo subire vicem, nec lucrari facultatibus, nec gloriari genere, nec expetere auxilium, nec gaudere societate aut congressu ejus, qui hypocritam agit in religione. Tum abiit glomerato incessu, me relinquens ejulantem, non desinentem, adspectu eum persequi, et optantem, ut in pupillae meae imaguncula incederet, donec montem ascenderat, qui peregrinantibus erat in via; ubi, cum animadverteret equites per arenae colles commode vehentes, complodit digitorum pulpas[9] et abiit declamans: Qui peregrinatur equitans, non par est peregrinanti pedibus, Nec servus obediens aequiparandus illi, qui rebellat! Quomodo, o homines, convenire potest studium struentis et evertentis? Certe illi, qui modum excedunt, cras planctum instituent poenitentiae? Pius contra dicet: beatus ille, qui officia praestitit! Age anima, bonorum operum thesaurum tibi compara penes Aeternum; Contemne vitae fucum, qui re vera est inanitas; Recordare loci, quo moriens decumbes, fatum quando impinget; Lacrimare ob mala facinora et funde sanguinem; Poenitentiâ depse, antequam vermes corrodant, cutem tuam; Fortassean Deus te custodiet ab inferno fervente, Die, quo caespitatio non fieri potest irrita, nec auxilio est ob commissa peccata dolor! Tum, linguae gladio vaginae inserto, ad negotium suum abiit. Ego vero omni, qua adaquabamur, regione et omni, quo, noctis sub finem, cervicali innitebamur, tecto, eum desiderabam et quaerebam auxilio vocans, qui, utut investigabant, non inveniebant; ita ut mentem subiret, genios eum rapuisse, aut terram sibi eum decerpsisse. Atque, dum alienas peragrabam terras, parem aerumnam non sensi, nec ullo in itinere tantis afflictus sum gemitibus! 1. Meccam. 2. Qua Abraham stetit, i. e. precatus est. 3. Proprie, conventus. Intenditur Musdalifa apud Meccam. 4. Anteriores pedes. 5. Iumenta. 6. Conscientiae 7. Supple: cum peregrinantium turba. 8. Transigit. 9. Scilicet, rhythmum signaturus. XXXII Harbensis. Narravit Haret Hammamita. Observatis sacrae peregrinationis legibus, circuitionis et sacrificationis ritibus peractis, consilium ceperam petendi moenia Thaibae[1], cum sociis e filiis Schaibae[2], ut visitarem sepulcrum electi[3], nec pertinerem ad catervam eorum, qui post peregrinationem injuria afficiunt[4]. Sed terrebant viae a defensore vacuae et Arabum utriusque ditionis sacrae mutuum odium, ut suspensus essem inter metum retinentem et desiderium incitans. Tandem *pavido* meo[5] visum est, ut fidem in Deo collocarem, praeferremque visitationem sepulcri ejus, cui pax sit! Comparato itaque jumento, apparato apparatu, profectus sum cum sociis; nec deviavimus ullum in recessum, nec intermisimus iter facere die et noctu, donec pervenimus ad Harbitas, tunc reversos e bello, cujus populi in mansione diem transigere constituimus. Sed dum eligebamus quietis locum, quaerebamusque aquam puram, ecce! animadvertimus illos equitare, quasi ad idolum confluerent. Quam festinationem mirantes, cum interrogassemus, quid illi sibi vellent, et audivissemus: jurisperitus Arabs ad coetum eorum accessit, haec est confluxus causa; sociis dixi: agitedum! accedemus ad tribus conventum, ut discamus discernere rectum ab erroneo. Hi responderunt: vocasti audientes et monuisti bene! Tum surreximus secuturi ducem, et ad coetum contendimus, usque dum attigeramus. Ubi, data legisperitum a multitudine petitum conspiciendi copia, inveni eum Abu Seidum, instructum offuciis et figmentis, pectora findente oratione et versibus; cidari tectum, de qua nulla dependebat extremitas; veste indutum, quae manus quoque operiebat[6]; natibus insidentem ita, ut femora ventri, manus cruribus applicaret[7]; circumdatum a tribus primoribus involutumque vulgo, sic dicentem: quaerite a me intricata, lucem petite dubiis! Nam per eum, qui creavit coelum, variegavitque coelorum corium! ego jurisperitus sum Arabum sincerorum, doctissimus omnium viventium sub scabioso[8]. Obversus ei juvenis, prompta lingua, animoso corde, respondit. Equidem jurisperitos mundi adii, donec, ceu meliorem partem, centum collegi sententias. Quod si igitur es e contemnentibus filias alienas[9], et expetis a nobis commeatum, audi et responde, ut accipias, quo dignus es. Reposuit: Deus est magnus! certe apparebit[10], quod retuli, et detegetur occultum; fac eloquaris, quod tibi commissum est! Iuvenis quaesivit haecce[*] 1. Quid statuis de eo, qui te purificavit, tum tetigit tergum calcei? Respondit senex: Purificationem annihilavit. 2. Quid, si quis se purificavit, tum frigus eum commovit, ut inniteretur? R.: Repetenda est lotio. 3. Num, qui se purificat, tangare debet duas foeminas suas? R.: Admonitus quidem est, sed non coactus. 4. Num licet purificari eo, quod expuit draco? R.: Quae aqua purior Arabibus? 5. Num in usum cedet aqua coeci? R.: Sane, et abstineatur ab aqua videntis! 6. Licetne circumire verno tempore? R.: Displicet ob excrementum inquinans. 7. Incumbitne lotio illi, qui sperma emisit genitale? R.: Minime, ne tum quidem, cum iteraverit. 8. Num polluto incumbit lavare vestem pelliceam? R.: Immo, etiam acum. 9. Quid, si neglexit lavare securim? R.: Idem est, ac si neglexisset lavare caput. 10. Quid dices de eo, qui arenâ, aquae loco, usus est in lavando, tum conspicit pratum? R.: Illa per arenam purificatio nihili aestimanda erit! 11. Num licet viro, adorare in fimo? R.: Licet, sed evitet sordes! 12. Licetne vero adorare in salicibus? R.: Minime, nec in ulla extremitatum! 13. Quid, si quis septemtrionem versus adoret? R.: Nihil mali in ejus facinore. 14. Num licet adorare in crurum parte tenuiore? R.: Licet, non auxiliantibus brachiis. 15. Num precari licet in canis capite? R.: Sane, ut in omnibus collibus! 16. Quid dicitur de eo, qui precatur, dum pubes spectatur? R.: Preces sunt licitae. 17. Quid, si quis precatur, cui incumbit jejunandi officium? R.: Repetat, etiamsi centum dies preces fuderit! 18. Quid, si quis catulos gestaverit, tum precatus fuerit? R.: Comparandus est ei, qui olera tulit. 19. Legitimaene sunt preces ejus, qui fert ramicem? R.: Neutiquam, etiamsi adoraverit super silicibus durissimis! 20. Quid, si stillarit in precantis vestimentum stercus? R.: Pergat precari, nihil est miri! 21. Num licet preces praeire personam calantica indutam? R.: Immo, etiam thorace indutam! 22. Quid, si preces praeiverit habens metacarpium ex ebore, testudinisve testa confectum? R.: Repetant, etiamsi sint mille! 23. Quid, si preces praeiverit, cujus femur nudum conspici poterat? R.: Preces nec illius, nec eorum, quibus praeiverit, fuerint illicitae. 24. Quid, si praeiverit taurus cornibus carens? R.: Precare, non reprehendêris! 25. Locumne habet decurtatio in precibus testis? R.: Minime, per testem oculis absconditum! 26. Licetne voti sui impoti, jejunium solvere mense Ramadhano? R.: Pueris tantum remittitur. 27. Num congredienti in eo licet comedere? R.: Sane, plenis buccis! 28. Quid, si nudi jejunium solverint? R.: Praefecti hoc non reprehendent. 29. Quid, si comederit jejunans, postquam illuxerit? R.: Hoc securius est et salubrius. 30. Quid, si intenderit satiari noctu? R.: Accingat se ad solvendum debitum. 31. Quid, si comederit, antequam se velaverit candida? R.: Iejunium solvit, persolvat debitum! 32. Quid, si jejunans insidias excitaverit? R.: Iejunium solvit, per eum, qui venationem permisit! 33. Num jejunium solvere licet, instante coquo? R.: Sane! sed non coquo coquente cibos. 34. Quid, si riserit mulier jejunii tempore? R.: Diei illius jejunium nihili est aestimandum. 35. Quid mulieri incumbit, si variolae apparuerint in ea, quae eundem habet maritum? R.: Iejunium solvat, si postulat ejusdem thori consors mulier! 36. Quantum tributi ab eo solvendum est, qui habet centum lucernas? R. Duae triennes camelae, o frater! 37. Quid, si decem possideat cultros? R.: Duas oves pendat, nec adversetur! 38. Quid, si quis calumnianti prodiderit propinquum suum? R.: O bonum illi praemium die resurrectionis! 39. Num licet onera portare loco solvendae eleemosynae? R.: Sane, si sunt milites! 40. Licetne peregrinanti sacros peragere ritus? R.: Nec hoc, nec ut se operiat velo muliebri. 41. Num ei licet occidere fortem? R.: Sane, ut occidere licet feras! 42. Quid, si in sacro Meccae septo occiderit cantatorem? R.: Pendat tergum de grege! 43. Quid, si jaciendo percusserit crus ingenui eumque prostraverit? R.: Pendat ovem pro isto peccato! 44. Quid, si post susceptum Naziraeatum occiderit matrem Aufi? R.: Eroget in pauperes, quantum manu capi potest cibi! 45. Num necesse est, peregrinatores secum habeant lintrem. R.: Sane, ut eos ducat ad fontes! 46. Quid dicis de Naziraeatu die Sabbathi transacto? R.: Tunc temporis desiit. 47. Quid dicis de venditione rufi? R.: Vetita est, ut venditio mortui. 48. Licetne vendere acetum carne cameli? R.: Nec hac, nec carne agnina. 49. Licetne vendere donum? R.: Nequaquam, neque vinum! 50. Quid dicis de venditione lanae pulli? R.: Vetita est revera. 51. Licetne vendere servum pastori? R.: Nequaquam, neque eleemosynarum collectori! 52. Venderene licet accipitrem dactylo? R.: Nequaquam, per creatorem et supremum regem! 53. Num Muslemo licet vendere exuvias Muslemarum? R.: Et in heredes transeunt, si moritur. 54. Num licet vendere tutorem? R.: Non est, qui prohibeat. 55. Licetne gutturnium vendere filiis flavi i. e. Romanis? R.: Displicet ut venditio galeae. 56. Licetne vendere camelos aestate editos? R.: Minime, sed vendatur sincerus! 57. Quid, si quis emit servum, et in matre ejus apparet vulnus? R.: Eum reddere non est peccatum. 58. Firmumne est illi participandi jus (Schufat), qui partem tenet planitiei, quam cum aliis habet communem? R.: Nequaquam, nec illi, qui cum aliis possidet flavam! 59. Licetne calefacere putei aquam et locum vacuum? R.: Minime, si in deserto fuerint! 60. Quid dicis de cadavere increduli? R.: Commoranti et proficiscenti id tangere licet. 61. Licetne sacrificare strabos? R.: Dignissimi sunt, qui accipiantur. 62. Num licet sacrificare repudiatam? R.: Etiam carpe ejus cibare peregrinum noctu supervenientem. 63. Quid, si quis sacrificaverit, antequam apparuerit gasala? R.: Ovis vescenda, non pro sacrificio habenda est; nihil in eo absurdi! 64. Licetne quaestum facere lanam percutiendo? R.: Nihil differt ab aleae ludo. 65. Legine consentaneum est, stantem salutem dicere sedenti? R.: Minime, si non est e propinquis! 66. Num decet intelligentem dormire sub stupido? R.: Praeferendum hoc in arboreto. 67. Qui Mohammedanis tributarius est, recte ille prohibebitur ab occidendis vetulis? R.: Non licet ei hac in re adversari. 68. Licetne viro relinquere domum patris? R.: Nec illustri, nec obscuro, hoc licet. 69. Quid dicis de transitu ad Iudaismum? R.: Clavis est probitatis. 70. Quid dicis de patientia in miseria? R.: Peccatum est, et quam horrendum peccatum! 71. Num licet verberare legatum? R.: Certe, et impetum facere in consilium petentem! 72. Num vir castigare debet patrem suum? R.: Probus id facit, nec fastidit. 73. Quid de eo dicis, qui fratrem suum pauperavit? R.: Euge quod intendit! 74. Quid, si nudavit filium suum? R.: O quam pulchra intentio! 75. Quid, si quis servum suum igni torrendum dederit? R.: Neque crimen est, neque dedecus. 76. Num licet mulieri maritum amputare suum? R.: Nemo prohibet ejus facinus. 77. Licetne mulierem castigare propter verecundiam? R.: Sane! 78. Quid dicis de eo, qui succidit fratris sui Tamariscum? R.: Peccavit, etiamsi hoc ei permisisset. 79. Licetne judici absoluto opum usu prohibere possessorem tauri? R.: Sane, ut caveat ab injuriis calamitosis inferendis! 80. Num licet, ut feriat manum orphani? R.: Sane, usque dum rectâ incedat firmisque stet talis! 81. Licetne ei locum dare, quo recumbat? R.: Minime, etiamsi velit! 82. Quando vendere debet corpus imprudentis? R.: Quando in vendendo videt ei bonam fortunam. 83. Num licet, ut ei ematur latrina? R.: Ita, sed non a daemonibus visitata. 84. Num licet, ut judex sit injustus? R.: Sane, si est intelligens! 85. Num judex constitui debet, cui non est visus? R.: Sane, si pulchro utitur vivendi genere! 86. Si autem caret ratione? R.: Hic virtutis est titulus. 87. Quid, si ei est superbia gigantis? R.: Nec improbandum, nec pro crimine habendum erit. 88. Num licet testem dubium esse? R.: Sane, si est prudens! 89. Quid, si apparet, eum rem habuisse cum mare? R.: Idem est, ac si consuisset. 90. Quid, si animadvertitur, eum cribrasse? R.: Recusatur testimonium, nec accipitur. 91. Quid, si clarum fit, eum mentiri? R.: Adtributum est orans. 92. Quid necesse est illi fiat, qui Deum colit? R.: Ut adigatur ad juramentum per Deum creatorem. 93. Quid de eo dicis, qui lusciniae oculum eruit consulto? R.: Ipsius oculus eruatur, uno verbo! 94. Quid, si mulieris Katha avis vulnerata est et moritur? R.: Anima pro anima, si vita excessit. 95. Quid, si portans foenum projecit, pedibus concutiendo? R.: Peccatum ejus expietur eo, ut liber dimittatur! 96. Quid lex de eo jubet, qui se abdidit? R.: Manus secetur, ut prohibeatur! 97. Quid, si furatus fuerit pretiosum aureum? R.: Non praescripta est ei poena ut raptori violento? 98. Quid, si conspicua fuerit in muliere rapina? R.: Nec angor ei sit, nec metus! 99. Matrimoniumne contrahere licet non testantibus Kavariis (avium specie, brevibus praedita pedibus, longo rostro, viridi dorso)? R.: Non, per creatorum producentem! 100. Quid dicis de sponsa, quae pernoctat noctem liberae, tum summo mane redit in vestigiis suis? R.: Dimidium dotis accipiat, nec adigatur ad observandum tempus vacationis, repudiatis praescriptum! Hîc ei dixit, qui interrogaverat: sane! referenda ad Deum est copia mare tuum, quod non diminuit hauriens, et doctrina tua, cujus laudes non assequitur laudans. Tum vultum demisit more pudentis et conticuit more defessi. Abu Seid autem acclamavit: porro, o juvenis! quousque tacebis, quousque? Respondit! in pharetra mea non restat, quod jaciam, nec, post aurorae tuae splendores, disputatio. Sed per Deum! cujus terrae filius tu es? nam quam egregia sunt, quae disseruisti! Ibi declamavit lingua volubili et voce vehementer sonante: Equidem mundi sum exemplum, populi doctorum Kibla. Nisi quod quotidie noctis demum extremo deverto, et mox proficiscor. A patria autem absens, etiamsi sub Tuba[11] arbore descenderit, non bene se habebit. Quibus adjecit: o Deus, qui nos eis addidisti, qui recta incedunt et dirigunt; illos quoque efficias recta incedentes et ducentes! Tribus illius homines ibi ad eum egerunt agmen camelorum fere decem, cum cantatrice, rogantes, ut ipsos visitaret iterum atque iterum. Ille vero surrexit, illosque desiderio reditus ipsius implens, ancillam et camelorum agmen propulit. Dixit Haret Hammamita. Equidem ei occurrens interrogavi: vidi te antea imprudentem; quando evasisti jurisprudens? His auditis momentum circulo se convertit, tum declamavit: Induo vestem cuique tempori convenientem; certo cum conversionibus ejus, induendo triste et laetum; Omnique cum considente conversor, quod congruit afferens, ut ei placeam. Inter narratores gyro sermones, inter potores pocula; Nunc lacrimas elicio admonitione, nunc jocis exhilaro animos; Aures pasco, quando dissero, oratione, domante restitatorem, sternacem; Si mavis, manum sanguinem stillare calami, margaritae certatim cadunt, ornantes folia chartae. Et quot abscondita, obscuritate similia stellae Soha[12], mea explicatione evaserunt soles! Quot dicta elegantia, diripientia intellectus, omni in corde relinquentia vestigia firma, Quot virgines[13] effatus sum, pro quibus gratiae habitae sunt liberae, durantes! Attamen ego a fortuna mea fraude tractor, majore illâ, quam Pharao exercuit in Mosem; Quotidie mihi accendit bellum, cujus igne mihi calcanda est fornax post fornacem[14]; Quacunque nocte immittit negotia, quae liquefaciunt vires et canis adspergunt caput; Admovet mihi remotum exosum, a me removet propinquum, familiarem. Quod si ipsa non esset ignobilibus moribus, non prosperaretur ab ea ignobilis. Excepi: tristia enarrando submitte vocem, nec vitupera fortunam; sed lauda eum, qui a via Ablisi[15] te transtulit in viam Adrisi[16]! Respondit: omitte proscindere, nec lacera vela; sed veni mecum, ut petamus templum Medinae; forsan enim nos purificabimus hac visitatione a spurcitie onerum! Longe abest, inqui, ut tecum proficiscar, nisi dederis effatorum tuorum interpretationem. Reposuit: imponis, quod tibi debetur, et postulas, quod in promptu est. Accipe ergo, quod sanet animum et discutiat dubium! Dixit; et cum mihi declarasset obscura et detexisset, quod animum tenebat suspensum, vinximus pilenta et profecti sumus una; et confabulatio ejus per totum visitationis tempus me oblitum fecit devorandae molestiae, longissimaque cum eo itinera optabam, donec intravimus urbem prophetae et voti nostri, sacrorum locorum visitationis respectu, damnati petivimus, ille Syriam, ego Irakam, ille Occidentem, ego Orientem. Explicatio. 1. Quod translatum est calceus, vertatur conjux. 2. Q. t. frigus, v. somnus. 3. Q. t. foeminae duae, v, duae aures. 4. Q. t. draco, v. fluxus rivi aestivi. 5. Q. t. coecus, v. ripa rivi; q. t. videns, v. canis. 6. Q. t. circumire, v. deponere alvi faeces; q. t. ver, v. parvus fluvius. 7. Q. t. sperma genitale emittere, v. Minam proficisci. 8. Q. t. vestis pellicea, v. capitis cutis; q. t. acus, v. os cubiti. 9. Q. t. securis, v. os imminens scrobi in occipitis inferiore parte. 10. Q. t. pratum, v. residua aquae in piscina. 11. Q. t. fimus, v. locus apertus. 12. Q. t. salix, v. manica. 13. Q. t. versus semptemtrionem, v. super vestimentis (totum corpus involventibus). 14. Q. t. crurum pars tenuior, v. terra petrosa protensior. 15. Κυνοςκεφαλη via est per montes nota. 16. Q. t. pubes, v. onagrorum agmen. 17. Q. t. jejunium, v. stercus avium. 18. Q. t. catuli, v. parvi cucumeres et malogranata. 19. Q. t. ramex, v. vas, e quo bibit canis. 20. Q. t. stercus, v. nubes, quae effudit aquam. 21. Q. t. calantica, v. galea. 22. Innuit, illicitum esse, mulieres preces praeire viris. 23. Q. t. femur nudum, v. tribus in deserto vagans. 24. Q. t. taurus sine cornibus, v. dominus sine hasta. 25. Preces testis sunt preces vespertinae, quod vespere apparent stellae, quae vocantur testes. 26. Q. t. voti impos, v. circumcisus. 27. Q. t. congrediens, v. extremo noctis tempore devertens, ut paullum dormiat, tum proficiscatur. 28. Q. t. nudi, v. febre tremorem excitante laborantes. 29. Q. t. illuxerit, v. si accenderit lucernam. 30. *Nox* dicitur etiam pullus foemineus tardae, ut narrat Ibn Doreidus; alii dicunt, sic appellari pullum gruis, tardae contra pullum dici *diem*. 31. Candida e nominibus est solis. 32. Q. t. insidiae, v. vomitus. 33. Q. t. coquus, v. febris vehemens et ardens. 34. Q. t. riserit, v. menstrua passa fuerit; sic Coranus habet: annunciavimus ei Isâkum pariendum, et risit i. e. menstruavit. 35. Q. t. mulier eumdem habens maritum, v. radix pollicis mammaeve; q. t. ejusdem thori consors, v. noxa. 36. Q. t. lucerna, v. camela, quae loco cumbit, nec pastum vadit, nisi post solis ortum. 37. Q. t. culter, v. camela lacte abundans. 38. Q. t. calumnianti, v. tributi collectori; q t. propinqua, v. selecta peculii pars. 39. Q. t. onera, v. arma. 40. Q. t. sacros ritus peragere, v. cidari sive tulbando vestiri. 41. Q. t. fortis, v. serpens. 42. Q. t. cantator, v. struthio. 43. Q. t. crus ingenui, v. turtur mas. 44. Q. t. mater Aufi, v. locusta. 45. Q. t. linter, v. qui aquam inquirit noctu. 46. Q. t. Sabbathum, v. crinium tonsio. 47. Q. t. rufus, v. vinum. 48. Q. t. acetum, v. pullus cameli anniculus. Non autem licet carnem vendere animalis pretio, sive ejusdem, sive alius generis sit. 49. Q. t. donum, v. quod offertur in Cäaba. 50. Q. t. lana pulli, v. ovis, quae mactari solet pro nato infante. 51. Q. t. servus, proprie transferendum vocans, v. residuum lactis in ubere. 52. Q. t. accipiter, v. mel dactylorum. 53. Q. t. exuviae, v. cortex, liber, folia Tsumami. 54. Q. t. tutor, v. ovis cum foetu. 55. Q. t. gutturniun, v. gladius acutus, multae aquae. 56. Q. t. camelus aestate editus, v. filius senectutis; q t. sincerus, v camela abundans lacte. 57. Mater est cutis cerebrum continens, meninx. 58. Ejusmodi participatio locum tantum habet in fundis et aedificiis, non in mobilibus; at q. t. desertum, v. asina fera; q. t. flava, i. e. pecunia, v. camela, vel asina. 59. Q. t. calefacere, v. prohibere; q. t. locus vacuus, v. pabulum. 60. Q. t. incredulus, v. mare; q. t. cadaver, v. pisces in superficie natantes. 61. Q. t. strabi v. foetus camelae anniculi, vel camelae non concipientes, quod percussae sunt ab admissario. 62. Q. t. repudiata, v. camela, quae pascitur ubi libet. 63. Q. t. gasala, v. sol; dicunt nonnulli, de oriente sole usurpari, non de occidente. 64. Q. t. lanam percutere, v. vaticinari jactu silicum. 65. Q. t. sedens, v. a viro segregata, vel menstruare cessans. 66. Q. t. stupidus, v. coelum; q. t arboretum, v. coemeterium Medinae. 67. Q. t. vetula, v. vinum; q. t. caedere, v. miscere. 68. Q. t. domus, v. gens vel tribus. 69. Q. t. Iudaismus, v. poenitentia, vel reversio, quo sensu etiam in Corano occurrit. 70. Q. t. patientia, v. vinctio; q. t. miseria, v. camela, quae vincitur ad sepulcrum possessoris, nec accipit potum, nec pabulum, donec moritur; Antemuhammedani enim credebant, dominum in ea resuscitatum iri. 71. Q. t. legatus, v. frondes, quae de arbore ceciderunt; q. t. consiliator, v. camelus pinguis, sive, qui distinguit gravidam ab ea, quae non concepit. 72. Q. t. castigare, v. magnificare et adjuvare. 73. Q. t. pauperavit, v. commodavit ei camelam, ut equitaret in dorso. 74. Q. t. nudavit, v. dedit ei dactylos, quae palma tulit per annum. 75. Q t. servus. v. massa, quae subacta est, donec bene haberet. 76. Q. t. maritus, v. palma, quae radicibus suis bibit e terra. 77. Q. t. verecundia, v. ob divitias insolentem esse. 78. Q. t. tamariscum succidit, v. absentem traduxit et honorem ejus detrectavit. 79. Q. t. taurus, v. furor. 80. Q. t. feriat manum, v. prohibeat eum ab absoluto libertatis usu. 81. Q. t. locus, quo recumbat, v. conjux. 82. Q. t. corpus, v. lorica curta. 83. Q. t. latrina, v. palmetum. 84. Q. t. injustus, v. qui bibit lac, antequam coagulatur et debutyratur. 85. Q. t. intellectus, v. clypeus. 86. Q. t. ratio, v. species panni rubri striati, quo e. g. operiri solet pilentum camelinum. 87. Q. t. superbia, v. dactyli immaturi, sed adulti et jam rubescentes; q. t. gigas, v. palma, quae manu attingi nequit, cujusque contrarium est *sedens*. 88. Q. t. dubius, v. qui multum habet lactis acidi. 89. Q. t rem habuit cum mare, v. luto obduxit, e. g. aquae conceptaculum. 90. Q. t. cribravit, v. occidit. 91. Q. t. mentiens, v. alens et sustentans familiam. 92. Q. t. colens, v. negans; q. t. Deus, v. debitum. 93. Q. t. luscinia, v. homo levis, agilis. 94. Q. t. Katha avis, v. quod est inter femora. 95. Q. t. foenum, v. foetus projectus mortuus. 96. Q. t. se abdens, v. qui sepulcra refodit. 97. Q. t. pretiosum aureum, v. octava pars aurei vel ovi vitelli. 98. Q. t. rapina, v. sericum album. 99. Q. t. Kavarii, v. testes; quia, ut illae aves, res sequuntur. 100. Pernoctat noctem liberae, de sponsa dicitur, quae sancito matrimonio sponso resistit; si eam defloravit, nox dicitur *cana*. 1. Bonae i. e. Medinae. 2. Schaibitae tenent clavem Caabae. 3. Prophetae. 4. Mohammedes scil. dixit: qui peregrinationem sacram instituit, nec sepulcrum meum visitat, ille injuria me afficit. 5. Cordi. 6. Utrumque dicitur esse contra traditionem. 7. Superficiem. 8. Coelo stellis consperso. 9. Mendacia. 10. I. e. verum apparebit. 11. Benedictio, arbor paradisi. 12. Obscurior est haec stella in ursae majoris astro. 13. Orationes inauditae. 14. Fovea in saxo, circa quam accenditur ignis. 15. Diaboli. 16. Hanochi, Osiridis. * Quaestiones sunt *amphibolicae*, quarum hoc loco sensus prodit ex vocum ambiguarum explicatione subsequente. Haririus in responsis sequitur sententiam Schafaitae, non Abi Hanifae. XXXIII Teflisensis. Narravit Haret Hammamita. Deo summe laudando memet ab adolescentia inde obstrinxeram, nunquam, quoad possem, differre preces, et peragrans quamvis deserta aut lusui deditus vacuis horis, semper observabam stata precationis tempora, cavens crimen negligentiae. Quando igitur alios in itinere comitabar et descendebam in statione aliqua, voci vocantis ad preces acclamabam salve! strenue observantem pietatis officia imitans. Cum autem Teflisum[1] intrassem et forte una cum inopum multitudine precatus essem, instituentibus nobis abitum, processit senex, torturam oris simulans, tritus vestes et vires, et ita locutus est: Adjuro eum, qui creatus est e materia generositatis, lac suxit religiositatis: tantum quod pauxillum temporis mihi impenderit et oris effatum aliquod perceperit, optionem deinde habebit, remunerandique et recusandi tenebit arbitrium. Homines ergo ei consederunt et, montium instar, immoti manserunt. Ille vero, pulcherrimum eorum silentium et gravitatem intellectus animadvertens, ita verba fecit: Vos, qui videntibus dominamini oculis et sensibus claris[2]! Nonne adspectus relationis vices explet et fumus indicat ignem? Splendet canities, graviter premit infirmitas, morbus est evidens, ignominiose patet interna conditio. Attamen et ego, per deum! ex iis fui, qui regnant et abundant, praesunt et regunt, dant et largiuntur, benefici sunt et superbi; sed non desierunt calamitates mihi evellere adipem, et vicissitudines fortunae memet extenuare, usque dum sedes evaserat desertum et manus vacuitas. Signum meum est miseria, amaruit vita, vociferantur prae fame pueri et vel ossicula dactylorum masticare posse cupiunt. Nec ego hoc probrosum abscondita vobis detegendi negotium subii, nisi postquam pressus sum infelicitate, distortus ore, et ob id, quod mihi accidit, incanui. O utinam non superstes in vita mansissem! Tum ejulavit more dolentis et recitavit voce tenui: Queror coram misericorde, laudibus venerando, mutationem et inimicitiam fortunae, Casusque, qui silicem meum percusserunt, et gloriae meae structuram dissolverunt, Et fregerunt arborem meam; at eheu! cujus ramos mali casus frangunt; Sterilemque fecerunt mansionem, ut ab ea migrare coëgerint mures, Ac circumvagantem me et intereuntem reliquerunt. Patior paupertatem et angores ejus, Postquam dives fui, dominus opulentiae, qui manicas suas raptabat in deliciis, Cujus cutiebant frondes beneficia captantes, cujusque ignem laudabant noctu migrantes. Sed hodie nunquam ei fortuna, quae oculo eum petivit maligno, favisse videtur; Declinat, qui eum alias visitabat, et qui beneficia petebat, agnitionem aversatur. An vero juvenum quemquam contristet adspectus infelicis senis, quem sua decepit fortuna, Ut dispellat curas, quae eum angunt, et corrigat statum, qui eum dedecorat? Pergebat narrator: Praesens multitudo eo adducta est, ut in eum inquireret, occulta ejus elicere et peram ejus excutere gestiens; hinc dixerunt: jam cognovimus ponderis[3] tui pretium et trutinae tuae perspeximus copiam; nunc fac resciamus tui rami arborem, et retege velum a prosapia tua. Verum ille avertit vultum, ut cui graviora imposita sunt, quam praestare possit, aut filiae nunciatae sunt natae, et incepit execrari mala cogentia, moeruitque ob deficientem humanitatem; dein pronuntiatione quidem distincta, fraudulento vero sermone, recitavit: Per vitam tuam! non cujusvis rami fructus dulcis radicem indicat suam. Ede autem, quod tibi porrigitur, jucundum, nec interroga mel de ape sua. At distingue, cum prelo subjicis uvas, primum musti tui ab acetoso, Ut ex cognitione majus aut minus statuas pretium, et vendas totum pretio conveniente. Nam ignominiosum est ingenio solerti, imbecillitatem in intellectum illabi. Dixit; et complacuit multitudini acumine suo et astutia, fefellitque fructu, quamvis morbosi, pulcherrimo; unde collegerunt, quod amborum brachiorum complexu conderet, et ambabus manibus distenta occultaret lacinia, alloquentes: Heus tu! advolasti ad puteum parum habentem aquae, et attigisti alveare vacuum; accipias igitur hocce residuum, nec aberrasse te a scopo, nec etiam feriisse aestimans. Sed ille exiguum eorum donum pro largo habuit, et acceptioni gratiarum actionem junxit; tum conversus tractabat sui dimidium, et declinans diripiebat vias suas[4]. Dixit vero, qui hanc historiam retulit: Ibi mihi visum est, eum externum habitum machinatum esse, et artificium incedendo adhibere; surrexi itaque, eandemque ingressus semitam vestigia pone legebam, illo limis me adspiciente et fugiendo prohibente, donec vacua erat via et veritatis manifestatio non amplius praesepiebatur. Hic laeto et hilari oculo me intuitus est et sincerum se praebuit, postquam similando deceperat, inquiens: ego te sane cogito fratrem peregrinationis, qui quaerit societatem; expetisne socium, qui benignus sit et adjuvet, quique desiderabilis sit et pro te eroget? Respondi: si talis mihi contingeret, conveniente gauderem forte. Regessit: jam invenisti; hilaris ergo sis! et honorifici quid tibi contigit, adhaereas ergo! Dein, postquam risui aliquamdiu indulserat, repraesentavit vultum bene habentem, et ecce! erat senex Sarugensis, absque ullo corporis morbo dubiove in faciei characteribus. Maxime igitur laetatus, tum quod eum offenderam, tum ob morbi vanitatem, intentus eram reprehensioni ob pessimam agendi rationem; sed ille, priusquam taxarem, aperuit os recitando: Veste prodii lacera, ut dicerent: pauper est, qui transigit tempus iniquum; Et hominibus memet paraplegia laborantem monstravi, quam saepe enim hoc modo jam obtinuit cor meum expetita! Sin lacera non fuisset vestis, non miserti essent mei, nec, si defuisset paraplegiae simulatio, victoriam reportassem. His adjecit: non superest hac in regione pratum herbosum, nec in incolis ejus, cujus teneamur desiderio; quod si tu te mihi comitem praebere vis, via nobis est eadem. Profecti ergo sumus expediti, et per integrum biennium eum comitatus sum, jamque statueram societatem ei praestare quamdiu viverem, cum tempus recusans dirimeret. 1. Teflis, proprie Taflis, ab aliis scripta Tiflis, urbs est Armeniae. 2. Vel: mirabilibus. 3. I. e. rhythmorum tuorum. 4. Nullo utens viae indice, vias suas occultabat. D. S. Scholl. XXXIV Sebidensis. Narravit Haret Hammamita. Cum secarem desertum, Sebidum[1] petens, comitabatur me juvenis, quem usque ad pubertatem educaveram, et direxeram usque dum mores ejus perfecte boni erant, et moribus meis adsuetus cognoverat, quid me juvaret; quare nunquam desiderium meum praetergrediebatur, nec in petendis rebus scopo aberrabat. Haud dubium est, quin propinquitas ejus cordi meo necessaria esset; eumque elegeram ministerio meo, sive domi versarer, sive in itinere. Hunc tempus omnia perdens abripuit, cum Sebidum nos contineret. Ego vero, cum ejus robur evanuisset[2] et quiesceret vox, annum perseveravi non deglutiens cibum, nec petivi juvenem alium, usque dum solitudinis defectibus et molestiis, quas stando et sedendo persentiscebam, eo adactus sum, ut in margaritae locum sphaerulam vitream[3] substituerem, et quaererem, qui deficientis vices expleret[4]. Hoc consilio me contuli ad homines, qui in foro Sebidensi servos vendere solebant, et dixi: cupio servum qui, horsum moveatur aut prorsum[5], placeat, et laudem mereat, cum tentetur; utque sit talis, quem exercuerint solertes, et inopia protraxerit in forum. Omnes ibi annuebant petitioni, et assiliebant, et brevi conquirere promittebant. Sed conficiebant lunae novae circuitum suum, et convertebantur plenae et deficientes, nec ullum promissorum illorum praestitum est. Itaque, cum viderem venditores oblitos vel simulantes oblivionem, animadvertens, non omnem, qui commensus sit[6], secare, nec aliud cutem meam tam bene scabere, quam proprium unguem, reprobato rem aliis committendi instituto, cum auro et argento in forum egressus sum, et mancipia mihi producere jussi, et sciscitatus sum pretia. Ibi mihi occurrit vir capistratus vitta, qui juvenem carpo tenens dixit: Visne emere juvenem industrium, forma et moribus excellentem, Qui, quodcunque ex eo suspendas, portat; quando loquitur, sanat; quando tu loqueris, memoria tenet; Quando lapsus fueris, surgas! vocat; in ignem currit, si jubes; Qui, vel unicum diem societati adhibitus, servat[7]; quacunque re contentus esse jubetur, contentus est; Multam quamvis assecutus astutiam, tamen nunquam mentitus est, nec quidquam praetendit; Allicienti non praebuit aurem cupiditati, nec commissa evulgare secreta licitum habuit, Diu autem mirandus fuit in eo, quod egit, et in carminibus pariter, ac in prosa, superior fuit? Per deum! nisi angustia vitae et pueri nudi, esurientes, cruciarent, non vendissem eum regno toto Cosrois. Dixit; at ego conspiciens staturam ejus rectam et pulchritudinem sinceram, existimavi unum ex juvenibus horti beatitudinis videre et exclamavi: hic non est homo, verum honorando nihil minus angelo! Dein eum de nomine suo interrogavi, non tam resciendi ductus cupidine, quam ut viderem, quomodo se haberet lingua ad pulchritudinem. Sed, nec dulce, nec amarum, edens verbum, nec servae sese, nec ingenuae, filium sermone prodebat. Averti me ergo ab eo[8], inquiens: phui et hui haesitationem tuam turpem! Ibi ridens caput suum modo demisit, modo extulit, tum ad me convertit et declamavit haecce: O tu! cujus exardet ira, quod non prodam nomen meum; sic non agit aequus. Si nihil aliud te, quam hujus expositio, placat, ausculta! ego sum Josephus, ego Josephus! Jam ego tibi velum retexi; si sapis, cognovisti; sed non credo te cognovisse. Dixit; et carmine ejus abiit ira, et direptus mihi est intellectus, quasi incantatione. Attonitus eram, ut non inquirerem, et obliviscerer Josephi justi historiae; nec alia restabat cogitatio, quam ut eum licerer domino ipsius et explorarem pretii, quod solverem, summam, existimans: certe te adspiciet ille limis, et nimis altum indicabit pretium. Sed non eo usque evolavit, quo ego, nec ubi ego affixus haerebat, verum inquit: servus, si parvi constat, et levis est eum comparandi difficultas[9], domino per eum bene est, et hujus amor eum complectitur; quare, cum ego sane praeferam, ut hunc tibi juvenem cariorem faciam levi pretio, quod tibi indicem, pende, sis, ducentas drachmas, et gratiam mihi habe, quamdiu vives. Et statim paratam illi solvi pecuniae summam, ut solvit quis pro re vili et licita[10], nec venit in animum, quod omne vile sit carum. Cum autem percussa utrinque manu emtio stabilita et discessus constitutus esset, lacrimae manarunt ex oculis juvenis plures, quam fundit nubes, et accedens ad dominum inquit: Maledicat tibi deus! num qualis ego sum venditur, ut satienter parvuli esurientes? Et num secundum legem aequitatis, ut obligar muneri, quod a me impleri nequit, Et tenter terrore alio post alium? Quamvis qualis ego, cum tentatur, non terretur. Nonne probasti me, et perspexisti consilia sincera nulla fraude mixta? Quoties me constituisti rete venationi, redii cum fera in laqueis meis; Imposuisti mihi molestias, et faciles se praebuerunt, quamvis inesset difficultas[11]. Quaenam est res invisa, cui operam non navarim, quae praeda, cui consequendae non aptus fuerim[12]? Nec manifestarunt dies crimen a me commissum, ut in disjunctione detegatur[13]. Vitium tu nullum, gratiae sint deo! in me offendis, quod abscondatur, aut dispergatur. Quomodo tibi ergo facile esse potest, me ex oculis tuis removere, ut solers mulier abjicit schidia? Et qui potuit anima tua concedere, ut me humiliares, et venderer instar mercis? Nonne ego existimationem meam ab hoc (contemtu) custodivi, ut sermones tuos, quo die serio constituebatur separatio? Dixisti: profecto! quicunque licitetur hunc equum egregium, nec commodatur, nec venditur, Equidem haud minoris sum, quam ille equus generosus, indolem sed tuam superat illius indoles; Praeterquam quod ego, cum vendar, canam: perdiderunt me, at qualem perdiderunt juvenem! Istis versibus auditis intellectoque suavi sermone senex, altum postquam, traxerat suspirium et ita lacrimarat, ut alienis etiam lacrimae oborirentur, filii, dixit, loco hunc juvenem habeo, nec secerno a jecoris mei partibus, nec unquam, nisi stabulum evasisset vacuum, et extincta esset lampas, reliquisset nidum meum, usque dum secutus esset feretrum. Jamque video quantum eum incessit doloris, et probus homo[14] lenis et placidus est. Visne igitur, ad consolandum cor ejus et propulsandum dolorem, mecum pacisci, ut emtionem rescindas, quando te precaturus sim, nec grave habeas, quando tibi molestus fuerim? Nam in historiis selectis, a fidis auctoribus in syntagma redactis, legitur: qui mercatum cum fratre initum remittit, ei deus remittit peccata sua. Pudore coactus, quamvis multa[15] corde volutabam, promisi. Juvenis ibi propius accedens frontem senis exosculabatur, qui lacrimis ex genis libere delabentibus cecinit: Tranquillo sis animo! caput meum pro te devoveo, quodcunque molesti doloris et miseriarum subeas, Haud longum est discessus spatium, nec cessabunt renovandae conjunctionis cameli, Ope grata potentissimi creatoris! Adjecit: trado te optimo domino, et sublata amiculi lacinia abiit. Juvenis autem perseveravit in gemitu et ejulatu donec, milliaris spatio emenso, rediens ad tranquillitatem, sedato lacrimarum fluxu[16], ita me compellavit. Scisne cur flevi et quam ob causam ejulavi[17]? Reposui: discessum a domino te, ut fleres, commovisse credo. Ille contra: ego sum in fluvio, et tu etiam in fluvio es; quantum autem interest inter piscatorem et praedam! dein recitavit: Non fleo, per deum! propter amicum diremtum, nec propter amissa delectamenta et gaudia, Sed lacrimarum fluxus ex genis profunditur ob imprudentem, cujus oculus gestiens Eum praecipitem dedit, usque dum afflictus est et ignominiae expositus, perdiditque sculptos, candidos, splendentes[18]. Vae tibi! nonne elegantes illi versus tibi indicarunt, me liberum esse, quem vendere vetitum? Cum praeterea et nomini Josepho indicium insit clarum? Dixit; et assimilavi verba ejus disputationi jocantis, phalerisque ludentis; ille vero indurescens, more veridici, mundabat se a luto servitutis. Circumvagabamur ergo in rixa, quae ad alapas usque progrediebatur tandemque in judicium procedebat. At judex, cum statum rei luculenter exposuissemus, suratamque nostram praelegissemus, dixit: nonne, qui commonefecit, excusavit se; qui cavere jussit, indicavit; et qui edocuit, officio non defuit? Ex iis enim, quae commemorastis, clare prodit, juvenem quidem monuisse, te vero non abstinuisse, sincerumque tibi illum dedisse consilium, te vero non servasse. Tege igitur et occulta stupentis cordis morbum, nec illum, sed te ipsum reprehende. Cave autem, ei inhaereas cupiasque eum possidere servum, qui liberae cutis nec exponendus est venditioni. Nam pater ejus heri, ante solis occasum, eum adduxit, et se esse ramum, qui eum emiserit, nec alium, quam se, possessorem ejus, confessus est. Interrogavi: an novisti patrem, quem deus pudefaciat?! Reposuit: quasi ignorari possit Abu Seid, quem impune licet convitiis adspergere, de quo apud omnes judices sunt historiae, de quo ad omnes delatum est! Tum ego incensus ira, nonnisi in Deo auxilium esse, exclamavi et, cum jam aufugisset tempus, quasi ex delirio redii, certus, vittam illam fuisse rete fraudis et domum venationis[19]. Et demittebatur visus meus ob id, quod expertus eram, juravique non amplius negotia habere cum capistrato, quamdiu essem victurus, nec desinebam lamentari ob emtionem frustratam et ignominiam inter sodales. Ad quae judex, videns iram meam et excandescentiae ardorem, haec effatus est. O vir! non perdidisti id peculii tui, quod te monet; nec crimen erga te commisit, qui te expergefecit. Sapientiam igitur hauriens ex eo, quod in te ingruit, cela hunc casum amicos tuos, semper tamen mali, quod te obruit, memor, ut recordatio tuos tueatur nummos. Ac indue mores viri, qui, patiens cum tentatur, positum ob oculos exemplum probe considerat. Quibus dictis eum valere jussi, indutus veste pudoris et tristitiae, trahens syrma animi falsi et stupidi, instituique Abu Seidum prosequi aversatione, et in aeternum me ab eo separare. Proinde evitabam aream ejus et recedebam ab ejus adspectu, donec me oppressit in via angusta et salute propensi impertivit. Ubi ego nihil aliud, quam austero vultu prospicere et tacere. Sed ille, quid, inquit, tibi venit in mentem, quod nasum extollis supra socium tuum? Regessi: oblitusne es, quod astute egisti et fraudasti, et patrasti facinus tuum, quod patrasti? Tunc increpuit ore subsannans et recitavit me reconciliaturus: O tu! qui aversus es, iratus, austerus, Et plumas vituperia, quibus inferiores sunt sagittae, Dicisque: num liber venditur, ut venditur niger[20]?! Parce! nam non primus id feci, ut opinaris; Jam ante vendiderunt Josephum Jacobitae, at quales illi! Praeterea juro per domum, ad quam iter dirigit religiosus, Et per ambeuntes dispersis antiis macilentos, Quod non suscepi hoc negotium ignominiosum, dum supererat drachma. Excusa igitur fratrem, et abstine vituperare more insipientium. Adjecit: excusatio quidem mea jam patet, tuae autem monetae perierunt. Quod si me horres et a me deflectis, nimium tristis ob amissos nummos[21], scias velim, me non esse eum, qui mordeat bis et binas calcare faciat prunas; sin animum applicas, morem gerens avaritiae, ut vindices, qui retibus meis inhaeserunt, obolos, deplorent deplorantes prudentiam tuam! Dixit Haret Hammamita: hoc sermone suo decipiente et victoriosis praestigiis suis coëgit me, ut in sinceram cum eo amicitiam redirem, meque ei benevolum praeberem. Post tergum itaque jeci[22] facinus ejus quamvis execrabile. 1. Sebid urbs est Jemanae post Zanaam maxima, a mari paullo minus diei itinere distans, emporium frequentatum ab Aethiopibus. 2. Proprie: cum struthio ejus defecisset. 3. Vel: lapideam. 4. Proprie: obturaret vacuum. 5. D. S. Scholl. explicant: *si nudetur*; quae tamen significatio verbo kalaba non inest. 6. E. g. corium. 7. Scil. foedus, amicitiam. 8. In textu additur: *avertendo*, vel *latus*. 9. A. v. et leves sunt difficultates ejus. 10. Vel: quam vendere licet. 11. Proprie: obsequentes, ductiles, se praebuerunt, quamvis inesset refragatio. 12. A. v. qua mihi non fuerit ulna, brachium. 13. Secundum D. S. Scholl. a. v. vertendum est: ut capitis operimentum in disjunctione detegatur. Praeferrem tamen interpretari: *ut animi tranquillitas in disjunctione possit ostentari*; quod salvis textus vocalibus fieri potest. 14. A. v. fidelis, fidem habens Deo et Mohammedi. 15. A. v. res. 16. A. v. aversis lacrimis effusis. 17. D. S. Scholl.: et quo fretus (innixus) sum? 18. Scil. nummos. 19. D. S. Scholl. explicant: et versus poëmatis ejus. 20. Scil. equus. 21. D. S. Scholl.: nimis misericors impensae tuae residuis. 22. D. S. Scholl. monent, id notare: facinus ejus oblivioni tradidi. XXXV Schirasensis. Narravit Haret Hammamita. Cum ambularem Schirasi[1], offendi coetum[2], qui praetereuntes, properantes licet, sistebat, et praeterire nec ego potui, sed, ne passum quidem ultra progressus, ad eum deflexi exploratum, quae sit gemmae ejus indoles, et an pro floris specie fructus se habeat. Et ecce, congregati ejus erant singulares[3], et lucrabatur[4], qui ad eos deverteret. Cum autem festivo frueremur sermone, laetiore quam cantus (pulchrarum puellarum), jucundiore quam lac uvarum, oppressit nos laceratas binas indutus vestes, qui duas fere aetates pervixisse videbatur, lingua haud impedita salutans, et diserte instar disertissimi alloquens. Cum vero amiculi cingulum necteret, ut solent consessuri, homines quidem ob laceras vestes contemtus invasit, oblitos, quemque in duabus rebus suis minimis spectari virum[5]. Et coeperunt sibi invicem arrogare eloquentiam, agallochenque ejus accensere materiae foci, dum hic ne verbulum quidem prodebat, nec ullam ostendebat sui notam, donec ingenia eorum perspexerat, praeponderante aeque ac levi cognito. Tandem vero, cum abscondita eorum elicuisset, et pharetras eorum evacuasset, ita locutus est: O homines! si scissetis sub operculo vinum latere merum, non contemsissetis laceras vestes indutum, nec, ei boni quid inesse, prorsus negassetis. Simul doctrinae suae fontes et eximias elegantias promanare sivit, quae singularem excitabant admirationem, dignae, ut auro liquefacto scriberentur. Dein, vulnerato[6] omni pericardio, omnibusque cordibus ad ipsum attractis, movit ad abitum et paravit discessum. At congregata multitudo, a lacinia ejus se suspendens, cursum fluctus inhibuit, inquiens, tu sagittae tuae notam nobis ostendisti, jam fac cognoscamus etiam ovi tui testam ruptam et luteum[7]. Hic ille tacere, ut quem moeror suffocat, dein ejulare adeo, ut misericordiam moveret. Continuavit referens. Ita cum lac vix mixtum et jam coagulatum[8], artemque ac viam Abu Seido consuetam animadverterem, accuratius senem consideravi, ut erat macro vultu et diminuto faciei adspectu[9]; et re vera ille erat ipse. Tamen hoc secretum occultavi ceu morbum intestinum, et, quamvis ille non opinabatur[10], fraudem texi. Ejulatu demum finito, se a me cognitum esse intellexit et ridibundo me adspexit oculo, tum recitare coepit voce flere simulantis: Dei imploro misericordiam, submittens memet ob peccata, quae tergum meum oneraverunt. O homines! quot ego vetustos[11], obesos[12], optimis adtributis praeditos, in rorantibus (pratis)[13] Occidi, nec timui possessorem, qui exigeret talionem aut pretium, Semper, cum peccati accusarer, fatis culpam tribuens. Nec evigilavit anima ex errore, pertinax in occidendis primogenitis[14], Donicum apparens in vertice canities me prohibuit. Ex quo enim incanuerunt tempora, nec vetustioris, nec junioris unquam fudi sanguinem. Nunc autem, quo me videtis, statu et arte parum praebente versor, Possidens puellam, cujus duravit domi retentio et seclusio usque post amores[15], Tamen expetitur matrimonio, ut pulchra, quae virum possit laetare, solet expeti. Sed, utut acquiescatur exiguo, minus centum drachmis ei dotandae non sufficiunt, Cum manus mea ne unam quidem contineat, terra sterilis, coelum nubium expers sit; An ergo quisquam me juvet, ut eam transferre possim, puella comitatam oblectante[16], Et purget curas smegmate suo[17] meas, et cordis affligentes cogitationes, Et gratias meas promereri studeat, quarum odor dispergatur in conviviis. Dixit; nec quisquam ex multitudine restitit, qui non largitus esset et beneficia sua in eum profudisset. Quare prosperata petitione et drachmarum centuria completa, gratias egit, felicitatem apprecans, et a crure discessuro sustulit laciniam. Ego vero secutus sum, scire cupiens, quamnam puellam in gynaeceo suo educarit, et quosnam rerum suarum initio interfecerit. Ibi ille, quasi celeritate, qua surrexeram, edoctus esset de desiderio meo, appropinquavit ad me et, intellige, inquit: Amice! occidere, de meae sortis homine dictum, significat vinum miscere; non occido dente acuto[18], aut gladio. Quare diu in domo retenta virgo filia est vitis, non virgo ex filiabus nobilium; Quam quidem ut in scyphum et poculum immitterem, hoc me vidisti statu et statione. Adverte quae dixi, et pro arbitrio tuo, si vis, ignosce aut vitupera. His addidit: ego sum homo per ebrietatem nocens, tu contra pusillanimis; magna ergo inter nos est differentia. Tum valedixit et abiit, relicto mihi in viaticum adspectu amorem prodente[19]. 1. Schiras, inter Persiae urbes princeps, condita est in valle praefertili. Eminus accedentibus pulcherrimum praebet adspectum, ob altas turres e splendentibus saxis constructas, et hortos atque viridaria, vernantibus cupressis consita, quae extra et intra eam sunt. Nascitur hic praestantissimum vinum totius Persiae, et venundatur admodum vili pretio. Laudatissima vero rosarum aqua hinc ad varias et longinquas regiones deportatur. 2. Vox arabica *praeconem, invitatorem ad conciliabulum*, et *conciliabulum* ipsum notat. 3. Vel: singuli. 4. Vel: dabatur. 5. I. e. corde et lingua. 6. D. S. Scholl.: decepto. 7. I. e. unde tu ortus sis, et interiora status tui. 8. D.S. Scholl.: *dulce ejus et amarum*; quod proprie notet: *mel et lac crassum, acetosum*. 9. D. S. Scholl.: *et malo odore*. Nos eam verbi sahaca recepimus significationem, qua convenit cum *sachaka, diminuit, trivit*; ad *reijâ*, adj. foem., quod notare potest impletam pinguedine et carne, cfr. Nahasi schol. ad Amrulkeisi Moall. ed. Hengstenberg v. 28, supplevimus *cutem*, *faciem*. Verum tamen est, *reijâ* in hoc Haririi libro occurrere solet significatu *aurae*, *odoris*. 10. Vel: quamvis non esset dubia. Verbum utramque interpretationem admittit. 11. *Atîk* notat etiam vini utrem vetustum et virginem viro maturam. 12. *Anis* est camelus obesus et quae supra aetatem apud parentes innupta mansit puella. 13. Vel: quorum adtributa laudabantur in coetibus. 14. Vel: virginibus. 15. D. S. Scholl.: cujus longa fuit domi retentio et quae seclusa fuit adeo ab auris. Equidem *hattâ* refero ad *thâla*; vox an saepe notat *post*. Vino et mulieri nonnihil est commune; haec quidem quadragesimum annum egressa, secundum regulam, minus desiderat conjugium; illud eodem fere tempore desinit commoveri sympathia cum florentibus vitibus, quae amori comparatur. 16. I. e. vinum transferre possim, *ancilla*, *fidicina*, comitatum oblectante. 17. D. S. Scholl. sub smegmate intelligunt vinum, quod id abluit tristitiam. Quo accepto vertendum est: et purget curas smegmate earum. 18. Scil. spiculo, hastae dente, ut Romani poëtae dicunt. 19. Quod alii interpretantur: fecit, ut amantis visu eum prosequerer. XXXVI Malatiensis. Narravit Haret Hammamita. Procumbere feci Malatiae[1] camelam itineris, et pera mea plena erat aureis. Ex quo autem illuc deverteram, assumseram consuetudinem adaquandi ad aquas laetitiae et venandi divulgatas per regionem fabulas, nec me fugiebat quod gratum auditu esset aut visu, nec vacuus erat a me locus lusus aut gaudii; donec, cum non superesset negotium in ea (urbe), nec desiderium ultra in ea commorandi, serio erogavi pecuniam, ut emerem ad iter necessaria. Cum praeparationem perfecissem, et discessus esset in promptu aut prope, vidi novem viros, qui emto vino ascenderant collem; lenitas eorum erat compes oculorum, delectatio erat dulcedo verborum. Accessi ergo ad eos, cupidus conversationis, non vini, et appetens congressus, non poculi; et cum illis insertus essem decimus, additusque socius, inveni eos filios diversarum matrum[2], desertorum ejectamenta, nisi quod cognatio urbanitatis eos conjunxerat ut generis cognatio, paremque inter eos fecerat dignitatis gradum, ut splenderent instar stellarum astri geminorum, aut camelae[3], cujus omnes proportionales sunt partes. Et laetitiam mihi creabat accessisse ad eos, et commovebar ad laudandam constellationem, quae me adduxerat, incepique meas sagittas cum ipsorum versare, sanitatem petens ex odore (ingenii) eorum[4], non vini. Usque dum colloquii ambagibus eo pervenimus, ut aenigmata proponeremus mutatoria, ut si, intendens ut respondeatur Karamata, honores, interroges, quid est simile Naumu fata, somnus praeteriit? Et exorsi sumus retegere Soham[5] et lunam, et decerpere spinas et fructus. Dum vero explicabamus (vestes) novas et tritas, protrahebamusque pingue et macrum, venit ad nos senex, cujus jam abierat forma et color, residua erat scientia et experientia, et simulavit se spectatorem et auditorem, qui colligeret, quod nos spargeremus; excussis vero crumenis nostris et manifesta desperatione, cum videret fontes defecisse, et nihil producere superne haurientem, et in fundo putei versantem, colligens syrma et occiput nobis advertens, dixit: non omne nigrum est dactylus, nec omne rubicundum est vinum. Et adhaesimus ei ut lacerta ramis, prohibuimusque cingentes a tractu, in quem tendebat, regerentes: medicamentum scissi est, ut consuatur, si non — vindictam! vindictam! nec in animum inducas tuum, conviciis vulnerare et amplam facere rupturam, tum abire. Flexit ergo habenam rediens, tum loco suo decubuit firmiter et dixit. Quod si me excitatis disputatione, judicabo ut judicavit Salomo de sato[6]. Sciatis velim, praediti ingenio liberali et vino aureo: si proponuntur aenigmata verbalia, ut examinentur ingenia et eliciantur abstrusa, recondita, horum lex est, ut sint vocabula vere similia, significantia, eruditasque continentia elegantias; quod vero excedit hunc ordinem, aequiparandum fructui deciduo, nec inditur canistro; et jam vidi vos non servasse hos fines, nec distinxisse verum a falso. Diximus: veritatem locutus es; admetire ergo nobis de simila tua undasque tuas in nos redundare sinas. Reposuit: faciam, ne dubitent fidem abrogantes, nec cogitent de me quaslibet cogitationes. Tum accedens ad virum prae ceteris spectabilem inquit: O tu, qui maximo es acumine, in solvendo[7] rem acu tangens[8]! Quid respondet meae enuntiationi: Gua (Umidda) Bisâd, fami (succurritur) commeatu? (Solutio: Tawa i.g. Gua, et Mir i. q. Sâd; utrumque conjunctum efficit Tawamir, volumina scriptoria.) Secundum arridens cecinit: O tu, qui virtute praecellit, nec maculatur ignominia! Quid simile dicto. aenigmata proponentis: Sahron (Azabat-hu) Ainon, tergum (quod feriit) malus adspectus? (Sol. Mata i. q. Sahr, et Ain i. q. Ain; utrumque conjunctum Mataain, qui confodiunt.) Tum tertium adspexit dicere ordiens: O tu, cujus ingenii partus similes sunt nummis probatis! Quid simile, si cui diceres: Zâdafa Gâïset, invenit donum? (Sol. Alfâ i. g. Zâdafa, Zilet i. q. Gâïset; utrumque conjunctum Alfâzilet, sphaerula media monilis, vel, quod dirimit duos Korani versus. Tum collum flexit ad quartum inquiens: O tu, qui elicis absconditum aenigmatum arcanorumque animi conceptuum! Age, explica mihi, quid simile dicto: Tanawal Alf Dinâr, accipe mille denarios? (Sol. Hâ i. q. Tanawal, et Dijet i. q. Alf Dinâr; utrumque conjunctum Hadijet, dux, collum.) Tum obtutum suum defixit in quintum et dixit: O tu ardens ingenio, frater acuminis conspicui! Quid respondet dicto: Ahmala Hiljet, missum fecit ornatum? Explica, recta incedens via, et festina. (Sol. Alrha i. q. Ahmala, et Schijet i. q. Hiljet; utrumque conjunctum Alrhâschijet, tegmentum ephippii, vel, dies judicii.) Tum conversus ad latus sexti dixit: O tu, cujus metae adtingendae certantis passus impares sunt debilesque! Quid simile dicto aenigma proponentis: Ucfuf! Ucfuf! abstine! abstine!? (Sol. Mah Mah i. q. Ucfuf Ucfuf; utrumque conjunctum Mahmah, desertum longe lateque patens.) Tum supercilio nictavit septimo dicens: O tu, cujus clare patet intellectus et eminens est acuminis gradus! Elucida, qui nunquam diserte explanandi facultate non gaudeas, quid simile dicto: Alschakik Aflata, frater aufugit? (Sol. Alach i. q. Alschakik, Târa i. q. Aflata; utrumque conjunctum, Alachtâr, pericula.) Tum octavum audire jussit, dicens: O tu, cujus virtutis horti humectatos rore habent flores, nitentes! Quid simile, si diceres aenigmata proponenti: aenigmatum possessor[9] Ma Achtâra Fidhdhet, non praehabuit argentum? (Sol. Abâ i. q. Ma Achtâra, et Fidhdhet; utrumque conjunctum Abâriket, quaelibet res albo nigroque distincta, gladii valde splendentes, gutturnia.) Nonum deinceps acuto obtutu petivit dicens: O tu, in quem digitos intendunt ob animum ingenuum et excellentem scientiam! Expedi nobis, quid simile dicto tuo proposita quaestione contendenti: Dus Gamâet, calca turbam? (Sol. Tâ i. q. Dus, et Fijet i. q. Gamâet; utrumque conj. Tâfijet, quod aquae innatat, uva.) Perrexit referens. Et cum venisset ad me, concussit humeros meos et dixit: O tu, qui tenes dictiones implicitas, quibus angis adversarios et confodis! Facundus es explicator; profer igitur simile dicti: Chalî Uskut, avuncule mi tace! (Sol. Chali i. Chali, et Zah i. q. Uskut; u. c. Chalizah, sincera amicitia.) His effatis adjecit. Jam ego sitim vestram restinxi, vosque pavi[10]. Si vero vultis, altera vice vobis potum praebebo. Dixit; et cepit nos vehementia sitis, ita ut peteremus, denuo nobis bibendum daret. Respondit: ego non sum, qui, se praehabens fratri, sibi soli vindicat, nec ut ille, qui nonnisi in cute pinguedinem habet[11]. Rediens ergo ad primum inquit: O tu, cujus, cum obscura videtur abstrusa sententia, solvunt subtiles cogitationes! Si quando aenigmata proponens dicit: Chud Tilk, teneas hanc; quid huic dicto revera simile? (Sol. Ha i. q. Chud, et Tik i. q. tilk; u. c. Hâtik, teneas hanc.) Dein conversus collo ad secundum: O tu, cujus facundia praestantiam declarat! Quid simile proverbio: Himar Vahsch Suijina, onager ornatus[*]? (Sol. Ferâ i. q. Himâr Vahsch, et Sina i. q. Suijina; u. c. Ferasin, pl. vocis Firsan, regina in latrunculorum ludo.) Tum oculi nictu innuit tertio, dicens: O tu, qui es virtute et ingenio ut Azmaï! Quid simile esset dicto tuo aenigmatibus certanti: Anfik! Takma! eroga, repelles!? (Sol. Mun i. q. Anfik, et Takim i. q. Takma; u. c. Muntakim, ulciscens.) Porro quartum apertis oculis intuens: O tu, qui, quando difficile carmen obscurum est, tenebras illustrat! Quid simile dicto: Istanschi Rih Mudamet, odorare vini odorem? (Sol. Rah i. q. Istanschi Rih, et Râh i. q. Mudamet; u. c. Rahrah, ampla res, ampla bonis vita.) Tum furtim adspexit[12] quintum et dixit: O tu, cujus procul abest mens, ut ad sollicite cogitandum lenteque respondendum adigatur, aut ad haesitationem adducatur! Quid simile dicto: Rhatti Halka, tege perditos!? (Sol. Zun i. q. Rhatti, et Bur, pl. vocis Bâir, i. q. Halkâ; u. c. Zunbur, palma solitaria, calamitas.) Nec non conversus ad sextum dixit: O frater intellectus, in quo tua dubium omne superat perfectio! Noctu quis pauxillum profectus est, Sâra Billail Muddet, quid huic dicto simile? (Sol. Sarâ i. q. Sâra, et Hin i. q. Muddet; u. c. Sarahin, plur. vocis Sirhan, idiom. Hudeil. lupus.) Dein convertit oculos ad septimum, dicens: O tu, qui ornatus es intellectu, qui suum inter homines stabilivit mercatum! Tibi est elucidandi facultas; quid ergo simile dicto: Ahbib Farukah, ama pavorem? (Sol. Mik i. q. Ahbib, et La, pavor, i. q. Faruka; u. c. Miklah, funda.) Octavum versus se convertit dicens: O tu, cujus virtus ad cacumen pervenit, omnia superans cacumina! Quid simile dicto: Aathi Ibrikan Ialuh Brhair Urvet, da splendens gutturnium sine ansa!? (Sol. Uss i. q. Aathi, et Cub i. q. Ibrik etc., u. c. Uskub, ocrearius, effusa fluensque aqua, etc.) Jam leviter arrisit nono dicens: O tu, qui amplecteris optimam scientiam, et elucidandi facultatem nullum relinquentem dubium! Quid, si aenigmatibus tecum concertanti, prudenti, diceres: Althaur Milki, bos est possessio mea, huic dicto esset simile? (Sol. Allaá i. q. Thaur, et Li i. q. Milki; u. c. Allâli, uniones.) Postremo volae contractione apprehendit manicam meam inquiens: O tu, qui fulgore intellectus tui in dubiis et sideris tui luce excelsus es! Quid est simile sibilo labii, Zafir Gahfalatin? Explica hoc perfecte explicans! (Sol. Mokâ i. q. Zafir, et Schafet i. q. Gahfilet; u. c. Mokaschifet, detectio.) Perrexit referens. Et cum nos exhilaravisset eo, quod audiveramus, et cuperemus expositionem, diximus ei: non sumus ex equis hujus hippodromi, nec manus sunt nobis ad solvendos hos nodos; quod si tu explicaveris, gratum nobis feceris, si vero celaris, moerore affeceris. Hic substitit paullum, binas suas voluntates consulens, sagittasque suas binas versans, usque dum ei placuerat dare, quod petiveramus. Mox ad coetum accessit sic faciens verba. Docebo vos, quod nescivistis nec cogitastis, vos edoctum iri; jam igitur vestris illigate memoriis et exornate his floribus prata vestra! Interpretationem aggressus rubiginem ingeniis nostris detraxit, simulque evacuavit manicas, ita ut intellectus sole clariores evaderent, manicae vero fierent, quasi heri non fuissent habitatae. Cum autem fugam pararet et de mansione ejus quaereretur, suspiria trahens ut liberis orbatus, haec effatus est. Omnis pagus mihi est patria et ampla in eo mansio; Nisi quod cor Sarugi amore flagrat, ejusque desiderio teneor. Haec est terra mea virgo, hic aether, unde flavi[13]. Ejus prati herbosi desiderio, prae omnibus aliis, gemo; Non suave post hoc mihi suave, nec dulce dulce est. Perrexit Haret Hammamita. Dixi sociis meis: ille est Abu Seid Sarugensis, cujus dictorum elegantium pars sequior aenigmata sunt; et incepi eis describere pulchritudinem ornatae ejus eloquentiae, quamque obsequentem habeat linguam. Tum me converti et en! jam ille abierat et cum lucro suo evaserat. Mirati ergo sumus de facto ejus, nescii quo terrarum tetenderit, ceciderit. 1. Malatia, Malatija, Maltija, eadem est urbs ac Meledni, Melitene, non sita in Mesopotamia, sed cis Euphratem, in finibus terrae Rûm. 2. I. e. diversos. 3. D. S. legit *Gumlet*, i. e. totum. 4. D. S. Scholl. explicant: e sermone eorum. 5. Soham, stellam obscuriorem in ursae majoris astro, quaerendo, oculos probabant Arabes. 6. Israelitae cujusdam oves alius satum noctu depastae erant; qui cum accessisset conquerens ad Davidem, hic judicavit, ovium gregem ei esse dandum, ei ut satisfieret. Rectius vero Salomo, qui, undecim annorum puer, forte aderat, statuit: gregem quidem tradendum ei, cui factum sit detrimentum, ut pullos ejus et lac sibi vindicet, campum vero illi, cujus oves detrimentum fecerint, ut eum ipse conserat proximoque anno consitum reddat, gregem suum recipiens. 7. Secundum ed. Sac.: *in virtute*; sed praeplacet legere *fazl*. 8. Proprie: *accendens igniarium*, vel, *fomes igniarii*. 9. Vel: ingenii possessor, ingeniosus. 10. Vel: moram vobis concessi. 11. D. S. Scholl.: *cujus pinguedo est in ipsius cibo*, vel, *qui in vase suo retinet pinguedinem*. Mihi dicere voluisse videtur: *doctrina mea est profunda, copiosa*. 12. D. S. Scholl.: arrisit. 13. I. e. ortus sum. * Rhythmi finales in nonnullis libris sunt *mugalijâ* et *hallijâ*. XXXVII Zaädensis. Narravit Haret Hammamita. Procerus ut hasta et agilitate praevertens onagros[1] ascendi Zaädam; cujus cum adspicerem pulchritudinem et spectarem viriditatem, interrogavi gnarures narratores, quem illa includat e nobilibus et fodinis bonorum? eum ut sumerem prunam lucentem in tenebris et auxilium in oppressionibus. Et describebatur mihi judex amplus ulnam, abundans statum, Taimita[2] genus et indolem. Nec desinebam visitatione ei appropinquare, et erogare in eum cumulando[3], usque dum echo vocis ejus et Salmân[4] eram domus; et eximens mel ejus odoransque laurum, nunquam non interfui disceptatorum litibus, defensum et vituperatum conciliare studens. Cum autem aliquando judex sederet ad judicium exercendum, die conventus et congregationis, intravit senex tritus plumas[5], tremorem simulans, qui concilium adspiciens adspectu egregie videntis narrabat, adversarium sibi esse, qui non sponte secutus sit. Et haud diutius erat quam scintilla, aut indicium nutus, cum in modum leonis juvenis adduceretur et, Deus, diceret ille, corroboret et a conniventia custodiat judicem! Iste filius meus, calamus corruptus, gladius rubiginosus, ignorans praecepta aequitatis, sugit papillas repugnantiae. Nam quando equidem progressus sum, restitit, quando arabice locutus, barbare ille garriit, quando ignem accendi, extinxit, quando assavi, cineribus inquinavit; quamvis ex eo inde, quo repsit, tempore, usque dum adolevit, curam ejus sustinui et benignissimus educatorum et altorum fui. Judex grave id habuit, quod ille questus erat, et omnes, qui circumsedebant, inauditum existimarunt; tum ille ita incepit. Testor repugnantiam ex orbitatibus unam esse, imo saepius oculo frigidius esse[6], prolem omnino non habere! Regessit adolescens, quem hic sermo ira affecerat: Per illum, qui constituit judices ad justitiam exercendam, et illis tradidit habenas probitatis et decisionis! nunquam ille vocavit, quin dixerim Amen, et praetendit quid, quin crediderim, nec peregrinationi se dedidit unquam, quin et ego Naziraeatum susceperim, nec ignem protudit, quin accenderim; nisi quod comparandus est viro quaerenti Rachamarun[7] ova aut volatum a camelis flagitanti. Resumsit judex: quanam re difficultatem tibi fecit et probavit tuam obedientiam? Contra ille: Ex quo tempore vacuus fuit pecuniae et tentatus est inopia, imposuit mihi, ut linguam petendo exercerem[8], et pluviam deprecarer ex nubibus gratiae; ut redundaret potus ejus, qui subsederat, et coalesceret, quod fractum erat in statu ejus. At cum me edocere inciperet et virtutes animam decentes mihi exponeret, cor meum intelligere fecit, aviditatem esse rem laboriosam, exosi quid cupiditatem, gulositatem movere nauseam, mendicari esse abjectionem animi; tum recitavit mihi e scissura oris sui et ex arte rhythmorum suorum: Contentus sis infima sorte, et in ea acquiescas ut ille, penes quem et pauxillum est multum. Abstineas ab aviditate, quae non desinit humiliare dignitatem ejus, qui ad ipsam ascendit. Existimationem tuam custodi, eamque defende, ut leo defendit jubas suas. Et patiens sis, si quid ingruit egestatis, ut solent constantes, animoque aequo[9]. Nec funde aquam pudoris, etiamsi dives daret, quantum ambae manus continent. Generosus est qui, cum affectus est oculus ejus, palpebras laesas tegit a pupillis suis[10]; Et qui, cum trita sit vestis ejus serica, non consultum habet terere etiam genas. Dixit; at austere contraxit vultum senex, tetricus; et irruens in filium cum detestatione, increpavit ita. Tace, o inobsequens! qui me praefocas et angis, instar ossis guttur praecludentis. Vae tibi! matremne tuam docere vis concubitum, aut nutricem tuam lactatum? Jam conflictatur scorpio cum vipera, et pulli vix depulsi intento cursu versus admissarios prosiliunt[11]. Dein, quasi eum poeniteret eorum, quae ex ore suo nimis celeriter elapsa essent, et amore ad reconciliationem adigeretur, aspiciebat oculo propenso, submittebatque alam blandientem[12], pergens: Vae tibi, o mi fili! non jussi sunt contenti esse, nec interdicti sunt submissione, nisi qui divitiis suis quaestum faciunt et arte sua lucrantur; verum qui necessitatibus sunt pressi, illi excepti sunt in his legibus prohibitoriis[13]; pone autem, te ignorasse hanc accuratiorem explicationem, nec pervenisse ad te quod circumferri solet, nonne tu tamen es, qui adversatus est patri suo, in iis, quae dixit, eumque non respexit[14]?: Ne acquiescas in oppressione et injuria, quo dicatur en! magnanimus et patiens. Et probe circumspicias, utrum terra sit vacua plantarum ut cincta arboribus. Vultumque averte ab eo, quod tibi suadere volunt imprudentes; quod pretium arbori sine fructu? Propelle jumentum tuum a mansione, quâ siti laboras, in oram, ubi defluit pluvia. Atque largam tibi expete irrigationem ex copia nubis; et si ambo manus tuae adsperguntur, proficiat tibi consecutio! Quod si non obtines, in repulsa non est dedecus, quam jam ante te tulerunt Moses et Pinehas. Finivit. Judex vero, cum animadverteret sermonem et facta juvenis sibi repugnare, et quod se exornarit laude sibi non conveniente, succensente oculo eum adspexit, an prima, dicens, vice Taimita et altera Kaisita[15]? phui! qui destruit quod dixit, et varios induit colores, instar daemonis sylvatici, hominibus et brutis inimici[16]. Regessit juvenis: Per illum, qui te posuit clavem veritatis et arbitrum creatorum! ibi demum dedoctus sum, cum sollicitudines me invaserunt, et ex eo intellectus meus rubiginem contraxit, quo sitivi. Ubi enim est porta aperta, ubi dona facile acquirenda? Num superest, qui lubenter dona offerat et, cum cibus ab eo petitur, dicat, teneas!? Respondit judex: Inter multas aberrantes a scopo sagittas una tamen solet ferire, nec omnis nubes fulgurans decipit; discerne nubes, quando observas, nec testare nisi quod exploratum habes. Senex cum videret judicem irasci pro liberalibus, et aegre ferre omnes homines avaritiae insimulari, scivit illum verba sua esse confirmaturum, ipsumque liberaliter tractaturum; ideo non cessavit ponere rete suum, et ad ignem pisces suos torrere[17], sed ita illum allocutus est: O judex! cujus sapientia et clementia firmior est quam Radhwa[18]. Nunc ille in ignorantia sua contendit, toto in mundo non esse fratrem pluviae largae[19]. Nescit enim te esse ex societate, quorum dona (tam larga), quam manna et coturnices. Largire ergo, quod eum depellat, pudore suffusum, ob mendacium asserti sui, Ut et ego redeam laetus, laudans quod me, cum beneficio affeceris, tum juveris! Dixit; et sermone delectatus judex ei abunde ex divitiis suis impertiebatur; quo facto conversus ad juvenem, vituperii sagittas ei armavit, vidisti, inquiens, vanitatem opinationis tuae, et errorem suspicionis? Ne igitur posthac festina vituperando, nec dola lignum antequam probasti; et cave, ne recuses obsequium patri tuo; nam si iterum morem non geres, descendet in te, quo dignus fueris. His dictis juvenem poenituit et confugit ad succinctorium patris sui, tum surrexit properanterque abivit; senex quoque secutus est canens: Quem fortuna injuria aut noxa affecit, adeat judicem Zaädae! Liberalitas ejus detrectat laudibus antecessorum, aeque ac defatigabit posteros. Addidit historiam referens: Ambigui, habeamne senem illum pro noto, an pro ignoto; usque dum aggrediebatur iter suum; ibi clanculum induxi animum, ut eum sequerer, vel usque ad domicilium, eo fine, ut perspicerem arcana ejus et cognoscerem, quae sit arbor ignis ejus. Abjectis ergo protinus negotiis, tetendi, quo ille tetendit; nec ille desivit progredi, me pone sequente, et longius discedere, me appropinquante, donec uterque nostrum alterum conspiciebat, et ambobus amicis certa erat agnitio. Hic ille laetitiam prodidit et deposuit tremorem, dicens: qui mendacia obtrudit fratri suo, ne sit salvus! Tum non amplius dubitavi, illum esse Sarugensem, nec enim ulla erat habitus mutatio. Proinde festinavi ad eum, ut manu prehensa salutarem, et quaererem, quid boni aut mali acciderit. Ille vero: en filium fratris tui obsequentem[20]! Et continuo dereliquit me proripiens sese. Juvenis autem tantum risit, dein aufugit ut ille aufugerat. At ego redii, eos ipsos postquam cognoveram, nescius licet ubi uterque versaretur[21]. 1. Vel: puellas Zaädae, ob venustatem claras. Zaäda autem urbs Jemanae perhibetur magna, sexaginta parasangas a Zanaa remota. 2. Taim fuit matruus Nadhari, auctoris Koreischitarum. Praeterea vero posteri ejus etiam ob fortitudinem et prudentiam magna gavisi sunt gloria. 3. D. S. Scholl.: *et instar distractae mercis ei esse, quietem ci concedendo*, i. e. *non visitando*; quae interpretatio est artificiosior. 4. Primus Persarum, qui Mohammedis religioni se addixit, eique tam carus, ut diceret, paradisum majore Salmani, quam Salmanum paradisi desiderio teneri. 5. I. e. vestem. 6. I. e. jucundius. 7. *Anuk* est aquila vel ossifraga mas, qui ova non parit. Alii proverbium hine ortum putant, quod hoc avium genus ova sua in altissimorum montium cacuminibus condat. 8. D. S. Scholl.: ut mendicationem gustarem. 9. A. v. et oculos connive super eo. 10. A. v. a duobus videntibus suis. 11. D. S. Scholl.: adversus pullos pustulis Kara dictis laborantes. Proverbium, quo taxentur, qui cum eis colloqui audent, coram quibus loqui non debent. 12. Lenem se simulabat. 13. Proprie: in vetitis. 14. Var. lect. in edit. Percivalensi. 15. Kaisitae, oriundi a Kaiso, filio Aljasi, semper bella gerebant cum Taimitis, dicebanturque optimi equites, sed homines avari. 16. Rhauli. 17. Intellige: *opportunum*. Non bene D. S. Scholl.: fluxit hoc proverbium inde, quod fures conspecto igne accederent ad furandum, detecti autem dicerent: pisces nostros assare voluimus. 18. Radhwa non est mons in Medinah, ut D. S. Scholl, docent, sed ab oriente urbis Jambiae, suntque inter eum et Medinam septem stationes. Vid. Abulfed. Arab. Descript. ed. Rommel p. 63. 19. Vel: liberalitatis, doni. 20. Vel: *bonum*. Dicere vult, non verum est, quod de inobedientia filii mei protuli coram judice. 21. Verti sec. var. lect. ed. Percival. Secundum Sacyanam reddendum: *ubi vero locorum illi?!* XXXVIII Marvensis. Narravit Haret Hammamita. Ex eo tempore, quo pes meus currere et calamus spuere incepit, ita deditus eram doctrinae, ut mihi esset rivo, quo adaquarer, et lumen inde petitum pabulo, ac quotiescunque, scrutans ejus magistros arcanorumque reconditoria, assecutus eram talem, qui ex voto esset mendicantis, pruna ignem flagitanti, alligata stapedi ejus manu mea, eleemosynae pluviam rogabam de thesauro ejus. Neminem tamen inveniebam copiosioris fluxus, et majoris in racemo masculo palmae foeminae appendendo dexteritatis[1], quam Sarugensem; nisi quod magis vagus erat quam proverbium, celerior in loco commutando quam luna. Sed ei occurrendi cupidus, pulchros existimans ejus consessus, longissima non fastidiebam itinera, immo dulces habebam viae molestias, quae pars sunt poenarum. Cum autem vagando etiam pervenissem Marvam[2], in quo nihil est miri, me eum obvium habiturum esse, indicaverunt auguria et omina, laetorum praenuntia. At, quamquam eum quaerebam in congregationibus itineratorumque frequentatis diversoriis, non repperi quemquam, qui de eo referre posset; nec ullum ejus vestigium; ne levissimum quidem, excitatum ab eo, pulvisculum; ut desperatio vinceret desiderium, spesque omnis extraheretur et percuteretur in capite. Die tamen quodam, cum versarer apud Marvae praefectum, virtutis cultorem et generosum, en! ascendit Abu Seid, veste usu laevigata, moribus blandis, impertivitque praefectum salute egentis, quando obvium habet dominum coronae, tum dixit: scias tu, qui custoditus sis a vituperio, intactus ab aerumnis! Cui traduntur praefecturae, ab eo suspenduntur spes; cujus elati sunt dignitatis gradus, ad eum tolluntur preces; et bene illi, qui, si potest et fato prosperatur, decimas dat bonorum suorum, ut decimas accipit de gregibus, gentique nobilium adhaeret, ut amplectitur familiam et gynaeceum. Nunc tu es columen urbis tuae, palus tui temporis; cameli onerarii pelluntur ad te, ut eis sis praesidio; egregia dona sperantur a liberalitate tua; desiderata descendunt in area tua; tranquillitas petitur e vola tua; Dei liberalitas largissima in te fuit; beneficia ejus te totum involverunt. Ego vero sum senex, inops, postquam opibus abundaverat; pabulo destitutus, cum advenit canities; et e longe dissita domo ad te contendi, statu deterrimo, sperans e mari tuo fluctum, a dignitate tua elationem; spes autem pulcherrima est intercessio pro petente; donum, quod datur datori. Ergo, quod te decet, in me statue, et bene mecum age, ut tecum bene egit Deus; et cave, genam avertas ab eo, qui te visitat, domumve tuam adit, aut manum contrahas ei, qui a te petit aquam, aut a liberalitate tua commeatum! Per Deum! non laudatur, qui congelatus est, nec recta tendit, qui cumulat; sed prudens est, qui, quando habet, largitur, et quando beneficum se ostendit, iterat; et nobilis est, qui, quando petitur ab eo aurum, dare non veretur, nec retinet, ut consideret plantarii sui fructum et contempletur delicias animae. Praefectus ibi cognoscendi cupidus, limpidane ejus aqua sit pauca, an fons scaturiens abundet, demisso vultu stabat, cogitans, quomodo igniarium ejus tunderet, undulatumque ensis nitorem probaret. Hanc secretam silentii donationisque dilatae causam non perspiciens, Abu Seid exarsit ira et declamavit ex tempore: Ne contemnas tu, qui a facinoribus diras afferentibus procul sis, eruditum, quod apparuit detrita tunica, egenus[3]; Nec permittas, spei fratrem amittere familiam suam, sive facundiam monstraverit, sive conticuerit; Affla liberalitatis odore, quicunque advenerit fructus decussum; vivifica auxilio tuo, quemcunque videris projectum! Nam optimum viri est peculium, quod aedificavit memoriam et famam, cum proficiscentibus de loco in locum migrantem, Nec, qui laudes emit donis, decipitur, si, quod dedit, est hyacinthus. Quod si non esset honor, parum excusationis haberet prudens, quando ei inhiat, quod ultra panem est quotidianum; Sed gloriae struendae studet, liberalitatem amans collum tendit ad divitias. Nec odoratur laudis diffusos odores munificus, nisi contemserit spiramenta Musci contriti; Et adeo difficilis est avaritiae et laudis conjunctio, ut hanc existimaverint piscem, illam lacertam. Nam liberalis, mores ejus a hominibus laudantur; manus congelatae vir non desinit esse odiosus; Argumenta, quibus avarus, dum facultates retinet, se excusat, cumulant eum vituperio et reprehensione. Liberaliter ergo largire, quas manus collegerunt, divitias, ut imbrem hauriens sit attonitus, Tuamque laudum partem vindica, antequam terrens infortunium arborem monstret excisam! Durius enim est tempus, quam, ut statum diu permanere sinat, sive displiceat, sive placeat. Praefectus ei dixit: per Deum! pulchre locutus es; cujus tu te viri dicis filium? Sed a latere illum adspexit, tum declamavit, oculos ira comprimens: Ne interroga virum, quis pater ejus sit; indole examinata, ei jungere, vel separare! Succo uvarum primo, si dulcis repertus fuerit ejus sapor, non opprobrio erit, descendisse de omphace. Dixit; et praefectus eum, ob spectatam facundiam, tam prope sibi admovit[4], ut loco haberet circumcisoris[5]; tum de absconditis opum suarum pretiosis ei impertivit, quod indicabat longitudinem syrmatis, brevitatem noctium[6]. Hic vero surrexit manica plena, corde laeto, me sequente ejus gressum, vestigiumque imponente vestigio, donec egressus erat domo et reliquerat leonis illius lustrum. Tunc ego acclamavi: conducat tibi, quod accepisti; diu fruere munere, quo dignus habitus es! Et lucente facie et fulgente Deo gratias egit, incessit superbiens, ac declamavit non praemeditatus: Qui stultitia consecutus est bonam sortem, aut altum tenet dignitatis gradum propter originem, Me, sciat, virtute elatum esse, non copiis, et oratione prosperatum, non atavis regibus! Adjecit: pereat ille, qui doctrinam vituperat, felix sit ille, qui seriam ei navat operam et studet! Tum valedixit et abiit, pectori meo relinquens flammas. 1. Vel, in pice camelorum vulneribus applicanda. 2. Urbs Chorasanae, cujus incolae maxime proclives dicebantur ad avaritiam. 3. Ut terra sterilis et deserta. 4. Honoravit. 5. Circumcisor proximus est ei, qui circumciditur. 6. Opulentiam. XXXIX Omanensis. Commemoravit Haret Hammamita. Ex quo virere incepit cingulum, et germina protrudere gena[1], deditus eram secandis desertis, in jumentis Mohariticis; petens nunc montosa, nunc depressa, ut perscrutarer cognita et incognita, probarem loca mansionis et adaquationis; et sanguine tinxi ungulas equorum, ut plantas camelorum, macilentos feci celeres altaque vestigia imprimentes. Cum autem Zacharam[2] pererrare fastidio esset, et negotium me cogeret, adire Zucharam[3], inclinavi ad experiendas undas et eligendam navem itinerariam, in eamque contuli me et pertinentia ad me, comites, commeatum et peram viatoriam; tum eâ vectus sum modo caventis, vota facientis, animam reprehendentis et excusantis. Sed navi vix propulsa, velis ad festinandum elatis, audivimus a littore portus, per noctis obscurae tenebras, vocantem: o habitatores navis illius erectae, propulsae in mare vastum decretis Summi, Omniscientis! mihine licet mercem vobis indicare, quae vos servare possit a poena cruciante? Diximus: de igne tuo nobis communices, o index, et dirigas nos, ut amicus ducit amicum! Respondit: vultisne vos comitari viae filium, qui commeatum suum habet in canistro, umbrâ non est gravi, nec aliud quaerit, quam locum, ubi dormiat? Convenit ergo, ut ei faveremus, nec quod peteret, recusaremus. Iam cum staret in navi, dixit: Regem universi imploro, ut me servet a viis interitus! Tum adjecit: relatum nobis est narrationibus, traditis a doctissimis, Deum non jubere discere ignorantes, antequam jusserit docere doctos. Habeo autem *amuletum*, acceptum a prophetis; habeo bona vobis consilia, quorum firma sunt fundamenta; nec possum abscondere, nec a natura mihi proprium est, prohibere. Considerate ergo, quod dico, et intelligite, teneteque, quod vos doceo! Hic clamavit, ut qui gloriatur, num scitis — inquiens — quid hoc sit rei[4]? Per Deum! praesidium est itineratorum, tendentium in mari; clypeus protegens ab aerumna, fervente maris unda; quo Noach ipse se defendit tempore diluvii servatusque est cum assumtis animalibus, ut clare exponitur versibus Corani. His dictis recitavit futilia quaedam, quae meditatus erat, et figmenta, quae exornaverat, quorum in fine adjecit: vehimini eâ, nomine Dei (navis) currat et consistat! Tum suspiria duxit, ut perdite amantes, aut Dei cultores maximi habendi et perrexit: ego vobis fui loco adducentis ad scopum vestrum; admonui vos, ut qui strenue monendi officium explet, praeivique regiâ dirigentium; testor te Deum, qui directorum es optimus! Dixit Haret Hammamita. Et, admirati facundiae ejus gratiam manifestam, vocem extulimus recitatum. Pectus autem sono ejus sensit, notum sibi esse solis illius oculum, eique dixi: per imperantem mari profundo, quaeso, nonne es Sarugensis? Respondit: certe, et num absconditus esse potest filius gloriae? Ibi laudavi iter, et me ipse detexi se detegenti, nec cessavimus una proficisci, dum mare erat tranquillum, vita serena, tempus jucundum, et occursu ejus tam felix eram, quam dives, qui invenit purum aurum suum, laetabarque confabulatione cum eo, ut demersus extractione; donec vehemens spirabat auster, inclinabant latera navis; itineratores tranquillitatis, quae fuerat, obliviscebantur; fluctus in nos irruebant undique. Hujus ob infortunii impetum nos recepimus ad insulam quandam, ut quietem daremus et quiete frueremur, usque dum faveret ventus. Sed itineris difficultas non cessabat, donec de commeatu nonnisi pauxillum supererat. Hîc mihi dixit Abu Seid: ramorum fructus non colliguntur sedendo; visne igitur felicitatem venari surgendo? Respondi: propensior sum ad sequendum te quam umbra, obedientior quam calceus. Processimus itaque in insulam, firmo fune propositi, commeatum inquirendi; quamquam nostrum neuter nec pelliculam ossis dactyli possidebat, nec rectam cognitam habebat viam. Progressi vero, ut scrutaremur insulae medium, et nos conferremus in ejus umbram, pervenimus ad arcem firmam, portâ instructam ferreâ, ante quam caterva stabat servorum. Hos leniter interrogando exploravimus, ut nobis essent scalae ascensionis, funes adaquationis. Sed omnes invenimus quasi tectos cute fracti, aerumnâ vincti, dicentibusque nobis: o juvenes, cur haec vobis est anxietas? nec vocationi responderunt, nec effati sunt verbulum pulchrum, malumve. Animadvertentes itaque, ignem eorum esse ignem Hubahabi[5], eosque experientibus inveniri similes apparenti falsae desertorum aquae, exclamavimus: sordidae fiant facies, sitque exsecratus avarus, et qui eum rogat! At approperavit famulus, annis provectus, lacrimis mersus, et dixit: o homines, ne cumulate nos convitiis, nec dolorem create increpationibus! nos enim in tristitia sumus involvente et negotio loquendi otium negante. Dixit Abu Seid: tristitiae angustias pande, et magiam vince magia! nam me invenies medicum sufficientem, remediorum designatorem sanantem. Regessit: scias, hujus arcis dominum cardinem esse hujus vallis, regem hujus latrunculorum ludi; sed semper tristem, ob defectum liberorum. Nec desiit conjuges ducere nobiles, eligere thori socias eximias, donec ei nuntiata est pretiosae cujusdam graviditas, indicatus est palmae suae nascens surculus. Et nuncupabantur vota, numerabantur dies et menses; at instante pariendi tempore, et conflata torque et corona, tam magnus est parientis labor, ut metuatur ramo et radici; nec cuiquam nostrum est quies, aut somnum, nisi parum. Tum paravit flere et ejulavit, repetivitque, nonnisi in Deo esse opem, ac continuavit. Dixit ei Abu Seid: quietus sis et hilaris; laetitiam speres et nunties! mihi est incantamentum partus dolorum, cujus fama dispersa est per orbem. Iuvenes ergo ad dominum properabant, certatim laeta nuntiantes, citiusque, quam pronunciatur non! non! aderat, qui nos ad istum duceret. At cum intrassemus et coram eo staremus, dixit Abu Seido: optima assequeris, si vera sunt promissa, nec vanum est augurium. Ille vero petiit calamum aptatum, spumam maris et crocum, aqua rosarum purissima maceratum; hisque prius, quam redditur spiritus, allatis, adoravit, faciem in pulvere volutavit, Deum laudavit et peccatorum remissionem rogavit; tum calamo prehenso, in prolixam orationem se diffundens, spumae inscripsit croco: O embryo! bonus tibi monitor sum; nam ut bene moneamus, praecipitur a lege. Tu nido custodiris tecto et loco quietis firmo, Quo non vides, quod terreat, ab amico simulante, aut inimico declarato; Si autem prodis, migras in mansionem doloris et contemtus, Continua igitur vitam tuam commodam et prospice, ne, quod vere habes, des pro opinato; Et cave a deceptore, magia circumveniente, ut te conjicias in cruciatum miserabilem! Per vitam meam! bonum tibi consilium dedi; sed quoties, qui bene consulebant, pares habebantur merito suspectis. Dein, multitudine non advertente, scriptum obliteravit, centies adspuit, spumam panniculo serico involvit, postquam Abiro[6] illeverat, ac jussit, ut appenderetur parturientis femori, nec tangeretur a manu menstruantis[7]. Moraque interjecta minore gustu bibentis, aut tempore inter duos mulctus medio, excidit corpus infantis, vi spumae, concurrente auxilio Unius, Aeterni. Et impleta est arx laetitia, domini et servi volabant alacritate, circumdabatque Abu Seidum coetus, laudantes, manus osculantes, se benedictos reputantes vestium ejus tactu, ut mihi videretur Carnensis Avîs[8], aut Asadensis Dabis[9]. Tum in eum effundebatur donorum remunerantium, et favorem contrahentium munerum, copia, quae mansurum ei promitteret plutum, ac ridentes faceret votorum facies. Nec desinebant iterum iterumque accedere reditus, ex quo editus erat foetus, usque dum mare promittebat securitatem et facile videbatur iter Omanum. Tunc Abu Seidus, satiatus muneribus, praeparabat abitum. Verum princeps non concedebat ejus discessum, postquam expertus erat benedictionem; sed jussit, ut annumeraretur familiae suae, et manum e gaza sua impleret pro lubitu. Dixit Haret Hammamita. Equidem, cum illum viderem inclinantem eo, ubi lucraretur pecuniam, ad eum, me converti graviter exprobans, et vituperavi, quod relinqueret patriam et familiares. Sed regessit: haec tua tibi serva, et accipe, quae ego consulo! Ne dilige locum, quo injuste tractaris et pro servo haberis; Relinque locum, ubi valles efferuntur super colles; Fuge in asylum tutans, in latera adeo Hadhanae[10], Et prospice animae tuae, ne maneas, ubi te opprimat spurcitia; Peragra terras, et quae tibi placet, eam elige patriam, Et mitte memoriam locorum consuetorum et desiderium cohabitantium! Scias enim, ingenuum in patria sua obvium habere neglectum, Ut margarita in conchis occulta spernitur nec ullius habetur pretii. Addidit: satis est, quod audivisti; bene tibi, si sequeris! Ibi excusationes ei meas explicans dixi: tu ipse mihi sis excusator! Quo audito excusavit me et se, nec non commeatu me instruxit, ut nihil relinqueret inopiae, et comitatus est, ut comitari solemus propinquos, donec ascendi scapham; ubi ei valedixi, flens et vituperans separationem, ac optans, ut embyro periisset cum matre. 1. Pubes et barba crevit. 2. Desertum. 3. Forum in urbe Oman. 4. Scriptum, puta, quod manu tenebat. 5. Alii virum fuisse dicunt, qui ignem noctu non accenderet, aut, animadvertens visitaturos, exstingueret; alii putant, sic dictum esse insectum lucens; alii scintillas, equorum ungulis é lapidibus excussas. 6. Odoramentorum facta cum croco miscella. 7. Quod ejusmodi mulieribus sacros textus tangere vetitum est. 8. Religiosissimus Cufensium, Carnâ oriundus. 9. Rex Arabum, Haririi aequalis, trucidatus a. p. H. DXXIX. 10. Mons in superiore parte Nagdi. XXXX Taurisensis. Narravit Haret Hammamita. Constitueram egredi Tauriso, tempore, quo nec humili, nec honorato, conveniebat, deficientibus in ea tutore et benefico. Cum autem in eo essem, ut pararem itineris necessaria et quaererem comites, offendi Abu Seidum Sarugensem, indutum ampliore veste, cinctum mulieribus. Interrogavi igitur de negotio ejus, et quo exspatiaretur cum caterva sua. Digitum intendens in mulierum unam, vincentis pulchritudinis, manifestae contumaciae, inquit: hanc duxi, ut amica esset in terra peregrina, et liberaret a miseria status solitarii. Sed imposuit mihi sudorem utris[1], distulit debitum, potestatem meam excedentia injunxit, sumque maciatus dolore, socius moeroris et angoris. Proinde ecce! currimus ad judicem, ut injuste agentem puniat, et inter nos stabiliatur consensus; si non - divortium fiat et separatio. Dixi; ego vero cupiebam audire, quis vinceret, et quid reportaturi essent. Negotiis itaque post aurem[2] conjectis, comitem me praebui, quamvis nihil afferrem utilitatis. Iam, cum coram judice essent, qui erat ex eis, qui avaritiam existimant virtutem, et colligunt, quod dentifricio[3] inhaeserit, Abu Seidus in genua procumbens dixit: Deus juvet judicem eique benefaciat! Hoc meum jumentum est inobsequens, deditum contumaciae, dum ego ei magis obsequor, quam ejus digitorum pulpae, et majore ejus desiderio teneor, quam cor ejus. Affatus est illam judex: vae tibi! nescisne, mulierem immorigeram ad iram provocare Dominum et verberibus castigari? Respondit: ex eis est hicce, qui post domum gyrant et vicinum sumunt pro vicino[4], quod ego non diutius ferre possum. Allocutus est judex virum: vae tibi! terra tu seris sterili, foetificasque ubi non eduntur pulli? non pulchre tu habes, nec securum est corium tuum[5]! Objecit Abu Seid: illa, per ventos mittentem, mendacior est quam Sigach[6]! Respondit mulier: ipse potius, per eum, qui columbas torque praedidit et struthiones alis, mendacior est quam Abu Tamama[7], cum mentiretur in Iamama! Abu Seidus hic, suspirans ut flamma fumi expers, ebulliens ut maxime iratus ebullit, vae tibi — inquit — o foetida, o lutosa, o praefocans maritum et vicinum! Privatim tu me audes cruciare et in publico pro mendace declarare? Ipsa me scis, cum domum deductam spectarem, te invenisse magis informem simiâ, sicciorem pelle hoedina, asperiorem fibris palmae, foetidiorem cadavere, graviorem *cholerâ*, sordidiorem menstruis, magis prostitutam cortice, frigidiorem frigida nocte, stolidiorem Rigla[8], patentiorem Tigride. Sed texi vitia tua, nec palam feci dedecus; quamquam, etiamsi Schirin[9] tibi dedisset pulchritudinem suam, Subeidah[10] divitias, Balkis thronum suum, Buran[11] tapetum, Sobbâ[12] regnum suum, Rabia[13] pietatem, Chindaf[14] gloriam suam, Chansa[15] carmina in Sachrum, detestatus essem, ut consideres meo in pilento, et percutereris ab admissario meo. Dixit; et murmuravit foemina, pardi instar succensens, brachiisque nudatis ac substrictis manicis, inquit: o avarior Madêro[16], infelicior equo in certamine ultimo, pavidior ave prae metu totam noctem canente, inconstantior pulice! Tu me vis dedecore adspergere, et honorem meum cultris lacerare, cum tamen scias, te minoris haberi praesegmine unguium, vitiosiorem esse mula[17] Abi Dulamae, magis infamem ventris crepitu in hominum corona, et stupidiorem culice in aromatum capsula? Quod si Hasan Basrensis[18] tibi daret verba sua et admonitiones, Schaäbensis[19] scientiam et memoriam, Chalil[20] prosodiam et grammaticam, Garir erotica et satyras, Kuss facundiam et eloquentiam, Abdulhamid[21] disserendi et scribendi facultatem, Abu Amru[22] legendi et declinandi artem, Ibn Kureib[23] traditiones ab Arabibus auditas; num credis, te a me electum iri coenaculi Imamum, vaginae gladium? Non, per Deum! ne janitorem quidem te sumerem januae, nec fustem, quo suspenderem peram. Dixit eis judex: videmini mihi Schannus et Tabca[24], Hadata et Bundaca[25]. Quare tu, vir, mitte rixam et incede via tua plana; tu vero, abstine exprobrare, et quietam te praebe, quando domum intrat per portam! Mulier inquit: non coercebo linguam, nisi me vestiat, nec concedam aditum, nisi me satiet! Abu Seid autem juravit per sacramenta repudii tertii, se nihil possidere, quam lacinias suas laceras. Hic judex, incipiens amborum rem considerare oculo perspicacis, cogitatione prudentis, accessit ad eos fronte austera, clypeoque adverso, ac dixit: nonne sufficit vobis coram tribunali certare stultitia, et eo ipso committere magnum crimen, ut a turpitudine convitiandi procedatis ad infamiam fraudis? Sed, sanctissimum interpono juramentum, anus vester aberravit a fovea, et sagitta vestra non feriit cavitatem juguli! Nam fidelium imperator, cujus vitâ diu servandâ Deus religionem juvet, constituit me, ut lites adversariorum dirimam, non, ut aere alieno pressorum debita solvam, et per gratiam, quae hac sede me collocavit, deditque vinciendi ac solvendi licentiam, si mihi non revelatum monstrabitis negotium vestrum et decipiendi consilium, ego vos infamiae exponam per urbes, et exemplum faciam possidentibus oculos! Abu Seid, his auditis, vultum demisit ut serpens; tum dixit: obsequar! obsequar! Ego sum Sarugensis; haec mea mulier; nec par est plenae lunae aliud, quam sol; Nec dispulsus est noster amor; nec reliquit monasterium ejus meus presbyter; Nec praeteriit meum meus imber plantarium; sed a quinque inde diebus. Mane et vespere sumus veste famis; nescimus, quid sit manducare aut sorbere, Ut animae imbecillitate similes simus cadaveribus sepulchro ejectis. Cum itaque patientia deficeret et solatium, et emaciaret malum, dolore afficiens tactu, Duce fortunâ bonâ aut malâ sic coram te stetimus, ut acquireremus argentum. Paupertas enim quando durat, ingenuum cogit, induere vestem fraudis. Haec mea est conditio; hoc in votis: adspice diem meum et consolare de praeterito, Ac jube, ut vulnera mea obligent, aut me ligent! Nam in manu tua est salus mea et miseria. Fatus est judex: convalescat hilaritas tua, bene habeat anima! Iam enim decretum est, ut peccatum tibi condonetur, largumque porrigatur donum. Ad haec mulier assilivit, protendit collum et, ad praesentes conversa, inquit: O Taurisenses! judicem habetis judicibus omnibus liberalitate longe praestantem. Nihil in eo est vitii, nisi, quod die largitionis partitur inique. Ego et senex eum accessimus, ut fructus decerperemus de arbore ejus, quae non desinit concuti, Et dimisit senem rigatum, praehabitum, donatum separatim; Me vero repellit magis frustratam, quam considerantem fulgur, parum quod fulget mense Iunio. Quasi nesciret, me docuisse senem rhythmos, Et, si velim, ipsum ludibrio facere posse populo Taurisensium. At judex, cum videret ejus animum audacem et effrenatam linguam, animadvertens, se ab eis tentari morbo medicum ad desperationem adigente, et infortunio haud avertendo, seque, alterutro tantum donato, altero vacuis manibus dimisso, ei similem fore, qui aes alienum solverit aere alieno, aut preces vespertinas duobus tantum absolverit genuflectionibus; tetricum reddidit vultum, oculos defixit, nasum prae ira extulit, austerus intumuit, murmuravit et infremuit; modo ad dextram, modo ad sinistram, se convertit; non quietus stare potuit prae moerore et poenitentia, reprehendere coepit judicis munus et ejus molestias, enumerare turbas ejus et afflictiones; delirare inquit eum, qui id expetat et quaerat; tum spiritum duxit ut spoliatus; ploravit, ut fletus eum paene probro exponeret, et dixit: haec res sane est mira! unone loco duabus petar sagittis; adigar ad duo solvenda debita; ipse libertatem habeam, ut adversarios placem? Unde, quaero, unde? Tum, conversus ad cubicularium mandata ejus peragentem, dixit: hic non est dies judicii et decretorum, diremtionis et exsecutionis; hic est dies calamitatis; hic est dies gravis calore; hic dies est, quo praeda sumus, non praedamus! Libera me ab his duobus vilibus, linguam eorum praecide duobus denariis, tum abire jube socios, claude portam et nuntia: hunc diem esse infaustum, judex quo sit curis oppressus; ne ad me accedant causam proposituri! Dixit; et cubicularius verbis ejus addidit Amen, flere se simulans ob ejus fletum; posthaec, Abu Seido et conjugi duobus numeratis siclis, dixit: attestor, vos esse hominum et geniorum vaferrimos[26]! At reveremini sedes judicum et abstinete in eis turpibus verbis! Nam non est omnis judex Taurisi judex, nec omni tempore audiuntur carmina tremulantia. Ambo reposuerunt: qualis vero tu es, talis dignus est munere cubicularii, et incumbit nobis, tibi gratias agere. Quae cum dixissent abierunt, prosperati duobus denariis, judicis corde ustulato duobus ignibus. 1. Molestiam; quod sudant utrem ferentes. 2. I. e. post tergum. 3. Proprie, quod dentifricium exspuit. 4. Venerem more exercet a natura non probato. 5. Vel, nec vanus est metus tuus. 6. Falsa prophetissa tempore Muhammedis. 7. Vir, qui eodem tempore pro propheta haberi voluit. 8. Planta crescens aquae tam propinqua, ut facillime undis diripiatur. 9. Mulier ab imperatore Graeco donata Persarum Aberviso. 10. Conjux Haruni Arraschidi. 11. Filia Abervisi; secundum alios, conjux Mamuni. 12. Regina Hirae. 13. Mulier pietate celebris. 14. Mater Modrekae, Tabechae, Mamae; Modreka autem erat ex avis Mohammedis. 15. Chansa, celeberrima poetria, Arabum Sappho. 16. Avarus, qui, camelos suos abigens, piscinam coeno inquinabat, ne aliorum cameli ex ea sitim possent restinguere. 17. Mula valde spurca. 18. Vir admonitionibus, vel orationibus sacris, clarus, natus sub finem imperii Omari bin Alchathabi. 19. Vir ingentis memoriae, mort. Cufae circiter a. p. H. CIV. 20. Chalil primus dicitur animadvertisse prosodiam in carminibus deserticolarum. 21. Celeberrimus scriba, tempore Marvani, occisus a Manzuro. 22. E celeberrimis grammaticis, mort. Cufae a. CLIV. p. H. 23. I. e. Azmäi, dictus a parvis auribus. 24. Schannum et Tabcam, nonnulli dicunt, tribus duas fuisse, se invicem debellantes. Azmai censet, Schaun esse vas coriaceum, Tabca aptum operculum. Aliorum haec est expositio: Schann erat ex astutis Arabum, qui sibi proposuerat, nonnisi talem matrimonio ducere, quae aeque astuta esset, et quaerendi causa terras peragrabat. Comitem itineris aliquando assumserat, cui, cum jam processissent: utrum tu me portabis — dixit — an ego te? Respondit iste: o absurde! num eques equitem portabit? Conticuit ergo, donec ad satum pervenerant; ibi resumsit Schann: an credis hoc satum jam comesum esse, nec ne? Regessit comes: o ignorans! nonne id vides in spicis? Iterum ergo conticuit, donec obviam forte ferebatur feretrum; hic interrogavit Schann: an putas incumbere vivum, nec ne? Reposuit comes: non vidi te stolidiorem; num putas vivum sepeliri? Postea, cum ad pagum venissent, ubi comes habitabat, hic illum hospitio excepit et filiac suae Tabcae, joci causa, ejus sermonem retulit. Quae eum resecuta est: recte dixit, nonnisi ea contatus, quae similes ejus contari solent. Quod ad quaestionem: an ego portabo te? sententia fuit: utrum ego tibi novi quid narrabo, an tu mihi? Quaestione de sato intendit: possessoresne pretium mutuo acceperint? Verbis, an mortuus vivus? interrogavit: an reliquerit prolem, cujus in memoria vivat, nec ne? Cum autem ad virum exisset, filiaeque interpretationem ei narrasset, hic eam petiit uxorem, ille dedit. 25. Etiam de Hadata et Bundaca divergunt sententiae. Alii censent Hadatam esse avis genus, sc. milvum, et Bundacam globulum, qui balistario arcu vel alio instrumento jacitur; alii dicunt, duas esse gentes, quae mala alteri inferendo certarint. 26. Proprie, duorum ponderum. XXXXI Taniticus. Narravit Haret Hammamita. Alacritate juventutis meae morem gessi affectibus amoris[1], nec desii confabulari cum mollibus cervicem, et aures praebere suaviter modulantibus[2]. Tandem vero, adveniente monitore et aufugiente florida aetate, magno latus sum appetitu ad rectam et consideratam vitam, poenituitque me eorum, quae deliqueram contra deum. Incepi igitur malos mores benefactis luere et caespitationes corrigere, antequam excederem e vita; ac transii a matutina visitatione tenellarum foeminarum ad conversationem cum probis, et a conventione cum fidicinis ad frequentandos pietatis studiosos, juravique, me non futurum socium alii, quam recedenti ab errore, cujusque animus solutus[3] rediisset in plicam; quod si inveniebam effrenatum, diuque dormientem, removebam domum meam a domo ejus, fugiebamque a scabie ejus et infamia. Cum autem peregrinatio me projecisset Tanim[4], induxissetque synagogam ejus laetificam, vidi in ea circumdatum hominum circulo conferto, spectatoribusque arcte consertis, declamantem firmo pectore et voce clara: Miser est filius Adami, et quam miser! Nititur in mundo nullo firmo fulcimento, apprehendit sustentacula fallentia, mactaturque amore ejus sine cultro. Occupatus est eâ, ut negligat se; inhiat ei ad miseriam suam; acquirere studet, quo possit gloriari, nec comparat ab ea commeatum mundo futuro. Juro per eum, qui libere dimisit maria, splendere fecit lunam, extulitque dignitatem duorum lapidum! si homo intelligeret, certe non consideret in symposiis, et si reputaret facinora perpetrata, sanguinem fleret; si reminisceretur retributionem, quod omisit[5] assequi studeret, et si perpenderet reditum ad deum, facinoribus malis bona substitueret. O miraculum miraculorum, qui se praecipitem dat in gehennam colligendo aurum, et reponit opes cognatis! Et o transcendens maxime mira mirum, quod te monet tinctura canitiei, et sol tuus nuntiat occasum, necdum permoveris ad poenitentiam et vitiorum emendationem! Tum progressus est ad recitandum, modo in rectam viam ducentium. Vae illi, quem sua monet canities, et celer est in erroribus juventutis[6], Caecus currit in cupiditatis ignem, postquam debilitate jam tremere incepit, Et inequitat ludo, eumque aestimat mollissimum, quod straverit strator; Non reveretur canitiem, cujus astra prudens non videt sine conturbatione, Nec se cohibet ab eo, quod interdicit prudentia, nec curat famam[7] laniari! Ille si moritur, eheu sit procul! si vivit, similis est non viventi. Nil boni in vita hominis, cujus odor[8] ut mortui, post decem dies effossi. Euge vero, cujus fama bona pulchre splendet, ut vestis acupicta! Dic ei, quem peccatum suum vulnerat: periisti o miser, nisi spinam extrahis, Et sinceram age poenitentiam, extirpaque, quod peccatorum nigrorum infixum est[9]; Conversare cum hominibus bene moratus, benigneque tracta levem mente et constantem; Pluma alam generosi, si fortuna eum vulsit; ne vivat, qui non plumet! Auxiliare afflicto injuria et, si non potes adjuvare, fac alios ad adjuvandum exhorteris; Erige, si quis te advocat, qui cecidit; forsan illo die resurrectionis sustentaberis; Et cape poculum admonitionis, bibeque, ac liberaliter propina redundans illi, qui sitit! Dixit; et cum finiisset sermonem ad lacrimas commoventem, recitassetque versus, surrexit juvenis jam robustior nudavitque corpus inquiens: O intellectu praediti, jam audivistis admonitiones recitatas, percepistisque doctrinam ad viam rectam ducentem! Qui eam accipere futurumque tempus sibi prosperare vult, is mihi benefaciendo manifestet studium suum, nec deflectat a me donis suis! Per secreta scientem omnia et condonantem perseverantiam in peccatis! secretum meum est, quod videtis, quamvis vultus meus postulat, ut recondam[10]. Adjuvate me ergo, quibus detur auxilium! Dixit; et senex sermones habuit corda hominum juveni propensa facientes, facilitavitque petiti assecutionem, donec scaturivit fons ejus, nudumque desertum luxuriavit herba. Cum autem impleta esset crumena, abiit, jactanter incedens, laudavitque Tanim. Seni quoque non placuit ultra manere, postquam discesserat juvenis, sustulitque manus ad precationem, tum se convertit ad abitum. Perrexit referens: Et correptus desiderio eum explorandi solvendique ejus arcanum, secutus sum currentem recta via, nec rumpentem velum silentii firmiter consutum. Cum vero, securus ab inopinato irruente, copiam mussitandi consecutus esset, inflexo ad me collo suo, salutansque salute humanitatis, dixit: complacuitne tibi acumen hujus adolescentuli? Respondi: per fidum et tutantem deum! Perrexit: ille est puer Sarugensis senis, instrumentum producendi margaritas e profundo maris[11]. Regessi: juro, te esse arborem fructus et flammam scintillae ejus! Quam conjecturam affirmans sagacitatemque laudans interrogavit: placetne tibi ad domum aliquam properare, ibique una poculum rufi vini bibere? Hic dixi: vae tibi! homines pios esse jubetis et obliviscimini animas vestras? At diduxit os, ut diducere solet ridens, transiitque haud litigans. Tum ei visum ad me redire, meque allocutus est: serva haec a me et occulta: Pelle moerorem mero vino, tranquillaque pectus, nec excruciare aerumnis! Te reprehendenti vero ob id, quo abigis curas, dic: sufficiat tibi! pudore suffundor[12]. Tum adjecit: equidem nunc abibo, ubi haurire possim potum matutinum et vespertinum. Quod si societatem inire non vis, sed reprehendis eum, qui boni est animi, tu mihi non es comes, nec tua via mea est. Fac igitur me missum et devita, nec perscrutare de me, nec sciscitare. Hinc se convertit ad fugam, nec respexit. Dixit Haret Hammamita: ego vero flagrabam moerore ad discessum ejus, cupiebamque, ei ne occurrissem. 1. Vel: stimulis ad pueriliter ludendum. 2. Proprie: suavibus cantibus. 3. D. S. Scholl.: cujus *peccatorum rationarium*. 4. *Tanis*, arab. *Tinnis*, urbs et insula est inferioris Aegypti. 5. Proprie: praeteriit, fugit. *Assequi* hic notat *corrigere delicta*. 6. Vel: juvenilis amoris. 7. D. S. Scholl.: animam. 8. I. e. fama. 9. D. S. Scholl.: scriptum est, scil. in libro judicii. 10. D. S. Scholl.: ut conservetur aqua faciei (pudor) a vobis. 11. De Sacyo praeplacet vertere ut juramentum: per producentem margaritas e profundo maris! Contextui tamen magis convenit, ni fallor, interpretatio supra recepta, nitens variante lectione, quae *machrag* exhibet pro *mochrig*. 12. Vel: irascor. Cfr. Giggejum. XXXXII Nagranensis. Narravit Haret Hammamita. Peregrinationis machinae jaculatoriae, cupiditatis itinera nocturna, jactaverunt me, donec eram omnis terrae filius, omnis regionis longinquae frater. Quamquam nullam secabam vallem, nulli aderam conventui, nisi cupidus doctrinae ignis, consolantis in aegritudine, evehentis hominis pretium, ita ut haec mea indoles innotuisset, certatim traderetur narrantium linguis, mihique esset proprior, quam amor filiis Usrae[1], aut virtus genti filiorum Zufrae[2]. Cum autem camelus meus collum posuisset Nagrani, et elegissem in ea amicos et vicinos, conventus ejus mihi erant quasi sacrae peregrinationis scopus, circus solennis delectationis et confabulationis. Huc me conferebam mane et vespere, nova auditum tristia et laeta. Ita cum aliquando essem in conventu conferto, coetu frequentissimo, ecce! cubuit prope nos vietus, quo super vestitus obsoletus, impertivitque salute blanda, lingua prompta, tum dixit: o plenae conventuum lunae, maria donorum! aurora clara est possidenti duos oculos, et adspectus sufficit pro duobus testibus. Quid igitur vobis videtur de eo, quod videtis? Vultisne pulchram ferre opem, an vos avertere rogati? Dixerunt: per Deum! ad iram provocasti; desiderasti, ut scateat, et causa fuisti, ut deficiat. Per Deum itaque eos obtestatus est, ut dicerent, qua eos ab re averterit, ut sibi contraxerit repulsam? Responderunt: certavimus aenigmata proponendo, ut certatur die proelii. Nec abstinere potuit, quin detraheret honori ejus, qui aenigmatum ludo vinceretur, et virtutibus annumeraret in eis proponendis solvendisque praestantiam. Quo facto hominum linguae eum impetebant, reprehensionis cuspidibus fodiebant, et frustra a delicto se liberare tentabat, se dicti sui poenitere monstrans; ei castigando inhaerebant, auremque praebebant incitanti ad eum impugnandum, donec eis dixit: peccata ferre naturae est liberalis; desinite igitur pungere et jacere; tum agitedum, aenigmatibus certemus et victorem statuamus (praemii) arbitrum! His dictis ignis eorum sedatus, (irae) nodus solutus est; contenti conditionibus, quas eis et ab eis servandas proposuerat, flagitabant, ut inciperet. Conticuit ergo, donec lorum nodaverat, antilenamve nexerat; dein inquit: audite vos, quos ab errore custodiri et longissima vita frui velim! protulitque aenigma, quo intenditur *linteum refrigerans*[3]. Puella est incessu velox, sed eodem vestigio redit; Pellit eam agitator ejusdem generis, et simul cum ea incitatur[4]; Tempore aestivo vides eam stillare rorem; cum abierit aestas, apparet sterilis. Perrexit: nunc hoc tenete, o domini virtutis, castra prudentiae, et declamavit de *fune* palmas ascendentibus usitato: Est, qui refertur ad matrem, ejus e qua radix prodierit. Hanc complectitur, postquam remotus ab ea fuit longum temporis spatium; Aditumque per eum quaerit *peccans*[5], nec reprehenditur, nec prohibetur. Tum dixit: hoc quoque habete, notae tectae, obscuritatis densae, dictum, descripsitque aenigmatice *calamum*: Est vulneratus caput, quo cognoscitur precantium caput[6] (*Imam*), cujusque societate gloriantur nobiles. Hic, quando satiatus est, currit ut sitiens; quando obruitur siti, quiescit; Quando incitatur, spargit lacrimas, placentes ut placet risus. Adjecit: jam advertite evidens, ea, quae praecesserunt, pudore suffundens, et aenigma protulit de specillo oculari: Quis est, qui duabus se sororibus jungit publice et clam, nec potest ideo accusari; Nunc rem habet cum hac, nunc cum illa, et nunquam maritorum more despicit; Senectute superveniente magis frequentat et largitur, pauca in maritis habens exempla? Insuper hoc, inquit, o intellectu praediti, eruditorum trutinae! et *rotam aquariam* aenigmatice descripsit: Reperitur discedens, qui semper tamen conjunctus est; et iterum iterumque conjunctionem renovans, qui tamen non discedit; Se mergens simul ac emergens; mirus adspectu, ut in aquae superficie natat, eâque simul subsidet. Effundit lacrimas ut injuria affectus, dum se ipse privat ut opum decoctor, Et metuitur ab ejus acie, sed *cor*[7] ejus est purum. Dixit; et cum haec quinque nexa[8] projecisset, o homines, inquit, haec quinque considerate et *quinque*[9] vestros eis admovete[10]; tum sententiam proferte et substringere syrma[11] jubete! Homines autem, quamquam imbuti stupore, plura audiendi cupiditate impleti erant; hinc responderunt: habitus noster, acie tua inferior, impedit nos, tundere igniarium tuum; quodsi vero ipse numerum denum vis complere, benignitatem tuam agnoscemus. Ibi laetitia agitatus, ut ille, cujus vicit sagitta et falsus est adversarius, praemisso „nomine Dei,“ aenigmatice descripsit *hydriam involutam*[12]: Est omni tempore laeto[13] simul corde et pressa[14], quamquam nescit, quid sit laetitia et tristitia. Nunc admovetur ob embryonem; et quot matres repudiatae essent, ni fuisset infans! Nunc amovetur, quamquam non declinavit de pacto, et injustitia est, amovere fidum. Quando noctes sunt breves, conjunctio ejus gaudio est; quando longae sunt, placet ejus remotio. Vestitum habet quando conspectui exponitur, pulchrum; involvitur autem eo, quod contemnitur, quamvis non contemnenda est ratio. Posthaec dentes suos flavos nudavit et aenigma protulit de *ungue*: Timentur ejus acies, et crescit, nec pascens, nec bibens. Decem conspicitur diebus[15], praeterquam die sacrificii; audi hanc descriptionem et mirare! Hîc, contractis palpebris, acute prospexit ut daemon, et aenigma dixit de *virgula naphtha linenda*: Contemta est; nunc admovetur, nunc procul abjicitur; nec ea, si bene consideraveris, carere potes. Duo capita habet persimilia, alterum alteri adversum; Quae quando tinguntur, comburitur; quando non tincta manent, negligitur nec usui est. Tunc superbe se extulit, ut admissarius, declamavitque aenigma, intendens *lac vitis*. Quid est, quod, quando corrumpitur, ex improbo fit rectum, Et, si clarum est et purum, malum excitat, ubicunque apparuerit, Patremque habet, cujus pura est radix, sed malum est, quod ille generat? Tandem, itineris baculum brachio subdens, carmine aenigmatico descripsit *stateram aurificis*. Et inconstans est, cujus alterutrum latus semper declinat, nec ideo vituperatur a prudentibus. Semper apparet in excelso, ut se effert rex justus; Glaream et auri baccas aequi aestimat; cum tamen non comparari debeat veritas vano. Sane! mirandae ei sunt proprietates, si contemplatus fueris modo solertis, ingeniosi; Litigantes acquiescunt ejus judicio, non nescii, eum in alterutrum latus inclinare. Dixit; et mentes errabant in vallibus cogitationum, ut attonitus, donec nimis prorogatus videbatur terminus apparebatque moeror. Cum itaque eos videret igniarium tundere, ita, ut nihil appareret splendoris, et diem transigere votis, o homines, inquit, quid exspectatis, et quousque differetis? Nonne advenit tempus (sententias) producendi aut fatendi ignorantiam? Dixerunt: per Deum! perplexa loquens, rete constituisti et venatus es; pro arbitrio igitur praemium statue et collige praedam ac venationem! Pro unoquoque ergo occulto[16] certum postulavit pretium; quod obtinuit ab eis numeratum; tum aperuit seras[17], semitas monstravit in desertis, voluitque abire. Sed retinuerunt eum coetus primores[18], dicentes: nulla maneat obscuritas, postquam apparuit dies! Gentem ergo tuam indica, antequam abis; hoc sit quasi apparatus repudiatae concessus! Oculos ibi demisit, ut eum cogitaremus dubium; at respondentibus sibi lacrimis declamavit: Sarugi ortus est sol meus; illa mansio gaudii mei et laetitiae; Sed non mihi licet frui amoenitate ejus, animi deliciis. Ejus loco mihi incumbit peregrinatio, amarum faciens diem et vesperem. Nullâ in terrâ firma mihi est habitatio, aut quies meae camelae; Hodie Nagdo, alio die Syria, auroram video aut vesperem. Tempus transigo victu turbido, ignobili; Pernoctare soleo sine ullo obolo; quis enim mihi obolum? Qui vitam, qualem ego, agit, vitam ille vili vendit pretio! His dictis, et reconditis splendidis nummis, properavit circumvagatum in terra. Et rogaveramus quidem, ut rediret, promittentes pulcherrima; sed, per patrem tuum! non reversus est, nullum cupidinem ejus excitasse habuit effectum. 1. Arabum gens eo inclyta, quod juvenes ejus vehementi amore mori solebant. 2. Abu Zufra est Shalem, cujus filii et nepotes, Mohalleb, Murhira, Iasid etc. noti sunt bellatores. 3. Linteum aquis beneolentibus tinctum, quod per aestatem, tempore meridiano, funiculi ope, a tecto demittitur. 4. Funiculus, quo tracto devolvitur. 5. Dactylos decerpturus, qui tali fune utitur; amphibolia perfrequens. 6. Imam designat antistitem et epistolam. 7. I. e. aqua, quam vasa, quibus haurit, continent. 8. Aenigmata. 9. Digitos. 10. Scil. eis numerandis et enodandis. 11. Abire. 12. Scil. stramine et linteo, ut per aestatem aqua in ea maneat frigida. 13. Vox Arabica simul notat *laeta* et *foramine praedita in medio*; posterius hîc postulat sensus. 14. Alia vocis Arabicae notio est *involuta*, quae hic attendatur. 15. Ungues praecidere non licet illis, qui sacras caerimonias Meccae peragunt. 16. Aenigmate. 17. Aenigmata explicavit. 18. Vel, qui pro aliis verba faciebant. XXXXIII Virgo et mulier. Narravit Haret Hammamita. Huc illuc agitans peregrinatio, molestiis gravis profectio, pertulit me in regionem, qua timet viae quoque gnarus, errat acerrimus, et pressus tristitiâ consilii expertis, destituti, vidi, a quo mihi metueram. Confirmabam tamen cor meum territum, propellebam camelum emaciatum, defatigatum; proficiscebar, ut qui fortunam suam duabus credidit sagittis aleatoriis, dediditque se fato; nec cessabam, modo struthionis celeritate, modo cursu vacillante provehi, et conficere milliare de milliari; donec sol prope aberat ab occasu, lux velabatur. Diffundens tandem sese tenebrarum caligo, irruens exercitus Chamiticus, terrorem injecit, ut nescirem, meliusne esset, syrma recipere et loco inhaerere, an nocte uti et absque ullo indice porro tendere. Dum autem volvebam propositum, debutyrabam prudentiam, apparuit mihi species cameli, montis protectione utentis. Sperans itaque, sedem ibi esse quietem captantis, eo tetendi Et ecce! opinionem repperi vaticinium, jumentum illud camelam velocitate referentem onagrum; quiescens autem ille, involutus amiculo, oculos tingebat linimento somni. Consedi ergo ad caput ejus, donec expergisceretur. Cum autem radiarent ambae illius lampades, et eum, qui obruerat, animadverteret, fugit, ut fugere solet suspicans, ac interrogavit: fraterne est iste, an lupus? Respondi: neutiquam; sed nocte errans, qui viam amisit; lucem da mihi! scintillas tibi ex igniario eliciam. Dixit: abeat cura tua! saepe est frater, quem non tua peperit mater. Hic, timore me deserente, somnus se insinuavit oculorum meorum angulis. Sed ille inquit: lucem referente aurora laudantur itinera nocturna; nonne idem censes? Reposui:, equidem tibi soleâ tuâ sum obedientior, et alimento tuo convenientior. Ibi ille, profitens mei amorem, gratulatus est societatem. Tum proficiscebamur festinantes, vehebamur tenebris nocturnis, nec cessabamus itineris molestiis fatigari, et rebellare somno, donec nox attigerat extremum, et aurora extollebat vexillum. Iam cum revelatus esset *collustrans*, nec de stellis alia superesset quam *lucifer*, consideravi socium itineris, confabulatorem noctis; et ecce! erat Abu Seid, desiderium quaerentis, signum recta via incedere conantis. Postquam autem nos impertiveramus salute amicorum, sibi occurrentium post absentiam, revelavimus secreta, expectoravimus historias, dum jumentum meum lassitudine ingemebat, illius vehiculum se movebat more pulli struthiocameli. Cujus corporis constitutio et longa patientia eo me adduxit admirationis, ut naturae ejus gemmam[1] attentius considerarem, et sciscitarer, unde selegisset? Respondit: quod hanc adtinet camelam, narranda est de ea historia dulcissima gustatu, jucundissima prosecutu; quam si audire volueris, jumentum fac procumbat; si non, aurem nega! Camelum ergo meum procumbere sinens, auditum meum scopum constitui ei, quod esset narraturus. Dixit igitur: Scias, me eam emisse Hadhramuti prostantem, et pericula mortem minantia subiisse, ut acquirerem, nec cessavisse secare terras, ungulisque ejus conculcare lapides, donec eam reperirem itineribus assuetam, promptum apparatum fugienti. Hinc lassitudine non tangitur, nullâ durae carnis camelâ certamine superatur, ignorat unguentum vulneribus illinendum, reservatur auxilium in rebus secundis et adversis, loco amici laetantis mihi habetur. Accidit autem, ut ante aliquod tempus fugeret, nec mihi sine ea esset quies; sed tristitiam conciperem, exitio imminerem, omnem aerumnam, quae antea obruerat, obliviscerer. Triduum quidem non poteram incedere, nec somnum gustare, nisi parum. Tum operam dabam sectandis viis, lustrandis pascuis et decumbendi locis. Nullum vero percipiebam ejus odorem, nec desperatione opprimebar quietem creante; nam quoties recordabar ejus incessum et cursum cum avium volatu certantem, mentis fere impotem faciebat memoria, stuporem injiciebat cogitatio. Cum autem essem inter gentis cujusdam tabernacula, audivi personam e longinquo clamantem voce stricta[2]: quis amisit jumentum Hadhramiticum, subactum, cujus est pellis stigmate signata, scabiosum dissectum, frenum contortum, tergum quasi post fracturam sanatum; ornans euntes[3], juvans quacunque surgente hora, secans longinqua spatia, semper loco dissito admovens; quae nec obruitur lassitudine, nec afficitur ungulae dolore, nec opus habet fuste, nec rebellat cum rebellantibus? Clamor iste, dixit Abu Seid, me adtraxit, spem faciens recuperandi amissi; et cum ad (virum) properassem et salutassem, trade, inqui, jumentum, et accipe donum! Respondit: et quale tibi, cui Deus condonet, erat jumentum? Dixi: camela, cujus corpus erat monti simile, tuber fornici, lac implebat mulctram; viginti aureorum ei statuebatur pretium, cum versarer Iabrini; sed minus justo reputabam, statuentemque errare sciebam. Perrexit. Hac descriptione mea audita, se avertit dicens: tu non es possessor a me inventae! Ibi veste ejus jugulari prehensa, mendacii eum arguere instabam, et in eo eram, ut amiculum lacerarem. Ille vero asseverabat: o tu! jumentum meum non est a te quaesitum, abstine a vehementia linguae et convitiis; si non, duc me ad hujus gentis judicem, ab errore liberum, qui, si tibi eam deberi censuerit, accipias, sin a te removerit, ne loquaris! Non aliud itaque videbam infortunii mei remedium, quodque (os) in gula haerens deorsum moveret, quam tendere ad judicem, etiamsi pugno percuteret. Ivimus ergo ad senem firmae auctoritatis, pulchra redimitum cidari, qui animo solebat esse tranquillo[4], nec injustus. Hic, properanter injuriam querens, monstravi dolorem meum, dum socius tacebat, ne os quidem motitans; donec, cum evacuassem pharetram, et historiam meam narrando sategissem, calceum gravis ponderis, instructum soleâ calcandae viae asperae aptâ, produxit et inquit: hic est, quem proclamans descripsi; pro quo si *viginti* oblatos dixerit — ecce ipse videt! — praetendit falsa et per Deum! mendacio polluitur egregio, nisi occiput obtendat, ut in hoc appareat verborum testimonium. Excepit judex: Deus misereat! versatoque calceo et spectato intra et extra, dixit: quod hunc adtinet calceum, meus est; jumentum autem tuum in stabulo est meo; surge ergo, ut recipias camelam tuam et benefac pro facultate! Assiliens igitur dixi: Iuro per domum antiquam et circumeuntes in septo sacro hospites, Te dignissimum esse, ad quem arbitrium deferatur, optimum judicem, qui inter Arabes dirimat! Vive in pace et mane, quamdiu manebunt struthiones[5] et greges! Respondit absque sollicita meditatione et infixa cogitatione: Pro gratiis tuis, o patruelis, bene tibi sit! ego, mea sententia, gratias non mereor. Pessimus est mortalium, qui, constitutus judex, injuriam exercet aut, rogatus ut pascat, non abstinet a vetito; Tales et canis aequali sunt pretio! Tum me praesente misit, qui camelam traderet, benefactum nec exprobravit. Ego vero discessi tractans alacritatis syrma et exclamans, o miraculum! Perrexit Haret Hammamita. Hic equidem inqui: delectasti et, dexterrime, quae habebas, exposuisti. Per Deum! quaeso, invenisti, qui facundia sua magis, quam tu incantet, dictionesve pulchriores conflet? Respondit: per Deum! audi et laetare! Cum Tahamam proficiscerer, constitui ducere conjugem, ut mihi esset adjutrix. Sponsâ vero jam electâ, negotio tantum non confecto, in cogitationes immersus sum, uti propter suspicionem circumspiciens, contemplansve, quo cadat sagitta, ut pernoctarem clam colloquens corde cruciato, donec visum est, aurorâ ortâ egredi et consulere, quem primum essem visurus. Postquam itaque (tentorii) noctis funes dissoluti erant et stellae caudas[6] verterant, surrexi, ut quaesiturus; luce matutina prodii, ut auguraturus. Occurit mihi autem adolescens, vultu, qui pro eo intercederet; et, ex adspectu ejus pulchro indicium capiens bonum, consilium ab eo petivi de ineundo matrimonio. Dixit: quaerisne mediae aetatis mulierem, an, cujus molestias feras, virginem? Respondi: elige quam vis; jam tibi dedi ansas! Resumsit: meum negotium est disserere; tuum, eligere. Audi ergo, tu, quem vita mea redimam, sepultis hostibus! Quod virginem adtinet, margarita est recondita thesauro, ovum custoditum, dactylus praecox, primus uvae succus asservatus, pratum illaesum, torques pretiosa, nobilis, quam non maculavit tangens, non induit induens, non tractavit ludens, non detrivit coiens; facie est prudente, oculo demisso, linguâ blaesâ, corde puro, figura libenter colludens, amica jocans, gasala eroticos amans sermones, pulchritudo perfecta; cingulum purum, recens; thori socia juventutem inducens, non senectutem. Quod vero adtinet mulierem, jumentum est subactum, jentaculum promptum, res facile consequenda, nubes iterum iterumque rigans, conjux amans, amica accedens, opifex solers, consiliatrix versuta. Tum equiti certa est, priusquam petat; procanti nodus solutu facilis; sedes imbecilli; opportuna necessitate presso; natura vero ejus est lenis, tricae facile extricandae, animi intentio manifesta, opera ornans. Iuro, me utriusque adtributa vere descripsisse, revelasse vaccas ambas! Quam igitur deperit cor tuum, cui inhiat caro tua? Dixit Abu Seid. Cognovi eum esse regionem lapidosam, qua sibi cavent, qui jactando lapides contendunt (cameli), quaque humeris et collis eorum sanguis elicitur. Attamen reposui: equidem audivi, virgines vehementius amare, minus decipere. Resumsit: per vitam meam! hoc dicitur; sed quot sermones fuerunt detrimento! Vae tibi! nonne illa[7] est pullus equinus frenum respuens, jumentum tardi obsequii, igniarium difficile tusu, arx molestiam creans expugnanti? Praeterea, alimento opus habet multo, auxilio est exiguo, conversatione sterili, procaciâ gravia imperante, manu inerte, irâ surdâ[8], indole durâ, nocte nocturnâ[9]; exercentem fatigat, intellectum habet velatum, diu vilipendit ad eam descendentem, exacerbat amatorios sermones caedentem, furore implet jocantem, humiliat admissarium expertum; eademque consuevit dicere, „ego induam et sedebo; tu quaere, quam dimittas et vincias!“ Resumsi: quid igitur de muliere tibi videtur, o pater boni? Respondit: vae tibi! num cibi reliquias desideras, restantem loco adaquationis aquam, (supellectile) habitum promiscui usus, vas tritum, gustatricem extrema depascentem, evagatricem ingeniosam, impudenter dominantem, condum succensentem, cujus sermo est: „fui et facta sum; quoties injuste tractabar, defendebar; multum interest inter hodie et heri; et, quid est luna comparata soli!“ Quod si eadem desiderio tenetur conjugis, quem ante habebat, aut nupsit adulto jam filio, virosve oculis sectatur impudica, jugum est pediculosum, vulnus non coalescens. Dixi itaque: visne monachus fiam, istâque viâ incedam? Ibi me increpuit, ut magister solet discipulum caespitantem; tum adjecit: vae tibi! monachos imitari vis, postquam clara apparuit veritas? Phui tibi et consilii tui infirmitati! Pereant tu et illi! Talisne videri vis, qui non audiverit, Islamismum ignorare vitam monachicam, aut cui non relatum fuerit de nuptiis prophetae, cui pax sit!? Dein, num nescis, bonam conjugem augere rem familiarem, audientem esse voci tuae, visum tuum demittere[10], famam tibi bonam efficere, nec non inservire oculis tuis refrigerandis, bono odore delectando naso tuo, laetando cordi, potuique tibi praebendo hodie et cras? Cur discedis a sancitâ exemplo Apostolorum viâ, familiam alentium gaudio, pudicorum lege, facultatum et liberorum comparatione? Iam me male habet, quod ex ore tuo audivi. Tum se avertit ut iratus, prosiluit ut locusta. Dixi: Deus te trucidet! abire vis superbiens, meque relinquere stupentem? Respondit: credo, te tantum praetendere stuporem, ut masturbes et supersedeas solvenda dote. Dixi: Deus suspicionem tuam exsecretur, nec validum esse velit *cornu tuum*[11]! tum ab eo discessi ut pudefactus, et abstinui a consulendis adolescentibus. Perrexit Haret Hammamita. Per illum, qui silvas creavit, juro, inqui, hanc disputationem a te inventam, ad te esse reducendam. Ibi, in immodicum effusus risum, laetatus est, modo lacerari famam non curantis; tum adjecit: linge mel, nec quaere! Cum vero multa verba facerem laudando eruditionem, et ejus possessorem praeferrem locupleti, ille me adspiciebat ut non intelligens, oculosque demittebat, ut non advertens; modum tamen excedenti dixit: tace, me auditurus, ut sapias! Dicunt, pulchritudinem et ornatum viri consistere eruditione firmâ. Sed ornat tantum opibus abundantes, et quorum dominii mons est altus; Pauperi doctrinâ melius est crustulum panis et bamma. Quid pulchritudinis est, si dicitur: eruditus, qui pueros instruit, aut, qui describit? Adjecit: certe tibi apparebit linguae meae veracitas et demonstratio ejus, quod contendi. Profecti itaque sumus, non remittentes festinationem, nec quiescentes a fatigatione, donec iter nos adduxit ad pagum, a quo omne exsulabat bonum. Hunc intravimus pabuli quaerendi causa; nam utrique nostrum pera vacua erat commeatu. Nondum autem perveneramus ad deversorium et designatum camelis decumbendi locum, cum obviam haberemus juvenem, nondum maturi judicii annos assecutum, cujus in brachio erat herbarum manipulus. Abu Seid eum, postquam salutaverat salute Muslemi, rogavit, ut staret respondendi causa. Regessit: ecquid quaeris tu, cui Deus sit propitius? Dixit: dactyline recentes hic venduntur *materia foci*[12]? Respondit: non, per Deum! Denuo interrogavit: an dactyli immaturi venduntur *venustis puellis*[13]? Respondit: nequaquam, per Deum! Porro interrogavit: an dactyli perfecti *fuscis hastis*[14]? Respondit: Deus avertat! Perrexit: an pulmentum[15] *baculo*? Reposuit: tace, Deus tibi condonet! Addidit: an panis frustula *margaritis*[16]? Regessit: quo aberras! Deus te dirigat! Nec non: an farina *subtili significatione*? Resecutus est: mitte hoc tu, quem Deus emendet! Dulcis autem videbatur Abu Seido quaestionum et responsorum, per vices redeuntium, certantisque mensionis ex hoc sacco ludus. Sed advertit juvenis, metam esse longinquam, senem diabolum, ideo dixit: sufficiat o senex! cognovi artem tuam, et jam inclaruit mihi, quis tu. Accipe igitur responsum in summa[17], eoque contentus es nuntio! Hoc quidem loco emitur: carmen, non grano hordei; prosa, non particulis panis de mensa deciduis; historia, non ungularum segmentis; tractatus, non sordibus, quae abluuntur; Locmani sapientia, non bucca; pugnarum descriptio, non frustulo carnis. Nam hujus generationis nemo rigat, quando ei conflatus est panegyricus; nemo reficit, quando ei cantati sunt hexametri; nemo humectat, quando narratione delectatur; nemo, ne princeps quidem, commeatu instruit. Eruditus apud eos similis habetur campo sterili; campo autem, qui non compluitur, non est pretium, nec ad eum accedit pecus. Sic se habet eruditio; si non juvatur opibus, eam acquirendi studium parit molestiam; quaestus est, quod in ignem conjicitur. Tum festinanter cucurrit abiitque canens. Hic me compellavit Abu Seid: dubitasne adhuc, eruditionem jam perire, ejus adjutores terga vertere? Ego vero eum rectum vidisse affirmavi, necessitate ad deditionem coactus. Quo facto inquit: nunc desine digladiari; vada potius sermone de scutellis, gnarus, rhythmos non pellere famem! Quid vero agendum, ut extremum vitae spiritum retineamus, extinguamusque incendium? Dixi! tu jube; tua frenum est in manu! Equidem, respondit, censeo, pignori ut des gladium, quo saties ventrem (tuum) et hospitis; hunc ergo mihi da, ut tibi referam, quod manducemus. Fidum itaque habens, cinxi eum gladio oppignerando. Ille vero, haud mora conscensa camela, veritatem reliquit et amicitiam. Diu exspectabam; tum surrexi, ut vestigia sequerer; sed illi similis, qui mulgere omisit aestate, obvium habui nec amicum, nec gladium. 1. Vel, substantiam. 2. Libera. 3. Referri potest tam ad homines, quam ad quadrupedia. 4. Proprie, cui erat tranquillitas *volantis*. 5. Struthiones mille annos vivere dicuntur. 6. I. e. terga. 7. Scil. virgo. 8. Irâ non audiente vocem incantatoris. 9. Molestiâ ingente. 10. Ne oculos tuos in alias conjicias. 11. I. e. socios tuos. 12. Vel, oratione. 13. Vel, elegantibus dictionibus. 14. Vel, confabulatione nocturnâ. 15. Vel, carmine. 16. Vel, versibus singulis. 17. Sive, per cumulum. XXXXIV Hiemmalis. Narravit Haret Hammamita. Nocte quadam atris tenebris, admodum nigris cincinnis, ignem petebam in monte flagrantem, testem liberalitatis. Aër erat perfrigidus, coeli vestis consuta, stella operta, nubes compacta; ego autem magis frigebam, quam oculus chamaeleontis caprave scabiosa. Inde non desinebam incitare camelam meam et dicere, bene tibi sit ac mihi! donec, qui accenderat, videns personam meam et tripudium, descendit vehementissimo cursu, declamans hos hexametros: Gratus venis, errans nocte viator, quem duxit, vel potius dono obtulit ignis splendor, Liberali, amplam domum habenti, excipienti noctu visitantes, jactatos, Ut, qui crispae manus est, excipit aureum; non declinanti a devertentibus, Non tardanti, nec differenti cibum hospiti proponendum; quando frigore horret regio, Nubes parcit pluviae, tempus est miseriis plenum et nocivum, Cineres cumulanti, cultros acuenti; nec die, nec nocte vacanti A mactanda pingui pecude et tundendo igniario ignem emittente. Tum mihi occurrit genâ verecundâ, manum obtulit amplam, et perduxit me in tentorium, cujus mugiebant gravidae camelae, carnis bulliebant segmenta, huc illuc commovebantur servi, obibant adjutores, in lateribus erant hospites, eodem tracti tractore, eâdem fusi forma, decerpentes hiemis delicias[1], alacres modo juvenum; quos ego, corpus meum ad ignem reficiendo imitans, laetatus sum invenisse, ut vino captus delectatur vino. Cum autem abiisset angustia et propulsum esset frigus, afferebantur patinae[2], rotunditate similes halonibus, luce hortis, impletae conviviorum cibis, defensae contra vituperantes et reprobantes. Quo facto rejiciebamus, quae dicuntur in voracitatem; longissime evagari habebamus pro sapientia; donec, postquam mensuraveramus modio heluonis, et prope accesseramus ad periculum indigestionis, per vices absterso manibus odore carnium, nos recepimus in sedem confabulationis, ubi nostrum quisque tollebat linguam suam; proferebat, quod in conditorio suo erat; praeter senem, cujus cana erant tempora, trita vestimenta; hic inhaerebat angulo, longe a nobis aversus. Quamquam autem iram nostram excitabat illa separatio, cujus obscura erat causa, cujusque facile excusandus erat castigator, lene eum alloquebamur, caventes, ne modum egrederemur quaerendo; sed quoties petebamus, ut redundaret, uti nos redundabamus, aut sermone evagaretur, ut nos evagabamur, deflectens, ut excelsus ab abjectis, sermones nostros aestimabat nugas priscorum. Subito vero, quasi eum invasisset febris et inobsequens anima clanculum cum ego egisset, lento gradu processit, appropinquavit, fastidium invisum exuit; quod ante peccaverat, corrigere promisit; confabulantium aures attentas esse rogavit, proruitque, ut fluctus delabens dicendo: 1. Mira vobis narrare habeo, non ficta, sed visa; patrem me dicite miraculorum! Homines vidi, o coetus! qui alebantur vetulae urina, nec intendo filiam vitis. 2. Saepe etiam annonae inopiâ pressis Arabibus nutrimentum, famem pellens, assata erat lacinia. 3. Scribas vidi, quorum nunquam litteram scripserant, quique nunquam legerant libro. 4. Sequebantur homines aquilam, et tamen tecti erant gladiis et loricis. 5. Sagittariorum turbae apparuit pulchritudinis praestantis foemina, et versi sunt in fugam. 6. Caterva quaedam nunquam viderat domum antiquam[3], et tamen absque dubio sacram instituerat peregrinationem, insidens genubus. 7. Noctu Halebo profectae mulieres, mane, non lassae, erant Cathemae, 8. Et noctu profectae regione Cathemae, lucente aurora erant Halebi. 9. Potentes, quando male fecerant aut minus, quam debebant, peccatum imputabant materiae foci. 10. Iuvenem, qui nunquam tetigerat foeminam, prolem habere vidi post se. 11. Canescens, non tegens canitiem, apparuit in deserto; tamen erat juvenis, nulla sparsus canitie. 12. Lactantem mamma, cujus os non loqueretur, vidi in disceptatione inter vias. 13. Serentes vidi milium, quod, ubi demessum erat, factum est sorbi fructus, amatus fratri gaudii. 14. Equitem etiam conspexi vinctum in equo, qui itidem vinctus erat, nec tamen desinebat tollutim incedere. 15. Camelorum propulsor liber jumentum rectarium ducebat festinanter, et tamen captivus erat, frater tristitiae. 16. Et sedentem vidi euntem, cadebatque cum eo jumentam; nec dubium est, quod narro; 17. Et texentem, manibus truncatum, surdum; quod si miramini, o quot in mundo miranda! 18. Et longum staturâ, lanceae scapo similem, offendi in valle Mina, querentem de gibbâ. 19. Et qui studebat hominibus exhilarandis, gaudia eorum reputabat peccata, tamquam injurias et mendacia. 20. Vidi etiam cupidum virorum sermones audiendi, et tamen hominum conversationes nihil curantem; 21. Nec non hominem foedere junctum, foedus servantem, nec tamen foederis jure gaudentem, lege Arabum; 22. Robustum, qui nunquam monstrabat lenitatem, et tamen lenitas ejus erat manifesta; 23. Porro adorantem super admissario; non anxium de crimine, quod committebat; sed cogitantem, optimum se Deo sacrare offerimentum; 24. Excusantem, ei, quem excusabat, dolores inferentem, per blanditiones; ipsum, qui excusabatur, clamantem; 25. Regionem, in qua nulla erat hausturo aqua, et tamen aqua in ea fluebat modo rivi; 26. Pagum sub nido Kathae avis, plenum hominum turba, vivente de rapta praeda; 27. Astrum, quo apparente homo se abscondebat, donec videbatur pone parietem impervium; 28. Fimum, cui magnum statuebatur pretium, nec tamen possessor pretio contentus erat; 29. Patinam auro puro factam, quae, venditore presso, emebatur quatuor auri granis; 30. Et papaveris auxilio utentem ad propellendos instantes hostes, nec frustratum. 31. Saepe praeteriit me canis, cujus in ore erat taurus; sed taurus sine cauda. 32. Et quoties oculus meus vidit elephantum super camelo, insidentem minore majoreve sella! 33. Et quoties obviam habui in deserti latere querentem, qui tamen nunquam questus est, nec joco, nec serio! 34. Et vidi cantharum pastoris in deserto, spectantem duobus oculis, stellis similibus, 35. Ad haec oculi mei viderunt fontes, quorum aqua fluebat ex Africa, et tamen erant Halebi; 36. Et findentem lanceâ, quamquam manus ejus nunquam attigerant hastam, nec faciebat impetum. 37. Et quoties descendi in terra, ubi nullae erant palmae; die tamen interjecto dactylos immaturos adultos vidi in puteis! 38. Et quoties vidi in deserti oris patinam, volantem in aëre, in solum declive descendere! 39. Et quot senes in mundo vidi perennes! Quis tamen exitium effugit? 40. Quoties se mihi obtulit fera, conquerens famem lingua volubili, acutiore gladiis! 41. Quoties me vocavit alvum exonerans, mecumque locutus est; nec ipse, nec ego, migravimus moris legem! 42. Quoties ego camelos procumbere sivi sub *rosa nondum aperta*[4], quae quantumvis Arabum et mulierum obumbrabat! 43. Quoties vidi incipientes eâdem, qua laetabantur, horâ lacrimari modo nubium! 44. Quoties vidi indusium possessori nimis grave, ut imbecillia fierent membra et nervi! 45. Quot fuerunt vela, quae, si fortunâ fuissent deleta, siccatus esset compactus crinis ad itinera incitati, quiete carentis. Haec sunt, quae nunc enarrare volebam. Quot autem praeterea habeo artificia miranda, pulchra, delectantia, selecta! Quod si verborum significationes intellexeritis, veracitatem meam non suspectam habebitis: palmae spathâ conjecturam facietis de dactylis; Sin stupueritis, ignominia erit ejus, qui non distinxerit aloës lignum a materia foci. Dixit Haret Hammamita. Incepimus itaque, quasi noctu errantes, versare ejus carmen, interpretari aenigmata, dum ille nos illudebat, ut curâ liber anxietate pressos, dicebatque: hic non est nidus tuus, perge! Tandem, cum nimis difficilis videretur partus, et nimis firmiter clausus aditus, ut nos duceret et doceret rogavimus. Respondit: blandiri necesse est, antequam voce propellamus camelam. Hinc cognovimus, illum ad eos pertinere, qui praenumerari volunt dona, et munus accipiunt, antequam pronuntient judicium, et male habuit hospitii nostri patrem, aut tributum a nobis solvendum, aut tolerandum esse frustrationis fastidium. Postquam itaque arcessiverat camelam Idensem[5] et vestem Säidensem[6], dixit: haec sume solutionem; a hospitibus autem meis ne formicae quidem onus detere! Respondit: testor, hanc esse indolem Achsamo[7] dignam, liberalitatem Hatemicam! Tum ostendit faciem, cujus manifesta erat laetitia, micabat hilaritas, addiditque: nox jam deruit, somni appetitus vicit; confugite igitur ad dormitoria et praedamini somni solatia, ut imbuamini novis viribus, surgatis alacres et memoriae mandetis, quod explicabo, ac facile vobis fiat, quod est difficile! Omnes autem sententiam ejus probabant, et reponebant capita pulvinari quietis. Cum autem palpebrae somno clausae essent, et hospites sopiti, ipse camelam aggressus est, clitellisque instructam ascendit ac propulit, sic eam alloquens: Sarugum, camela, tende; propera, noctu progredere, diu curre, non cessa, Donec ungulae tuae culcent pascuum ejus riguum, et laeta sis eâ horâ et felix, Securaque itineris in Tahamam et Nagdum! Age, tu, pro qua omnes aliae se devoveant, festina, vires intende, Seca corium deserti de deserto, minimo contentus haustu in adaquatione, Nec procumbe, priusquam tetigeris hunc scopum! Nam juro juramentum serium, Per sanctitatem domus altis columnis fultae, te, si in patriam me meam retuleris, Mihi futuram esse loco nati. Dixit; ego vero animadverti, eum esse Sarugensem, qui, quando emit, diducto gressu discedit, et, quando sibi implevit modium, abripitur. Cum igitur diei fulgeret aurora, et expergiscerentur e somno dormitores, edocui eos, senem, quamprimum quiete obruti fuerint, eos plane deseruisse, conscensa camela discedentem. Ibi praeterita et nova eos perculerunt (poenituit eos), eorumque, quae ab illo bona viderant, oblivisci fecit aegritudo de malis; tum dispersi in vias diversissimas, contendimus omnibus sub stellis. Explicatio 1. Urina vetulae vocatur lac vaccae et vinum. 2. Vox significans laciniam notat quoque locustarum agmen. 3. V. s. scribere n. q. consuere. 4. V. s. aquilam n. q. vexillum. 5. V. s. praestantem pulchritudine foeminam n. q. cadaver odorem emittens. 6. V. s. sacram instituere peregrinationem n. q. disputare. 7. V. s. Cathemam n. q. cohibentes iram. 8. V. s. Halebi esse n. q. mulgere lac. 9. V. s. potestate praeditum n. q. coquum. 10. V. s. prolem habere n. q. currere 11. V. s. canescens n. q. miscens lac; v. s. canities n. q. lac mixtum. 12. V. s. disceptationem n. q. pilentum non tectum; v. s. vias n. q. funes. 13. V. s. sorbi fructum n. q. potum Aethiopicum inebriantem, e milio paratum. 14. Q. s. vinctum n. q. sitientem. 15. Q. s. captivum, sive ligatum n. q. eum, qui mingere non potest. 16. V. s. sedentem n. q. proficiscentem terra Nagdi; v. s. euntem n. q. divitem pecorum. 17. V. s. texentem n. q. humeros eundo motitantem longiusque distendentem genua. 18. V. s. gibbam n. q. locum editiorem. 19. V. s. gaudia n. q. aere alieno contracta onera. 20. V. s. homines, creatos, n. q. mendacia. 21. V. s. foedus n. q. paucae aquae puteum. 22. V. s. lenitatem n. q. palmam proventu refertam. 23. V. s. admissarium n. q. storcam e palmis masculis factam. 24. V. s. excusare n. q. circumcidere. 25. V. s. regionem n. q. interstitium inter supercilia. 26. V. s. pagum n. q. formicarum habitaculum; v. s. hominum turbam n. q. formicarum multitudinem. 27. V. s. astrum n. q. albas, quae in oculo nascuntur, maculas; v. s. hominem n. q. oculi homunculum. 28. V. s. fimum n. q. nasi mucronem. 29. V. s. aurum purum n. q. Nabäam, arboris montanae speciem. 30. V. s. papaver n. q. multitudinem armis et loricis instructam. 31. V. s. taurum n. q. casei frustum. 32. V. a. elephantum, n. q. debilem consilio. 33. V. s. querentem n. q. eum, qui portat parvum utrem. 34. V. s. cantharum n. q. arietem, qui pastoris portat apparatum. 35. V. s. Africam, proprie occasum, n. q. lacrimarum venam; v. s. fontes n. q. oculos. 36. V. s. lanceam n. q. elationem in medio naso, et v. s. findere n. q. detegere. 37. V. s. dactylos immaturos adultos n. q. aquam recentem, pluviâ ortam. 38. V. s. patinam n. q. locustarum agmen. 39. V. s. perennes n. q. eos, quorum tarde venit canities. 40. V. s. feram n. q. virum famelicum. 41. V. s. alvum exonerantem n. q. sedentem locis elatioribus, quae possint esse refugio. 42. V. s. rosam nondum apertam n. q. fornicem. 43. V. s. laetare n. q. umbilici partem resecare. 44. V. s. indusium n. q. jumentum multi saltus. 45. V. s. velum n. q. mulierem. 1. Ignem. 2. Proprie, mensae. 3. Caäbam. 4. Vox haec Arabico-latinis lexicis exsulat. 5. Gentes Mahra et Id alebant generosos camelos. 6. Propheta juveni Säid Ibn Alaz donabat vestem splendidam; hinc talis vestis Säidensis est dicta. 7. Achsam, ex avis Säadi, adeo liberalis fuit, ut iste, nepote suo Chatemo adolescente paremque liberalitatem demonstrante, diceret: indoles haec ab Achsamo mihi est cognita. XXXXV Ramlensis II. Narravit Haret Hammamita. Ab expertis edoctus, iter esse miraculorum speculum, non cessavi quodcunque secare desertum, in quemcunque me praecipitare locum periculosum, donec videram omnia delectantia. Ex pulcherrimis autem, quae spectavi, et jucundissimis, quibus gavisus sum, hoc est. Eram apud judicem Ramlensem, virum e tenentibus principatum et potestatem, dum accedebant senex, amiculo vetusto, et pulchra foemina, veste obsoletâ. Senex cum vellet loqui et desiderium exponere, mulier juvenis disserere eum prohibuit, latratu suo ei interdixit; tum, detracta dependente in faciem veli parte, lingua clamosae impudentisque foeminae fata est: O judex Ramlae, cujus in manu est dactylus et carbo! Tibi conqueror mariti injustitiam, qui toto semel tantum peregrinatur anno. Et utinam, post peractum ritum levatumque, jacto lapide, tergum, Sequeretur sententiam Iosephi[1], de conjungenda cum peregrinatione visitatione! Ego vero, ex quo me duxit, non inobediens fui ejus imperio. Iube igitur aut dulcem convictum, aut discessum amarum, Priusquam exuam pudoris, obediens seni, patri amaritudinis (diabolo)! Dixit judex: audivisti, cujus illa te rei accusavit, et quae comminans exprobravit; abstine ergo ab eo, quod inquinat, et cave, ne odio sis et confriceris. Ibi procubuit senex in genua, formularum suarum magicarum fontem aperiens et inquiens: Audi tu, quem fugiat vituperium, sermonem viri, lucidam allaturi excusationem ejus, quod illam turbat! Non odii causa ab ea me averti, nec amor cordis voto suo satisfecisse putavit; Sed mutatio fortunae adversa abstulit margaritas et atomos; Habitaculum est vacuum; uti collum ejus sphaerulis nec vitreis ornatur, nec aureis. Quamquam ergo antea in amore et rationibus ejus sequebar filios Ursae, Ex eo inde, quo fortuna recessit, tempore, fugi idolum eburneum, modo abstinentis caventis, Et ab agro declinavi, non ipsum aversans, sed verens, ne facerem sementem. Quare, ne reprehende hujus statum, sed ignosce, et vitiosam garrulitatem condona! Dixit; et exarsa mulier sermone ejus, argumenta ad eum oppugnandum strinxit, inquiens: vae tibi, o fatue, qui nec cibas, nec pugnas! Tum te dicis magis egenum, quam qui liberos possit educare, cum cuique tamen pecudi sit pastus Abiit tibi intellectus, aberravit sagitta, animam stupidam fecisti, conjugem coegisti, de te conqueri! Excepit judex: quod te adtinet, Chansam adeo ad silentium redigeres, si cum ea concertares; ille autem, si vera contendit, et inopiam non falso queritur, sane! ventris cura eum prohibere potuit, quin vacaret amori. Mulier hîc, vultu demisso, oculis spectabat limis, nec reddebat verbum, ut diceremus, pudor eam deprimit aut victoria coercet. Resumsit senex: vae tibi, si offuciis usa es aut texisti tibi cognita! Respondit: tibi vae! num, postquam ad judicem confugimus, restat, quod tegamus, aut mansit secretum obsignatum? Nostrum uterque nihil quam veritatem dixit, reconditique laceravit velum; et o utinam muti evasissemus, nec processissemus ad tribunal! Tum, velo se involvens, flevit ob ignominiam, qua erat affecta. Iudex autem mirans eorum negotium, quod alios quoque ad admirationem adducebat, reprehensâ et accusatâ fortunâ, afferri jussit duo nummorum millia, adjiciens: his contentum reddite utrumque cavum et resistite (Satanae) simultatem excitanti inter conjuges. Gratiis itaque ob pulchram dimissionem actis, abierunt (juncti), ut aqua et vinum (mixta). At, cum essent dimissi, eorumque aufugisset adspectus, judex, eruditionem eorum laudans, interrogavit: quisquamne vestrum eos novit? Regessit apparitorum oculus, fidelium fidelissimus: quod senem adtinet, Sarugensis est, facundiâ notus; quod ad mulierem, pilenti ejus est socia; rixa autem illa erat dolus et rete e retibus fraudis illius. His auditis iratus, judex alta ob fraudem traxit suspiria. Dein deferenti dixit: surge et quaere, pete et venare eos! Surrexit itaque quassans clunes[2]; sed rediit verberans humeros[3]. Dicente itaque judice: monstra nobis, quod effodisti, nec absconde, quod eruisti! respondit: non cessavi sectari vias et penetrare clausa, donec eos assecutus sum in deserto, frenato discessus equo. Studui igitur in eis excitare potationis iterandae desiderium, et promisi, spem non falsum iri. Senex tamen pectore suo ad nihil sperandum inclinante dixit: satius est fugere cum vagina[4]! Illa contra contendebat: nequaquam; laudabilius est redire; tristitiam creat pusillanimitas! Cum autem senex fatuam mulieris sententiam periculosamque videret audaciam, arrepta vestis ejus inferiore parte, elocutus est haecce: Tene meum consilium; sequere ejus vias; sententiâque summatim propositâ ne postula, ut exsequar singula! Avola, quando rostro forasti palmae fructus, et relinque eam prorsus, omnino, Ac cave, ne redeas, etiamsi communi usui eam permisisset custos insipiens! Nam optimum est furi, non conspici in valle, ubi operatus est. Adjecit: molestiam tibi imposuisti, dum huic negotio te dicabas; redi ergo, unde venisti; ei vero, qui misit, sis, renunties: Lente; beneficio cave noxam addas, ne dirimatur laudis et pecuniae conjunctio; Nec excande ob mendici hyperbolas; nam sermones fictos non primus invenit! Si vero male te habet fraus mea, cogites, jam ante te deceptum esse magistrum Ascharium[5]! Dixit judex: Deus eum occidat, quam pulchrae sunt strophae ejus et quam elegantia artificia! Tum quaesituro eos dedit duas vestes magnificas pecuniaeque bursam, ac dixit: proficiscere, ut qui se non convertit, donec videas senem et conjugem juvenem; tum hoc munere riga eorum manus et declara, quam deditus sim eruditis. Dixit relator. Quod aeque esset mirandum nullo in itinere vidi, nec audivi ab ullo vagato peregrinatore simile. 1. Primus erat Kadhi alkudhat, Abi Hanifae socius. Fidem fere superat, Muhammedanum ceremoniarum sacrarum nominibus adeo abuti potuisse. 2. Multa minans. 3. Frustratus. 4. Subintellige: quam in pugna cum fortioribus gladium recuperare velle. 5. Indigitatur Musa Alaschari, qui cum Amruo Ibn Alaz constitutus erat litis inter Alium et Muaviam diremtor. XXXXVI Halebensis. Narravit Haret Hammamita. Traxit me Halebum superans ejus desiderium et studium heu! ingens, tempore, quo leve erat tergum meum et celeriter peragebam proposita. Sumto igitur itineris apparatu avis instar ad eam tetendi. Ex quo autem descenderam in ejus pascua, ejus gaudebam vere, non desinebam dies pellere eo, quod amorem sanaret et sitim vehementem restingueret, donec, cordis cupidine decrescente, separationis corvus iterum se extulit, postquam ceciderat, otiosoque animo ac dulci alacritate suadentibus, Emessam petere, ut in hujus valle aestatem transigerem, et populi in tabula ejus lusoria *stultitiam*[1] cognoscerem, hanc petivi festinatione stellae, quando deruit ad feriendos (malos genios). Cum autem tentorium fixissem in ejus ruderibus, venti ejus sentirem auras, oculus meus conspexit senem, cujus appropinquarat vitae pars tristis, abierat jucunda, et apud eum decem pueros, partim fratres, partim diversa origine ortos. Hunc ut accederem, Emessae eruditos cognoscendi aviditate impulsus, exporrecto fronte acceptus, et salute impertitus pulchriore a me profectâ, juxta consedi, ut eloquentiae fructus gustarem, et observarem stultitiae ejus statum. Ipse vero haud mora virgâ suâ intendit puerum natu maximum et dixit: *versus recita punctis destitutos*, et cave, differas! Quo audito leonis instar ille in genua procubuit et declamavit absque tardatione: Para inimicis aciem gladiorum; spem riga, ut rigat liberalis; Linque ludum et vaccarum silvestrium[2] societatem; camelos cura et fuscas hastas; Stude consequendo loco, cujus celsae sunt columnae, non induendo voluptatis loricas! Per Deum, potestas non vino sorbendo, nec laudes acquiruntur pulchris, gravi coxa praeditis, mulieribus! Euge virum, cujus pectus est spatiosum, et curat, quid juvet probos, Cujus adaquatio dulcis est petentibus, peculium prostat praedationi, quamdiu postulatur; Qui non repulsam dat speranti, nec dare differt; nam differre est vitium in nobilibus; Nec obsequitur cupiditati invitanti; nec volam tegit poculo vini! Huic potestatem dabit rectitudo pectoris, cupidinis et avidi oculi cohibitio; Laudemque pariet scientia, coecas non dotari dote sanarum! Dixit senex: bene fecisti, o lunula, monasterii princeps! Dein sequenti inquit, qui illi erat similis: accede, o ignicule, o luna parvi halonis! Hic autem cum tam prope accessisset, ut manu eum consequi posset, imperavit ille: *versus revela sponsas*[3], etiamsi non egregios! Calamum itaque secuit et aptavit, tum, tabula in gremium suscepta, scripsit: Seduxit me et dementavit Taganna, variis pulchritudinem ostentans modis. In pericardio me laesit gasalae palpebrâ languente, amorem excitante, oculos cogente lacrimari; Obruit me (ceu armis) duobus ornamentis: veste emaciavit pellucida, flexili incedens corpore. Credidi autem, fore, ut me seligat et remuneret voce magicâ, sonante; sed spes est frustrata. Firma ei est in pectore fraus, subornante (homine) male, odia suo satis faciente. Inde prosiluit, me aversans, et me avertit flentem, multiplici pressum angore. Cum autem senex spectasset, quod pixerat; considerasset, quod scripserat; inquit: benedicatur tibi dorcadis pulle, ut benedicitur arbori *non* et *nec*[4]! Posthaec vocavit: accede o daemon! Et accessit puer similis obscuritatis stellis, aut effigiei eburneae; cui ille imperavit: *versus pinge variegatos*[5], et cave contra regulam pecces! Sumsit itaque calamum et signavit: Largire, vestis liberalitatis est ornatus, nec frustra spem hospitium petentis; Illicitum habe repellere rogantem, sive multifaria postulet, sive levia; Non crede, tempora parcere facultatibus avari, si utatur tenuiore victu et sordido amictu; Sed clementem te praebe; nam liberalium oculus ignoscit, et pectus eorum donando aequat interstitium coeli et terrae; Nec foedus neglige amore juncti, constantis, nec adi nummos adulterinos! Excepit senex: nunquam luxentur manus tuae, nec hebetes fiant cultri tui! Tum vocavit: o intrepide! o aroma Manschamae[6]! Obedivit juvenis, similis margaritae ab urinatoribus extractae, aut hinnuleo venatoribus petito; cui dixit: *scribe versus geminos*[7], nec sis ex infaustis! Sumsit igitur calamum bene aptatum et scripsit, non cessans: Ornata est Seinab gracilitate (corda) secante; sequentem habet vae! turgentem, (corda) frangentem. Exercitus loco possidet collum, formosum vultum, oculum languentem, tollentem aciem scindentem. Potestatem en! si gloriosam, eminentem, superbientem, infestantem, genâ findentem. Discessit et insomnem me facit; distat et insultat; clara in me produnt vestigia animum tristem, amorem non fingentem. Accedit vero, pro qua caput devoveo, miserens, et in vitam revocat iratum placatum, amantem puellae favore (diutius) non carentem. Senex ibi considerare coepit, quae (puer) scripserat, et in eis gyrare oculum; cumque ei placeret scriptura, ac memoriam inveniret non falsam, exclamavit: nunquam luxentur *decem* tui, nec pessumdetur fama tua! Quo dicto vocavit puerum fascinantem, monstrantem flores hortorum, et inquit ei: *duos recita versus, distinctos in utroque fine, sibi similes initio et fine*, qui ad silentium redigunt omnem magum, et securi sunt, auctum iri tertio! Respondit vero: audi tu, cujus nec gravis sit auditus, nec imminuatur copia! recitavitque nihil morans, tardansve. Semitâ vade[8], cujus pulchra sint vestigia, et gratias age, etiamsi tantum acceperis granum Sesami; Horre vero fraudem, etiamsi facilis sit, nec committe, ut adipiscaris potestatem et honores! Dixit ei: bene fecisti, o celer, o pater praedae[9]! Tum vocavit: *expone o Iasin, voces, quas dubitant nonnulli scribere littera Sin*! Protinus surrexit et declamavit voce per nares sonante: Niks[10] et Rushr[11] Sin habent constanter, sive scribantur sive legantur. Itidem Sin est in Kasb[12] et Basika[13] et Safch[14], Bachs[15], Aksara[16], Iktabasa[17], Kabasa[18]. Porro in Takassastu[19] nocte sermonem, et Musaithir[20], Schamûs[21], cepitque Garasa[22]. Nec non in Karîs[23] et frigore Karis[24]; quod rectum est a me disce, tuaeque ignem pete scientiae! Dixit ei: pulchre fecisti, o agilis, cupreis crepitaculis praeiens exercitum! Dein perrexit: prosili fili leonis et *expone voces, quas littera Zad*[25] scribere, sunt, qui dubitent! Et prosiluit iste, ut leonis catulus excitatus, et declamavit haud caespitans. Litterâ Zad scribitur Kabaztu[26] drachmas; Azich[27], ut audias bonum, Bazaktu, Abzak[28], Zamâch[29], Zanga[30], Kazz pectus, Iktazza[31] vestigium, Et Bachaztu[32] oculum; haec est Farza[33], jamque tremet ob debilitatem ejus Farîza[34]. Porro Zazartu[35] Hindam, appropinquavit Christianorum Pazach[36], festum exspectatum, Et Karaztu[37], vinumque est Kariza, quando linguam pungit. Haec omnia inveniuntur scripta. Dixit senex: Deus te custodiat mi fili, refrigerasti oculum meum! Posthaec excitavit praeditum corpore peditis in latrunculorum ludo[38], agilitate similem accipitri, et jussit, stare in via et contexere voces, *quae nunc Sin nunc Zad habeant*. Quo audito surrexit iste, trahens suam vestem, tum clamavit significans manibus: Si vis per Sin scribere, quae exponam, bene erit; potes vero etiam, si praefers, per Zad. Marhs[39], Kafs[40], Mumallis[41], Salirh[42], Sirath alhakk[43], Sakab[44], Samirhan[45], Sakr[46], Sawik[47], Mislak[48]. De his omnibus disserunt libri. Dixit: pulchre fecisti, o pumilio, culicis ocule! Dehinc vocavit: o elephanti pulle, pater tarde se moventis! Audiens fuit puer pulchrior, quam ovum in prato, cui dixit: quae est lex scribendi verba, quorum ultima consonans est infirma[49]? Respondit: audi tu, cujus nunquam obmutescat echo, nec de infortunio laetentur hostes, declamavitque, non expetens directionem: Si quando obscurum tibi est, quae ultima verbi sit consonans, adde Ta alloquentis, nec cessa! Quod si ante Ta apparuerit Ia, scribendum erit per Ia, si non, scribas per Alif, Nec credas, verbum trilitterum, quadrilitterum et Hamsatum, in hoc differre! Laetatus senex de eo, quod protulerat iste, a Deo petiit, ut eum servaret, et animum se pro eo devovere asseveravit. Deinde continuavit: accede strepitus, versute vallium! Et appropinquavit puer, pulchrior igne hospitalitatis in noctu proficiscentium oculis; cui dixit. Dissere de distinguendis litteris Dhad et Sha[50], ut findas jecora adversariorum. Quod audiens hilarem et lubentem se monstravit, tum cecinit voce alta: O tu, qui quaeris de Dhad et Sha, ne eum seducant enunciationes; Sufficit scire voces per Sha scribendas; audi ergo modo viri vigilantis! Sunt: Shamjâ[51], Mashalem[52], Ishlam[53], Shalm[54], Shuba[55] et Luhash[56] Asha[57], Shalim[58], Shabi[59], Scheisham[60], Shill[61], Lasha[62], Schuwash[63], Attashanni[64], Lafsh[65], Nashm[66], Takrish[67], Kaish[68], Shama[69], Lamash[70], Hashi[71], Nashir[72], Shair[73], Gahish[74], Nashirûn[75], Aikash[76], Taschashi[77], Shilf[78], Ashm[79], Shanbub[80], Shachr[81], Schasha[82], Schashash[83], Ashafir[84], Mushaffar[85], Machshur[86], Hafishan[87], Ichfash[88], Hashirat[89], Mashinna[90], Shinna[91], Cashimun[92], Murhthash[93], Vashifat[94], Muvâshib[95], Kisha[96], Intashar[97], Ilshash[98], Vashif[99], Shâlia[100], Ashim[101], Shahir[102], Fash[103], Irhlash[104], Nashif[105], Sharf[106], Shalf[107], Shahir[108], Fashia[109], Vuâsh[110], Et Ukash[111], Shäan[112], Mash[113], Hanshal[114], Karishan[115], Auschash[116], Shirab[117], Shirran[118], Schashf[119], Bahish[120], Gäashri[121], Gavash[122], Sharabin[123], Chanashib[124], Shaijam[125], Arash[126], Schanashi[127], Dalsh[128], Shab[129], Shabshab[130], Unshuvan[131], Gamash[132], Schanashir[133], Taâshel[134], Ishlam[135], Bashar[136], In’âsh[137]. Hae sunt voces, quae scribi debent per Sh, praeter raro occurrentes; has serva, ut vestigia tua sequantur studiosi; In vocabulis vero, quae inde derives, orthographiam radicis retine, ut in Caish[138] et Câshû[139]! Dixit senex: pulchre fecisti tu, cujus nunquam rumpatur os, nec bene tractetur injuria afficiens adversarius! Per Deum! recente quamquam gaudes juventute, terram superas condendo[140], et diem extremum colligendo. Ego vero te et socios tuos aqua mea dulci rigavi, ut lanceas aptavi, cervicalis mei lateri admovi, primo liberalitatis meae vino lactavi, donec vos ad celsitudinem promovi, ornavique optimo ornatu, eruditione. Itaque memores mei este; memor ero vestrum; et gratos vos exhibete, non ingratos! Dixit Haret Hammamita. Mirans eloquentiam, quam ostendebat, subactam stultitiâ; prudentiam, quam manifestabat, mixtam stoliditate; non cessabam, eum considerando, oculum modo tollere, modo demittere, quis esset explorare et investigare; sed similis, erat spectanti tenebris aut noctu proficiscenti vasto deserto. Cum autem ille nimis longam censeret scrutationem meam, et cognosceret stuporem, apertis valde oculis intuens risit et dixit: tandem desinat necesse est, qui artem physiognomicam exercet! Hujus sermonis sensu attonitus eram; sed ex labiis ad risum diductis cognovi Abu Seidum; et incepi eum reprehendere, quod, domicilio fixo in valle stupidorum, artem exerceret stultorum. Ibi facies ejus cinere spargi atramentove tingi videbatur; declamavit autem haud mora: Elegi Emessam et hanc artem, ut bona donarer fortunâ populi stultorum; Fortuna nulli favet, nisi fatuo, nec opibus conceditur patria, nisi ejus in vallibus; Fratri prudentiae nihil datur a tempore suo, quam quod asinus habet in areâ. Adjecit: docere quidem nobilissimum est opus, quaestuosissimum mercimonium, maxime juvans intercessio, et munere hoc fungens imperium tenet ad obedientiam cogens, majestatem late lucentem, gregem obsequentem; dominatur ut Amîr, disponit ut Vasîr, suo arbitrio agit potens, comparandus est regi magno; at brevi tempore hebetatur, stultitia se signat manifesta, evaditque exiguo cum intellectu. Neque vero tibi hoc nuntiat expertus. Dixi: per Deum! tu filius es dierum, vexillum doctorum, magus ludens intellectus, qui sibi subjecit vias sermonis. Posthaec non desinebam assiduus esse in conventiculis ejus, et haurire ex rivi ejus fluctu, donec transierant dies notâ candidâ signati ac, succedentibus casibus pulverulentis, discessi lacrimis fervente oculo. 1. Emesseni stulti existimabantur. 2. Foeminarum. 3. Dicuntur sponsae, quod unaquaeque littera non solum est punctata, sed etiam sequenti ejusdem vocis consonanti adjuncta. 4. Arbor paradisi, quae nec ab Oriente nec ab Occidente propius abest. 5. Quales habuimus in consessu pantherino. 6. Conveniunt de Manschama relationes in eo, quod mulier fuerit vendens aroma, cujus diu maneret odor. 7. I. e. cujus binae voces paronomasiâ geminae esse videntur, ut orator et arator. 8. Proprie, stigma inure. 9. Vel, doli. 10. Atramentum. 11. Carpus. 12. Dactylus siccus. 13. Procera palma. 14. Pes montis, 15. Detrimentum. 16. Invitum adegit. 17. Ignem accendit. 18. Torris. 19. Prosecutus sum. 20. Dominans. 21. Sternax equus. 22. Campanam. 23. Frigus. 24. Vehemente. 25. Sylvestrius de Sacyo hanc litteram exprimit per Sad; ab Edmundo Castello vero componitur cum צ. 26. Extremis sumsi digitis. 27. Ausculta. 28. Exspui, exspuam. 29. Meatus auris. 30. Libra. 31. Secutus est. 32. Una cum adipe eripui. 33. Opportunitas. 34. Nervus colli. 35. Captivam tenui. 36. Pascha. 37. Punxi. 38. Levem. 39. Cholicus morbus. 40. Frangere ovum. 41. Delabens e manu inscio tenente. 42. Extremus ungulâ bisulcâ praeditorum dens. 43. Via veritatis. 44. Propinquum esse. 45. Latera oris. 46. Infernus. 47. Farina. 48. Magnam vocem habens. 49. Infirmae consonantes dicuntur Alif, Vau et Ia. 50. Haec consonans, a Sylvestrio de Sacyo expressa per Dha, a me ideo scripta est Sha, quod in ea pronuntianda audiri solet s lenis. 51. Fuscis labris mulier. 52. Injuriae 53. Obscurare. 54. Nitor dentium. 55. Acies. 56. Intuentes. 57. Lacerta. 58. Struthio. 59. Gasala. 60. Longus et robustus camelus. 61. Umbra. 62. Arsit. 63. Flammae fumi expertes. 64. Opinari. 65. Pronunciatio. 66. Consertum, versus. 67. Laudare. 68. Aestas. 69. Sitis. 70. Lingere. 71. Fortunatus. 72. Similis. 73. Angulus palatii. 74. Exstantes habens oculos. 75. Videntes. 76. Expergefacti. 77. Findere. 78. Ungula. 79. Os. 80. Os tibiae. 81. Tergum. 82. Ossa tenuiora cubiti, suffraginis etc. 83. Ligna, quae per duorum saccorum ansas trajiciuntur, ut utraque cameli parte sic nexi dependeant. 84. Ungues. 85. Victus. 86. Prohibitus. 87. Custodientes. 88. Iram commovere. 89. Caulae. 90. Locus, ubi quid esse creditur. 91. Suspicio. 92. Iram supprimentes. 93. Iratus. 94. Stipendia. 95. Assiduus. 96. Gravatio ex nimia ingurgitatione accidens. 97. Exspectare. 98. Instare. 99. Pars tenuior tarsi equini. 100. Inclinans. 101. Magnus. 102. Adjutor. 103. Asperitas. 104. Duro excipere sermone. 105. Mundus. 106. Elegantia. 107. Cohibitio. 108. Apparens. 109. Terribilis 110. Monitores, 111. Forum celebre prope Meccam. 112. Proficisi pilento camelino. 113. Malogranatum silvestre. 114. Colocynthis. 115. Duo coriarii pervagatae famae. 116. Turbae hominum misceliae. 117. Colles. 118. Lapides. 119. Adversitas, 120. Lassans graviore pondere. 121. Vir durioris indolis, inflatus. 122. Injustus, vorax, superbus. 123. Animal, cujus ventre editus odor ferri non potest. 124. Locustae mares. 125. Iasmin silvestre. 126. Foramina sagittarum, quibus inseruntur cuspides. 127. Latera montis. 128. Trudere. 129. Clamor, strepitus; pro Ba ponunt etiam Mim, diciturque, Shab et Sham voces esse, quibus designentur majores. 130. Aegritudo. 131. Planta e genere acidarum, cujus multo pastu venter dolet camelis. 132. Stultus, sive irascens ad cibum. 133. Malae indolis homines. 134. Cohaesio locustarum et canum in coitu. 135. Althaca, sive glastum, bresilium, aliave herba tinctoria; nonnulli dicunt, jasminum silvestre. 136. Caruncula in pudendis muliebribus. 137. Libidine exardere. 138. Aestas. 139. Aestiva habuerunt, 140. Vel custodiendo, scil. memoria. XXXXVII Hagrensis. Narravit Haret Hammamita. Commorans Hagri in Iamama opus habebam scarificatione. Itaque, cum mihi indicatus esset senex, qui cucurbitas imponeret modo grato, et prae se ferret munditiem, puerum meum misi, eum arcessitum, dum animum disponebam ad exspectandum. Sed redire, postquam abierat, cunctatus est, ita ut eum crederem aufugisse, aut transiisse in alium rerum ordinem[1]. Tum rediit, ut cujus conatus optato caruit successu, domino molestus. Dicente autem me, vae tibi, tardior quam Fand[2], igniarium ignem non emittens! praetendit: senem magis occupatum esse illâ, quae duos tenebat utres butyraceos, et in bello, simili bello Honeinensi. Quibus auditis, accedere ad chirurgum detestans, haerebam incertus, adiremne, an domi me continerem. Tandem vero in mentem venit, non vitio vertendum esse ei, qui accedat latrinam. Cum autem ejus essem in foro et considerarem notas, repperi eum senem habitu mundo, celeri motu, circumdatum spectatorum torquibus, urgentisque multitudinis quasi tunicis, et coram eo juvenem similem gladio acuto, inflecti nescio, proximum, cui cucurbitae imponerentur. Huic senex dixit: te video caput tuum mihi offerre, priusquam offeras monetam[3], et porrigere *occiput*, sed non dicere „*accipe*“! Verum non sum ex iis, qui numeratum vendunt debito et vestigium quaerunt neglecto adspectu. Quod si igitur largitus fueris nummos, utramque venae jugularis propaginem scarificabo; sin avaritiam praetuleris, et condere pecuniam animae tuae fuerit dulcius, sequere Corani dictum, „tetrice adspexit et abiit,“ ac desere me! Respondit juvenis: per eum, qui mendacia conflare vetuit, ut vetuit venari in utraque ditione sacra! ego magis inops sum, quam duorum dierum infans; sed confide rivi mei fluxui, et exspecta, donec gaudeam copiâ! Dixit senex: vae tibi! promissa tua similia sunt arbori, quae plantatur, nec minus exitio prostat, quam dactylos apparituros esse spem dat. Et quis affirmare potest, ab arborene tua (bonum) fructum decerpturus sim, an consecuturus calamitatem? Denique, quis spondet, te, cum abieris, promissis staturum? Nam fraus, ut albi pedes in equis, pro ornamento habentur hac in generatione. Libera me ergo, per Deum quaeso, a cruciatu, eoque apage, ubi ululat lupus! Obversus autem ei reposuit juvenis, suffusus pudore: per Deum! non dissolvit foedus, nisi vilis, stomacho operans; nec adit fraudis stagnum, nisi abjectus. Si scires, quis ego sum, non sermonem mihi audiendum praeberes foedum; sed nescis; hinc fatus es, et, ubi adorare necesse fuerit, minxisti. Quanta est miseria, in terra vivere peregrina et pauperem esse! Quam pulchra sunt verba canentis: Peregrinus, longum etiam syrma trahens, spernitur; quis ergo status peregrini, cui non est cibus? Sed non dedecorat ingenuum dolor; muscus etiam teritur, camphora comminuitur; Et quotiescunque rubinus torreatur prunis Gadhae, extincto carbone est rubinus. Dixit senex: patri tuo exitium! lamentatio tuae familiae! locone hic stas ostentationis, et de honore gloriationis, an loco destinato dimovendae cuti, scarificandaeve cervici? Posito autem, tibi domum esse, quam praetendis: num hinc cucurbitas habebis in occipite? Nequaquam! etiamsi pater tuus celsior esset Abd Munafo[4], aut matruo ignobilior fuisset Abd Mudan[5]. Ne igitur cude ferrum frigidum, nec quaere, quod invenire nequis; et, si gloriari vis gloriare de peculio, non de avis; de acquisito, non de radicibus; de virtutibus tuis, non de ossibus cariosis; de pretiosis, non de originibus; de opibus, non de genere; nec obedi cupidini, nam humiliat; nec libidini, nam in errorem ducit! Divinus ille erat, qui filio suo dixit: Fili! sta rectus; nam arbor ramos gignit erectos, depressos consequitur exitium; Ne obsequere aviditati humilianti, sed vir es, qui flagrantia fame intestina complicet; Et repugna libidini nocivae; nam quot ad astra usque volatu gyrantes, cum libidini parerent, delapsi sunt! Iuva genere propinquos; non decet, in illis, qui ad ingenuos, prudentes, pertinent, apparere maciem; Amorem serva non decipienti, quamquam a fortuna destitutus sit; fido, quamquam illa moliatur discessum; Si potes, condona; nihil enim boni est in viro, qui, quamcunque arripuerint ungues capitis cutem, assat; Et cave, queraris; nam prudentem queri non audis; sed stupidus, cum modo cessarit, denuo ululare incipit! Dixit juvenis spectatoribus: o miraculum et novum inauditum! nasus in coelo et anus in aqua! promissa nubis fulgurantis, facta glareae! Tum ad senem conversus linguâ acri, irâ flammante, dixit: phui tibi, linguâ fingenti, a benefaciendo deflectenti! Pietatem jubes, et impius es ut mas felis[6]! Quod si vero declamationis tuae causa est fervens mercatu forum, a Deo feriatur frigore et invidentium defectu, ut otiosior appareas quam chirurgus Sâbât[7], et alimentum habeas angustius foramine acus! Resumsit senex: Deus potius dominium in te concedat pustulis oris et fervori sanguinis, ut cogaris adire chirurgum modum in statuendo pretio excedentem, graves conditiones praescribentem, obtusum habentem scalpellum, multo insignem nasi mucore et intestini vento! Dixit; cum autem animadverteret juvenis, se conqueri non solanti, et aperire voluisse portam clausam, abstinuit a respondendo movitque se ad abeundum. At senex non ignorans, se culpam contraxisse eo, quod juveni dixerat, et proclivis ad pacem faciendam, eo usque liberalitatis processit, ut imperio ejus obsequi, nec praemium pro scarificatione petere velle promitteret. Iuvene contra persistente in proposito, cum morbo suo abeundi, et ab occursu ejus fugiendi, non cessavit inter eos disputatio et reprobatio, compressio et tractatio, donec juvenis clamavit molestiâ, manicâ ejus recitante *Suratam lacerationis*[8]. Hîc ejulavit ob nimis magnum infortunium scissumque et honorem et pannum. Senex quidem incepit peccatum suum excusare, lacrimasque ejus inhibere; ille vero non audivit excusationem, nec lacrimari desiit; donec iste inquit: patruus tuus[9] caput pro te devoveat, abeatque, quod te contristet! Nonne ejulandi taedio afficeris, an nescis ignoscere, nec audivisti de condonantium praemio, et exorsus est versus dicentis: Mansuetudine tua extingue irae ignem, quem excitavit stultus, et condona, quando peccavit peccator! Mansuetudo optimum est prudentis ornamentum, et ignoscere pulcherrimum, quod decerpit decerptor. Resumsit juvenis: si tu scires vitam meam turbatam, excusares deruentes lacrimas; sed integro jumento leve videtur, quod accidit laboranti intertrigine. Tum, quasi ad pudorem proreptus, a lacrimis se continuit, ad quietem rediit et seni inquit: jam voluntati tuae acquiesco; consue igitur, quod rupisti! Ille vero reposuit: procul absit! regio mea occupat pluviam meam; fulgurantem alius nubem specta! Tum, relicta sede, peragrabat series, petens a circumstantibus, et declamans obeundo: Iuro per domum sanctam, ad quam pergunt catervae devotae! Si unius diei haberem alimentum, non tetigisset manus meus scalpellum et cucurbitulam, Nec placuisset animo meo, qui non desinit ad gloriam eniti, haec semita, Nec conquestus esset hic juvenis de duritie mea, nec vulnerasset eum meus scorpio. Sed fortunae mutationes me reliquerunt similem erranti nocte tenebrosa, Et paupertas me trusit in marginem, quo subter lacus ignis flammantes. Et num quemquam vestrum miseratio mei tangit, flectitve tener animi affectus? Dixit Haret Hammamita. Ego primus eram, qui ejus ob miseriam condoleret et molliretur querelâ; refrigeravi[10] eum itaque duabus drachmis, dicens: non istae (mentiuntur), etiamsi mentiatur alius. Laetus autem erat de primitiis, quas decerpserat, divitias ex hoc auspicio sibi vaticinans. Nec desinebant drachmae in eum effundi, et ad eum confluere, donec habebat victum viridem et peram tumentem. Quo viso, elatus laetitia et sibi ipse gratulans, juveni dixit: proventus est, cujus tu es semen, et lac, cujus tibi debetur pars dimidia. Ades dum ergo, ut partiamur, nec irascamur! Partiti sunt ergo tam aequaliter, ut si scinditur Ublama[11], surrexeruntque optime consentientes. Nodo autem pacis nexo et sene abitum moliente dixi: meus jam sanguis fervet, et ad te promoveo pedem meum; mihine vis cucurbitas imponere et avertere, quod me incessivit? Ibi, oculo in me, modo sursum, modo deorsum, versato, appropinquans declamavit: Quomodo tibi placet fraus mea dolusque, et quod actum est inter me et foetum, Donec abii victoris in jaculando ornatus praemio, pascens campos fertiles, post steriles? Per Deum quaeso, cordis mei sanguis! unquam viderunt oculi tui mei similem, Qui aperiat magia sua omnem seram, et capiat fascino suo omnem intellectum, Subigatque serium aqua joci? Si Alexandrinus[12] ante me fuit, Ros, (scias), etiam apparet ante imbrem; sed praestantia est imbri, non rori. Dixit; et hexametri isti, qui animum meum ei adverterant, ostenderunt Abu Seidum, monstratum digitis. Quo facto eum corripui, quod se projiceret et adhaereret vilibus. At, quae audiebat, non accipiens, reprehensionem non curans, dixit: quemvis calceum induit nudipes, saxis attritus. Tum a me recessit, ut a contemto, ipseque et filius abierunt ut equi, quorum pignore certatur cursu. 1. Proprie, de statu in statum. 2. Servus Ajaschae, qui missus, ut ignem peteret, post annum demum rediit et, cum carbones, quos tum afferebat, dispergerentur, pereat — exclamavit — festinatio! 3. Proprie, chartam. 4. Ex avis prophetae. 5. Cujus de stirpe erat Alija, filia Ajaschae, mater dicta Chalifarum Abbasidarum. 6. Devorat enim catulos. 7. Tabulatum inter duos parietes, subter quo protenditur via. Chirurgus sic dicebatur, qui in ejusmodi tabulatis artem suam exercebat credito, sextam drachmae partem tantum postulans pretium, et tamen per complures hebdomades adeo, destitutus erat labore, ut, professionis testandae causa, matrem scarificaret suam, donec nimia sanguinis profusione mortua est. 8. Corani caput LXXXIV. 9. Se ipsum intendit. 10. Proprie, afflavi. 11. Oleris genus cornutum, fabae instar, quod si in summitate fideris, pronum est findi 12. usque ad imum in partes duas aequales. 13. Innuitur Abulfatach Alexandrinus, persona ficta, sub qua latet 14. Haririi in pangendis consessibus praecessor, Hamdanensis. Respiciendum est ad Haririi Precationem et Praefationem, operi praefixas. XXXXVIII Haramiticus[1]. Narravit Haret Hammamita, se ab Abu Seido Sarugensi accepisse, quae sequuntur. Ex quo clitellis instruxi camelam et profectus sum a conjuge et plantatione, non desinebam cupere videre Bazram, ut injuria pressus desiderat vindictam; ea propter, quae domini scientiae, possessores relationum, narrant de egregiis ejus circis et doctis, praestantibus ejus martyriis et martyribus[2]; rogabamque Deum O. M., ut terram ejus calcare mihi concederet, quo adspectu ejus prosperarer, incedere daret viis ejus, quo sectarer vicos. Cum autem bona fortuna illic me deposuisset, liberamque permisisset spectationem, vidi, quod oculos frigore compleret et omnem solitarium de relicta consolaretur patria. Ita me aliquando, egressum sub finem noctis, pallescente tinctura tenebrarum, diem indicante patre monitionum[3], ut spatiarer in ejus tractibus, satisfacerem cupidini vagandi in ejus medio, incessus vias ejus secans, effusus per ejus plateas cursus, adduxit ad circum, nota sanctitatis insignitum, dictum a filiis Harami, ubi erant templa frequentata, lacus visitati, aedificia firma, habitacula placentia, proprietates insignes, excellentia quam plurima: In quo vidisses, quodcunque voluisses de divinis et mundanis; vicinos diversissimis intentos studiis; Captos amore versuum sacrorum, fascinatos distichis poetarum, Versatos in exponendis significatibus, imminentes liberandis vinctis. Quot hic lectores et hospites oculos laedebant et patinas! Quot hic doctrinae fontes et invitantes ad convivia, dulcia fructibus! Quot hic recessus, quibus non cessabant cantare cantrices et cantores! A Deo petentem hic potuisses petere, verum etiam, si praetulisses, accedere cadis; Licuisset te socium praebere patribus sapientibus et pateris, dato freno. Perrexit. Dum autem excutiebam ejus strata, spectabam splendorem, ad occasum declinante dorcade[4], accedente vespera, en! vidi templum celebratum elegantia sua, florens frequentia, cujus coetus de litteris agebat permutari solitis, et hippodromo currebat disputationis. Ad hos accessi, pluviam petiturus, non lucem ex eorum grammatica. Nec tantum praeterierat temporis, quantum moratur ignem petens, festinans, cum extollerentur voces ad preces adhortantes, prodiret verendus orator, vaginae committerentur acies sermonis, considendi solverentur nexus ad orandum[5], distineremurque precatione a comparando victu, adoratione ab expetenda pluvia. Postquam autem legi satisfactum et conventus missus erat, prodiit ex multitudine vir, dulci eloquentia, conjungens cum formae pulchritudine linguae agilitatem et facundiam Hasani Bazrensis, et inquit: o tutantes vicini, quos praetuli arboris meae ramis, quorum tractum elegi refugii mei domum, quos habeo loco ventriculi et perae, comparavique mihi adjutores praesenti et absenti! num esse ignoratis vestitum veritatis vestem splendidissimam; ignominiam hujus mundi leviorem ignominia futuri; religionem, sincerum dare consilium; alios rectâ viâ ducere, indicium verae fidei; consulti officium, praebere se fidum; consilium petentem dignum, cui sincerum detur responsum; fratrem, qui reprehendat, non, qui excuset; amicum, qui veritatem dicat, non, qui fidem adhibeat? Responderunt praesentes: o amice dilecte, frater amate! quod est aenigmatici tui sermonis secretum; quae orationis tuae brevis interpretatio; quid expetis? ut perficiamus, etiamsi sit difficile. Per eum, qui tuam nobis dedit amicitiam, medullamque tuorum nos statuit amicorum! non recusabimus bonum consilium, nec cohibebimus a te tutelam. Resumsit: bona vobis contingant praemia, liberi sitis a noxa! Nam ex iis vos estis, qui non miserum linquunt considentem, non produnt intricata, non frustrant spem, quibusque nihil involuti manet complicatum. Ideoque vobis revelabo, quod infixum est pectori meo, et consultabo de eo, quod ferre diutius nequeo. Sciatis! Cum igniarium ignem non emitteret et averteret se fortuna, sincerum Deo dedi promissum, iniique cum eo foedus, me non emere velle vinum, nec affixum esse potoribus, nec sorbere Kohwam[6], nec induere ebrietatem. Insusurravit tamen anima seducens et cupido humilians, ut conversarer cum heroibus in potando, ingurgitarem sextarios, deponerem gravitatem, sugerem turbans, pro jumento haberem rufum, poenitentiae obliviscerer ut mortuus. Neque vero satis habebam, hac ratione obsequi patri amaritudinis; sed vino adhaerebam die etiam veneris, pernoctabamque rubicundo stratus nocte candida[7]. Nunc autem en! me manifestantem tristitiam ob rejectam religionem; superante ductum poenitentia ob assiduitatem in bibendo vino; vehementi timore plenum ob ruptum foedus; confitentem excessum in potando uvarum succo primo. Dicite mihi igitur, o homines! scitisne piaculum, quod peccatum meum amoveat, et Dominum mihi meum reconciliet? Dixit Abu Seid. Cum magici sermonis ejus nodus solutus esset, sibique satis fecisset conquerendo infortunium suum, anima mihi mea insusurravit: o Abu Seid! haec est opportunitas venandi, stringe manicam a manu et viribus. Surrexi itaque ab anaclinterio ut audax, a scamno[8] properavi ut sagitta, et dixi: O pulchre, gloria superans et potestate, Quaerens directionem, ut salvus sis in posterum! Ego habeo remedium ejus, quod te facit insomnem; Audi mirum, quod me reliquit stupentem! Ex habitatoribus Sarugi sum, piis, probis, Et habebam divitias, potestatemque, cui obediretur. Mansio mea erat sueta hospitibus statio, copia mea prostabat eorum arbitrio; Laudes emebam donis, honorem custodiebam largitione; Nil curabam pretiosissimum perire munificentiâ et liberalitate; Accendebam ignem in collibus, cum liberalitatis coronide carens exstingueret; Sperantes me existimabant praesidium, et ad quem contenderent. Nunquam spectavit fulgur meum sitiens, et abiit conquerens sitim; Nunquam tudit ignem petens igniarium meum, invenitque recusans. Quamdiu fortuna juvit, ipse juvi. Sed Deus constituerat mutare, cui me assuefecerat. Graeci irruebant in terram nostram exorto odio; Communis juris fecerunt gynaeceum viri, quem invenirent destitutum, Corripueruntque omnia, quae occulta erant et manifesta. Hinc in terris vagor expulsus, fugatus, Rogans homines, postquam ab iis sum rogatus, Apparetque in me egestas, quam devoveo. Infortunium autem, quo laetitiae meae nexus solutus est, Captivam fecit filiam meam, quam abduxerunt, ut redimatur. Attende igitur calamitati meae et ad juvandum me extende manum, Et defende me a tempore, nam injuste agit et hostiliter, Et opem fer ad liberandam filiam meam ab hostibus! Hôc enim delebuntur peccata ejus, qui rebellis fuit; Hôc accipietur poenitentia ejus, qui se continebit; Hoc erit piaculum ei, qui declinavit, postquam directus erat, Certe autem, dum hoc declamabam carmen, vicem explevi in rectam viam ducentis. Accipe igitur consilium dirigens, gratus directori, Largireque nunc, quod in promptu est, ut lauderis! Dixit Abu Seid. Sermone hoc redundante finito, rogatus ille, qui verbis meis fidem habebat, liberalitatis studio adductus ad me consolandum, amore excitatus ad subeundum officium miseriae meae levandae, e vestigio dedit munus, quamquam non magnum, et adspersit largis promissis. Ego vero in nidum meum reversus sum, laetus ob doli successum; fictio enim fraudis comparaverat panis fragmenta bene delabentia; texto carmine contigerat, quod lamberem, pulmentum. Dixit Haret Hammamita. Laus sit illi, inquii, qui inauditam tibi dedit artem! sed modum excedit tua fraus. Ibi in immensum risum effusus est, tum declamavit non balbutiens: Vive dolo! nam tempore vivis, cujus filii similes sunt leonibus Bischae[9]! Quare rota lanceam fraudis, ut rotare possis molam victus; Venare aquilas; si venari nequis, acquiesce plumis; Dactylos decerpe; si te fugiunt, animae, fac, placeat gramen; Et seda in corde, quando fortuna recedit, cogitationes dementantes; Certatim enim ingruentes varii casus indicant, omnem conversioni expositam esse vitam! 1. Hic consessus dicitur ab Haririo compositus esse primus, cum virum Sarugensem re vera sic loqui audivisset. 2. Vel, conventuum locis et spectatoribus. 3. Gallo. 4. Sole. 5. Proprie, ad standum. 6. E nominibus vini. 7. I. e. diem veneris praecedentem. 8. In textu: sopha. 9. Nomen loci leones alentis; dicitur, in Arabia felice. Cfr. Lebidi Moallakae v. 15. IXL Sâsânicus. Narravit Haret Hammamita. Relatum est mihi, Abu Seidum, cum ei immineret mors et senectutis vinculum eum prohiberet a surgendo, accersivisse filium et animo excitato dixisse. Instat, ut discedam ex atrio et oculi tingantur specillo interitus; tu autem, laudes sint Deo, successor meus es et aries turmae Sasanicae post me, nec opus habes, ut baculo tibi pulsetur[1], aut admonearis percussa glarea, sed vocatus es, qui moneas alios acuasque cogitationes. Mando itaque tibi, quod Sethus non mandavit Nabathaeis[2], nec Iacobus tribubus. Tu vero obsequere mandatis meis et evita repugnantiam; imitare exemplum meum et intellige dicta. Nam si consilia mea sincera habueris et aurora mea illustratus fueris, pabulo abundabit domus tua, assurget fumus tuus; sin neglexeris Suratam[3] meam et rejeceris consilia mea, paucus erit tripodum tuorum cinis et reprobaberis a familia tua et gente. O fili! equidem exploravi verum rerum statum, experientia cognovi mutationes temporum, et vidi, virum esse, qui opibus valeat, non qui gaudeat majoribus, homines quaerere de quaestu, non de existimatione. Cum autem audivissem, victum acquiri regendo, mercando, serendo, artes exercendo, haec quatuor tractavi, ut discerem, quid convenientissimum sit et utilissimum; sed nullum adverti suavem efficere vitam. Quod adtinet principatuum sortes, praedas imperiorum, confusa sunt somnia, umbrae (brevi) tenebris obtextae, et satis praebet angorum amaritudo ablactationis; quod ad mercimonia mercatorum, exposita sunt periculis, cibus invasionibus, simillima avibus volantibus; quod ad emenda praedia et instituendam agriculturam, violant honorem et prohibent, vinculorum instar, a commotione[4]; raro sic occupatus liber erit a contemtu, animove fruetur tranquillo; quod tandem ad occupationes artes exercentium, nihil praebent quam necessarium victum, nec omni tempore sunt quaestuosae; maximam insuper partem juvenilem postulant aetatem. Nullam ergo vidi artem, cujus sit frigida praeda, dulcis cibus, largus quaestus, sincerus potus, quam illam, cujus Sâsân[5] posuit fundamenta, distinxit genera, in utraque horizontis parte accendit ignem, filiisque pulverulentae[6] monstravit pharum. Hujus ego vidi certamina tesserâ notatus miles, hujusque insignia assumsi tamquam stigma. Hic enim est mercatus, qui non perit; rivus, qui non deficit; ignis, ad quem noctu tendunt omnes; a quo lumen petit coecus adeo et luscus. Homines autem eam exercentes sunt nobilissima tribus, felicissima gens. Non adtingit eos tactus injustitiae, non turbat eos strictio gladii, non verentur venenum pungentis scorpii, non se submittunt propinquo aut remoto, non metuunt tonitru et fulgur, nil curant stantem sedentemve. Conventus eorum sunt laeti; corda hilaria; cibus promtus; tempora candida, albis notis distincta. Quocunque decidunt, colligunt; ubicunque contendunt, carpunt; non habent patriam, nec timent dominum; haud discernas eos ab illis, qui mane prodeunt collapso ventre, vespera redeunt pleno[7]. Excepit filius: o pater! veridicus fuisti in eis, quae locutus es; sed consuisti, nec dissuisti; explica ergo, quomodo vindemiem et quo loco aggrediar commedendam scapulam! Respondit: o fili! se movere ejus est porta, alacritas vestimentum, sagacitas lumen, protervia armatura. Plus vagare daemone; plus noctu proficiscere locustâ; alacrior es gasalâ, dum lucet luna; acrior lupo succensente; fortunae igniarium tunde diligentiâ, portam felicitatis studio; et omnem seca vallem, omnem vada vorticem, omni pascere prato, omnem in piscinam conjice situlam tuam; nec taedeat te quaerere, nec fastidias molestam operam! Scriptum enim est in baculo magistri nostri Sâsân: qui quaerit, acquirit; qui circumvagatur, lucratur. Cave autem tibi a segnitie! haec enim est titulus malae fortunae, vestis miseriae, clavis paupertatis, sperma afflictionum, character debilitatis ignorantis, indoles impotentiae, res suas committentis aliis. Non eximit mel, qui deditus est segnitiei; non impletur vola quietem sibi substernenti, tanquam lectum. Procede potius, etiam versus leonem! nam pectoris audacia linguam facit disertam et laxat frenum; eaque assequeris bonam sortem, adipisceris copiam; uti e contra timor geminus est torporis, causa languoris, retardator operis, frustrator spei; quare proverbium dicit: qui audet, fortunatur; qui metuit, frustratur. Porro, prodi, mi fili, matutine, ut pater vaticinii[8]; audax, ut pater acquisitionis[9]; prudens, ut pater frigoris[10]; dolosus, ut pater crispitudinis[11]; avidus, ut pater clunium[12]; alacris, ut pater saltus[13]; dolosus, ut pater munitionis[14]; patiens, ut pater Iobi[15]; blandus, ut pater invasionum[16]; varius, ut pater diversorum colorum[17]; et rape figmento linguae, decipe magiâ facundiae; forum visita, antequam vendatur; uber stringe, antequam mulgeatur; interroga viatores, antequam verna profectio instituatur; mollem redde lectum, antequam cumbas; intellectum acue divinando, oculum intende physiognomiam spectando! cujus veritatem exploraverit visus, longus ei erit risus, et cujus erraverit intuitus, ei retardabitur raptus. Nec magno te gravans onere[18], paucam ostende superbiam, abstine a repetenda petitione, imbris gaude etiam adspergine, magni aestima contemtos, gratias age pro dactyli germine[19]; cave animum despondeas repulsus, aut desperes sudorem lapidis duri, desinasve, spem tuam collocare in spiritu Dei! nam infideles tantum Deo non confidunt. Quod si vero data fuerit optio, utrum malis, formicam numeratam, an margaritam promissam; inclina ad numeratum, hodiernumque diem praehabe crastino! nam dilatio est periculosa, consilia nova succedunt propositis, impedimenta sequuntur promissa, et inter haec et praestationem sunt montes. Patientiae stude proposita exsequentium; mores indue lenes; drachmam vinci loro; largitionem misce parsimoniâ; manum tuam nec alliga collo, nec extende, quantum potes; quando non convenit urbs, aut opprimit te in ea moeror, dirime ab ea spem tuam, liberum concede discessum camelo tuo; optimae enim sunt regiones, quae te portant[20]; ne igitur nimis gravem habeas profectionem, despuas de loco in locum migrationem! Inter sectae nostrae vexilla, catervae nostrae magistros, convenit, profectionem esse benedictionem, longinquam peregrinationem collybum; reprehenderunt eos, qui praetendunt, absentiam a patria esse dolorem, migrationem poenam; contenderunt, haec esse argumenta contentorum miseriâ, acquiescentium dactylis vilibus et mensurae injustae! At, si proficiscendi consilium ceperis, et praeparaveris baculum et peram, quaere tibi socium juvantem, priusquam ascendas! nam vicinus eligendus est ante, quam domus, et comes ante, quam via. Haec accipe mandata, quae ante me nemo dedit, Candida, continentia significationes sinceras, lactis spumae aequiparandas, Quas emedullavi more ejus, qui dando consilio mero navat operam! Fac ergo id, quod proverbiali sermone meo edocui, quemadmodum facit intelligens, frater viae rectae, Ut homines dicant: hic est catulus illius leonis! Adjecit: o fili! ultima mea tibi dedi praecepta, et longe mandando provectus sum; quod si ea secutus fueris, euge! si transgressus fueris, ah! tibi acclamandum erit. Deus autem te custodiendi vices post me sustinebit, et spero, te non adversaturum esse meae de te opinioni. Excepit filius: o pater, cujus ne humilietur sella, nec tollatur feretrum sepulcrale! dixisti firma, demonstrasti rata; clare exposuisti dominationis obtinendae rationes; largitus es, quae non solet largiri genitor genito. Relictus igitur superstes tibi, cujus mihi utinam nunquam gustandus esset defectus! mores meos praeceptis tuis salubribus accommodabo, vestigia tua sequar lucida. Abu Seid, responso ejus laetitia commotus, ridens reposuit: qui refert patrem suum, non inique agit. Dixit Haret Hammamita. Nunciatum mihi est, Sâsânidas, cum praecepta haec audivissent pulchra, ea praehabuisse sententiis Locmani; memoriae mandasse, ut mandatur mater Corani; immo ad hunc usque diem dignissima aestimare, quae inculcentur pueris, eisque utiliora muneribus auri puri. 1. I. e signum detur, ne erres. 2. Nabathaei, ab aquosa regione inter utramque Iracam dicti, Sethi habentur liberi. Testamentum Sethi refert Ibno’lmokaffa. 3. Corani capiti comparat orationem suam. 4. I. e. ab itineribus. 5. Et hic innuitur Sasanus ille, filius Bahmani, qui, cum pater moriens tradidisset regnum filiae, pascendo pecori se dedidit, indeque pro principe habetur mendicorum. Cfr. consessus II. 6. Scil. terrae, i. e. peregrinis. 7. Avibus. 8. Corvus. 9. Leo. 10. Chamaeleon. 11. Vel oviculae, i. e. lupus. 12. Porcus. 13. Gasala. 14. Vulpes. 15. Camelus. 16. Felis. 17. Avis variis distincta coloribus, eosque diversimode mutans. 18. Familia. 19. Proprie, scrobula oasis dactyli, e qua germen prodit. 20. Sustentant. L Bazrensis. Retulit Haret Hammamita. Animam meam aliquando induerat cura, cujus dolorem afferebat flamma et clara aliis apparebant signa. Edoctus autem, frequentandis conventibus religiosis pelli obruentes tristes cogitationes, ut ardentem in me extinguerem carbonem, placuit, adire templum Bazrense[1], cujus tunc culta erant pulvinaria, frequentata adaquationis loca; cujusque sermonis flores decerpebantur pratis, calamorum stridor audiebatur oris. Cucurri ergo illuc non tardans, nec respiciens quidquam. Iam calcanti mihi ejus glaream, conspicienti ejus extrema, apparuit, super alto saxo, involutus pannis laceris, circumdatus caterva innumera, qua ne pusilli quidem clamantis exaudiretur vox. Ad hunc igitur celeriter tetendi, adaquandi cupidus et sperans, me apud eum inventurum esse sanationem; nec desii me transferre de centro in centrum et ignoscere verberanti et trudenti, donec, considens illi e regione, securus eram de sermone ejus non intelligendo. Et ecce! erat magister noster Sarugensis absque dubio et tegente velo; nudoque ejus adspectu fugit cura mea, disgregata est turma aerumnarum. Me vero animadvertens ille, et locum, quo sedebam, conspiciens, dixit: O Bazrenses, Deus vos custodiat, tegat et in pietate provehat! Famae vestrae odor quam est dispersus; quam praestantia vestra sunt aedificia! Urbs vestra inter omnes maximae est puritatis, integerrimi ortus, amplissimi spatii, uberrimae vallis, rectissimae Kiblae[2], latissimi Tigridis, largae aquarum et palmarum copiae, pulcherrima in summâ et specie, porticus terrae sanctae, e regione portae[3] et stationis[4], alarum mundi altera[5], metropolis fundata in pietate, quae non maculatur templis ignium, nec circumferri videt idola, nec cultum exhibentes in terrae suae superficie aliis, quam Misericordi. Circos habet confertos, templa frequentata, scholas celebres, sepulcra visitata, monumenta laudata, plateas ad regulam structas. Obviam sibi sunt in ea navis et camelus, piscis et lacerta, agaso et remex, venator et agricola, sagittifer et hastifer, incedens et natans, apparetque in ea miraculum fluxus redundantis et defectus aquarum evanescentium[6]. Vos vero, quorum singulares virtutes ne duo quidem dubias habent, sed osor etiam agnoscit, *atra*[7] vestra obedientissima est Sultano, gratissima pro beneficiis; religiosus[8] vester creaturarum omnium est abstinentissimus et, re vera, quoad viam pulcherrimus; doctus vester[9] omnium temporum est doctor et auctoritas omnis seculi; vester itidem, qui scaturire fecit et disposuit disciplinam grammaticam[10], et qui invenit ac divulgavit versus ponderandi artem[11]; nec ulla invenitur laus, in qua non habeatis manum longam sagittamque summam[12], eâ dignissimi et, tanquam debito, ornati. Tum vos saepius, quam aliarum urbium capitalium incolae ad preces vocamini, optimas cultus habetis leges, exemplum dedistis diem festum montis Arafat concelebrandi (terrâ patriâ), et summo diluculo vendendi mense sacro. Vos, quando quiescunt lecti et dormiunt dormitores, Dei habetis memoriam, excitantem sopitos, laetantem precantes; nec ridet, suaves dentes monstrans, os aurorae, nec surgit lumen, aestate et hieme, quin precum sit per tempora matutina susurrus similis susurro venti in maribus. Hoc quidem de vobis circumfertur a narratoribus, et nunciatum est jam olim a propheta, cui pax sit, declarante: susurrum vestrum per tempora matutina parem esse susurro apium in desertis. Quanta vobis nobilitas hôc Electi effato! Euge urbem vestram tum quoque, si quando dirutae nihil superstes foret, quam extremitas[13]! Hic linguam recondidit et facundiam capistravit, ita ut acuto eum ferirent visu suspectumque haberent (pergendi) impotentiae. Sed suspiravit, ut suspirat, qui vinctus est ad patiendam talionem, aut prehensus est unguibus leonis; dein dixit: Quod vos adtinet, o Bazrenses! signa estis spectata, notos habetis et qui vos noverunt; ego vero mihi tantum ipse notus sum, et pessimus notus est, qui laesit; proinde ignorantibus me veram mei dabo descriptionem. Ego sum, qui petiit Nagdum et Tahamam, Iamanam et Syriam, desertum et maria, noctu iter fecit et mane; proveni Sarugi, educatus sum in ephippiis. Post penetravi angusta, aperui clausa, affui pugnis, emollivi tubera[14], domui refractarios, liquefeci congelata, fluere feci saxa. Quaerite de me regiones orientales et occidentales, ungulas et gibborum vertices, conventus et exercitus, tribus et equitum catervas; sciscitamini de me traditores historiarum, narratores confabulationum nocturnarum, duces proficiscentium et prudentes ariolorum; ut sciatis, quot valles peragravi, vela laceravi, loca periculosa irrui, pugnas pugnavi; quot sagaces decepi, inaudita finxi, forte oblata rapui, leones diripui; et quot summo in aëre volantes reliqui dejectos, fascino elicui abscondita, lapides fidi incantatione, dulcem aquam excitavi dolis! Sed factum est, quod factum est, dum ramus erat recens, tempus nigrum, vestis juventutis nova; nunc vero macilenta evasit cutis, curvatum est rectum, illuminata est nox tenebrosa[15], nihilque superest, quam poenitentia, siquidem juvat, et ut consuatur ruptura late patens. Doctus autem sum traditionibus, fido auctore nitentibus, et historiis certis, quotidie Deum vos uno dignari adspectu, reliquorumque hominum omnium arma esse ferrum, vestra vero preces et veram fidem. Ideo ad vos contendi, macerans jumenta, complicans itinera, donec hanc coram vobis institui stationem. Neque vero exprobrationis causa hoc vobis dico; cum meae tantum necessitati studuerim, meaeque ipsius quieti operam navarim; non a vobis concupiscam munera, sed expetam, ut pro me oretis; non postulem facultates, sed vestram devocem intercessionem. Deum summe laudandum imploro, ut prosperet meam poenitentiam et praeparationem ad discessum; illum, qui celsissimum tenet gradum, exaudit preces, accipit resipiscentes servos, condonat peccata! Tum hos declamavit versus: Deum rogo remissionem peccatorum, quibus legem excessi et trangressus sum. Quoties vadavi mari pravitatis ignorantiâ, vespere et mane errore versatus sum; Quoties obedivi libidini, eâ deceptus, defraudavi, suppressi, mentitus sum; Quoties exui frenum, ad vetita properans gaudia, nec moratus sum; Quoties certatim tetendi ad peccata, nec me cohiberi passus sum; Mors peccatoribus praeoptanda est viis, quibus ego latus sum! O Domine, condona! tu enim pronus es ad ignoscendum, etiamsi refragatus sum. Dixit, qui retulit. Et totus coetus incepit precibus suis ei succurrere, dum ipse in coelo versabat vultum, donec lacrymas fundebant oculi et manifestus erat ejus tremor; ubi exclamavit: Deus est maximus! Apparuit signum exauditionis, laceratum est velum dubitationis! Remunerationem accipiatis, o Bazrenses, quam ille accipit, qui in rectam viam duxit seductum! Nec quisquam restitit in populo, quin laetaretur ejus laetitia, donaretque pauxillum ejus, quod in promptu erat. Ipse beneficium pietatis accepit, immodice eos laudavit, de saxo descendit et contendit ad Bazrae fluminis ripam. Ego vero, eum secutus, donec eramus soli et securi ab exploratoribus et investigatoribus, dixi: rem prorsus a te alienam hac vice fecisti; quid tu censes de poenitentia? Respondit: juro per omnia scientem, condonantem peccata; mirus mihi est habitus; hominum preces sunt exauditae! Excepi; augeas me dilucidatione, ut Deus te augeat salute! Dixit: orationem coram eis habui dubitans, decepturus; et reversus sum poenitens, devotus. Benedictus est, cui illorum corda favent; deplorandus, quem perseverant execrantes. Tum valedixit et abiit, reliquitque mihi cor turbatum. Nec cessabam ejus causa cogitationibus me macerare, et circumspicere nuntios narratorum; quoties vero viatores et terrarum pervagatores de eo quaerebam, similis eram roganti brutum, aut saxum surdum; donec, post longum spatium, cum summum moeror attigisset fastigium, obviam habui equites ex itinere redeuntes. His dixi: singularisne quid habetis referendum? Responderunt: rem habemus narrare magis singularem fabulâ de Anca[16], magis miram oculis Sarkae[17]. Rogavi itaque, ut dicta sua exponerent et mihi mensurarent, ut ipsis esset mensuratum. Ibi narraverunt, se attigisse Sarugum, postquam a barbaris esset relictum, ibique conspexisse notum illum Abu Seidum, indutum veste *lanea*[18], praeeuntem preces congregatorum ordinibus, religiosum ubivis celebratum. Dixi: num intenditis auctorem consessuum? Responderunt: nunc quidem est auctor miraculorum. His auditis, incitatus desiderio, et occasionem non amittendam esse ratus, profectus sum ad eum celeritate parati, petivi eum itinere festinantis; donec descenderam in ejus sacro et valle adorationis. Et ecce! illum, rejecta amicorum societate, stantem recessu antistitis, amictum vestimento acicula connexo, palla totum corpus involvente; ut eum vererer, tamquam veretur intrans ad leonem. Iamque eum inveni ad eos pertinere, quorum, multae vi adorationis, in vultu expressus est character. Cum autem absolvisset suum rosarium, salutavit me digito indice, ne submissa quidem voce alloquens, quaerensve de vetere aut novo. Dein, conversus ad pensa Corani, me reliquit stupentem de studio ejus, optantem, ut similis essem illis, quos Deus in rectam viam dirigit ex servis suis. Nec cessabat consistere et supplicare, adorare et genuflectere, se humiliare et demittere, donec compleverat *quinque*[19], et dies hodiernus evaserat hesternus[20]. Tunc, regressus in domum suam, communicata mihi panis et olei particula, ascendit in oratorium, et solus mansit in colloquio cum Domino, donec illuxerat aurora et vigilans meruerat praemium. Hic vigilias finivit hymno; tum decubuit, ut quietem capturus, et voce clara incepit fari, singula reciprocando: Desine meminisse domus et mansionis vernae suetae, sociique, cui valedixisti; cessa et mitte! Recordare potius temporis praeteriti, qua denigrasti paginas (censorias), assiduus in dedecore et probro! Quot noctes maculasti peccatis, quae perpetrasti, cupidini litando cubili et lecto; Quot passus accelerasti ad committenda ignominiosa et rescindendam poenitentiam, ob ludum et pastum! Quoties animosus fuisti contra Dominum coelorum excelsorum, non considerans, nec credens tibi mandata; Quoties despexisti ejus beneficia, securum te reputasti a circumveniente dolo ejus; quoties projecisti jussa ejus, ut projicitur calceus assumentis resartus; Quoties saliisti per ludicra, consulto dixisti mendacia, nec observasti, quae imponit foedus obsequium postulans! Ideo vestem indue poenitentiae, fundens imbres sanguinis, antequam labatur pes et miserrime jaceas prostratus; Et humilia te ut confitens, peccatoris quaere refugium, debella cupiditatem et declina, ut declinat velificans[21]! Quousque socors eris et tardabis, cum maxima jam vitae pars evanuerit acquirenti, quod nocet, necdum abstinenti? Nonne vides senectutem tinxisse, et in capite duxisse lineas? At cujus in temporibus canitiei lucet tinctura, ei annunciata est mors. Vae tibi, a anima! avide quaere, quod salvet; obedi, sinceram te praebe, audi consilium et serva; Exemplum specta generationum, quae praecesserunt et interierunt; verere, ne subito ingruat fatum; cave, ne decipiaris; Incede via recta, recordare celeritatem exitii, et habitationem tuam cras esse in fundo foraminis deserti! Heu domum miseram, mansionem pabulo destitutam, locum adaquationis iis, qui praecesserunt, et qui vestigia legunt sequentes; Domum, qua qui depositi sunt, postquam spatio et amplitudine gaudebant, trium ulnarum tenentur angustia! Nec interest, descendat astutus, aut insipiens; pauper, aut cui regnum erat, aequale illi Tobbaeorum[22]. Post autem est judicium, complectens pudicum et impudicum, auctorem et imitatorem, pastoram et pastum. O quanta tum beatitudo pio; quantum lucrum servo, qui sibi cavit a malo inquisitionis exitialis et terroribus diei metuendi; Et o quanta miseria illi, qui peccavit, transgressus est, violenter egit, ignemque belli accendit ob desiderium, aut desideratum! O tu, cui confido! increvit in me angor ab caespitationes, quas commisi vita amissa; Condona servo obnoxio; miserere lacrimarum deruentium; tu, qui maxime es proclivis ad misericordiam, et optimus eorum, ad quos diriguntur preces! Dixit; nec desinebat tenui voce haec repetere et conjungere suspiriis et gemitibus, donec illacrimatus sum ejus lacrimis, ut antea illacrimatus eram ejus peccatis. Tum, functus lotione matutina, prodiit in sacrum, me sequente, ut preces funderem cum illis, qui precarentur post eum. Hominibus autem, qui aderant, disgregatis et quoquoversus dispersis, voce submissa incepit legere et diem hodiernum fundere in formam hesterni, ingemendo, ut mulier mortui infantis memor; plorando, ut non ploravit Jacobus. E quibus perspiciens, eum jam illis annumerandum esse, qui prae aliis pietati student, et pectus ejus imbutum esse solitudinis amore, consilium cepi abeundi, eumque isto statu relinquendi. Quasi autem ille e physiognomia conjecisset, quod animo habebam, aut ei detectum esset, quod tegebam, ingemuit, ut dolens, tum recitavit: „et si quid tibi proposueris, confide Deo!“ Quae audienti mihi obsignata est veritas relatorum Muhammedis dictorum, et firmata fides, in hominibus esse praesagientes. Postremo, cum ad eum accessissem osculaturus, et dixissem: ultimum mihi da mandatum, o serve bone! respondit: mortem pone oculi tui scopum; hoc sit, quod dirimat me et te! Valedixi ei itaque, lacrimis ex oculorum angulis descendentibus, suspiriis e pectoris compagibus ascendentibus; idque erat nostrorum occursuum sigillum. Dixit Alcasem, filius Alîi, Harirîus. Ultimus hic est consessuum, quos ut pangerem seductus sum, dictante lingua necessitatis, et publicae reprehensioni exposui, proclamans in foro venditionis. Non ignorabam vilem eos esse mercem, dignam, quae vendatur, nec ematur; et si fortunae insperata mihi orta esset lux et adspexisset oculo condolente, vitium meum texissem, ut semper texeram. Sed ita in *libro* scriptum erat. Proinde Deum oro, ut condonet, quas eis mandavi, futiles fabulas et bono carentes nugas, ac precor, ut recta me ducat eo, quod ab hallucinatione servet et remissione beet. *Ipse enim est summa colendus reverentia, ditissimus ignoscente gratia, dominusque omnium bonorum, hoc mundo et futuro!* 1. Gamia templum est majus, in quo conveniunt die Veneris; ejusmodi templis scholae junctae erant; hinc universitates. 2. Bazrensium Kibla est Caabae porta; Iamanensium lapis niger etc. 3. Caäbae. 4. Loci, ubi Abraham precatus est. 5. Altera dicitur Cufa. 6. Hactenus fluxus et refluxus maris sentitur, sine ulla tamen aquarum salsugine. Texeira. 7. I. e. multitudo. 8. Innuitur Hasan Bazrensis. 9. Abu Obaida, qui Bazram venit regnante Raschido. 10. Abu’laswad Adduli, qui idem est ac Shalim bin Amru. 11. Alchalil. 12. Sive sagittam septimam, i. e. sortem amplissimam. 13. I. e. res exigua. 14. Vel, indoles. 15. Canitie. 16. Anca avis dicebatur fabulosa, quam omnes in ore gerebant, nemo viderat, gryps. 17. Muhammed bin Habib dixit: mulier erat, quae res conspiceret, trium dierum iter distantes. 18. I. e. abstinentium. 19. I. e. precationes praescriptas. 20. I. e. abierat. 21. Vel, se avellens. 22. Tres, auctore Ibno’lmokaffa sic dicti sunt reges Iamanenses, quorum primus Schamr Abu Karb Samarcandam diruerit, unde illi urbi sit nomen, scil. a Schamr et canden. Hamedanensis Specimen[1]. Retulit Isa filius Hischami[2]. Cum ego essem urbe Salami[3], reversus a peregrinatione ad domum sanctam, itineratorum[4] more jactanter ambulabam in Tigridis ripis, ut contemplarer, quae illic sunt amoena, lustrarem pulchra ornamenta. Tandem veni ad circulum virorum se urgentium, quorum colla torquebat videndi desiderium, risus findebat orum chalinos; et spectandi cupiditas eandem in me vim exercuit, donec loco steti, quo viri cujusdam audire poteram vocem, sed non conspicere faciem, ob vehementem concursum et modum excedentem compressionem. Et ecce! simiarum erat ductor, qui simias ad saltandum in citabat suas, et adstantibus movebat risum. Ibi ego in modum canis collari ornati (venatici) insilui, et in hominum cervicibus incessi instar oblique gradientis[5], hujus quidem humero me projiciente in illius umbilicum, donec duorum virorum in barba, ceu pulvinari, insidens, post fatigationem gavisus sum quiete; quamquam cursu illo, tanquam compedibus impedito, excitata saliva me paene suffocabat, et loci angustia vix ferendam mihi imponebat molestiam. Cum autem simiarum ductor opus suum perfecisset, et spectatorum corona dispersa abiisset, coopertus sum veste desiderii[6], illius physiognomiam conspiciendi, et en! erat Abu’lfatch Alexandrinus; quem equidem increpui: quid istud vilitatis? Sed declamavit: Vitium est temporis, non meum; vitupera singulares fortunae vias! Stultitia consecutus sum, quod in votis erat, commodeque incedo vestibus pulchritudinis. 1. Textum arabicum et versionem gallicam dat Sil. d. Sac. in Chrestomathie, ed. I., tom. III., p. 192. 2. Similem historiolam exhibet J. de Hammer in libro: Encyclopädische Uebersicht der Wissenschaften des Orients I. p. 506. Ex quo prodit, Sasanitas non raro simiis uti ad hominum marsupia mulgenda. 3. I. e. in urbe Barhdâd, vel Bagdâd. 4. In Chrest. Arabe, ed. II. MDCCCXXVIII., Silv. d. Sac. praeferens variantem vertit: „comme font les gens, qui marchent a pied“, quod quidem sensum non fundit meliorem. Recepta autem hac variante, posset etiam verti: jactanter ambulabam, ut esse solet in vehementia pedestris incessus. 5. Sequimur versionem Sacyanam. Ad verbum vertendum: curvi, distorti. Notantur vero etiam hac voce, ut vidimus in Cons. Dimjatensis initio, magnae celeritatis et prae celeritate quasi stolidi cameli, equive. 6. Varians lectio, quam hic Chrest. ed. II. habet (scil. *Rahb* pro *Dahsch*), plane nihil mutat in sensu, ideoque hoc specimine vix indicari merebatur. Transcriber’s Notes Due to the nature of the original works, important changes had to be made in order to make this electronic version. These notes explain what was done, why, and the limitations. Index of the notes * Order of the sessions * Layout * Composition and years of publication * Navigation * Limitations of the transcription * Typographical errors * Annex Order of the sessions The totality of the Sessions of Hariri were translated by Carl Rudolf Samuel Peiper in three tomes (which will be named here Starting Part, Smaller Part, and Larger Part, for obvious reasons), for each of which the selection and the order of the sessions not only isn’t the same as the traditional ordering, but also without any explicit reason. For the sake of clarity, it has been chosen to restore the original order of all the sessions, no matter in which book they were initially published, thus making one eBook from three physical books. The consequence is that the page numbers in the original books weren’t kept. Note: in this eBook, the sessions are identified with their traditional number. Layout The original layout of the text is very poor, as the text was printed in huge blocks (blockquotes being the only separations in the text) on wide pages with a small font, even worse for the notes, and highlighted texts use wider spacing, all of these making the text difficult to read and enjoy. In order to serve the text, the layout has been improved to something more convenient. Composition and years of publication Here is the original order of known publication of the sessions, with their traditional number: * Starting Part: Unknown date (book and data unavailable online to this date) * Smaller Part: 1831: 17, 18, 25, 27, 37, 33, 34, 35, 36, 41 * Smaller Part: 1832: 17, 18, 25, 27, 37, 33, 34, 35, 36, 41 * Larger Part: 1832: 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 19, 21, 22, 23, 24, 26, 28, 29, 30, 32, 38, 39, 40, 42, 43, 44, 45, 46, 20, 47, 48, 49, 50 * Smaller Part: 1835: 17, 18, 25, 27, 33, 34, 35, 36, 37, 41 (new edition with fixes, presented as being augmented by notes, although previous editions already had notes) * Starting part: 1836: translator’s preface, praefatio, 1, 2, 3, 4, 5, 6 (presented as an augmented edition with notes) Note: the present eBook is based on the last known (and hopefully best) edition of each the sessions. Navigation On the original books, the number of the sessions is only written in the index, and in the body, only the title of the session is written. The number was added in each title to make navigation easier. The indexes in the original books contained: the title of the session, the number, the page number, and a small synopsis. As the books are fused in this eBook, the indexes were also fused and reformated into something more convenient. Example of the original index: Singarensis, XVIII, pag. 5, comparationem vasis vitrei et delatoris nectit cum narratione de vicino malo. Internal links have been added. Limitations of the transcription Given the nature of the available scans, some texts in the footnotes were hardly legible. While the latin text is recoverable without too much trouble, some foreign words are a problem, especially when diacritics are used: with the current image quality, the absence of context and the transcriber’s lack of knowledge of the involved languages, it is almost impossible to distinguish â, ä and á, for example, and errors were most probably inserted in the process of transcription. Also, the transcriber was unable to faithfully transcribe the Hebraic characters in the introduction consistently, so an image was used instead until proper transcription. Typographical errors The following typos have been corrected: * index * Dimjatensi has the number II, while being between III and V and the fact that a II is already before III. So its number was changed into IV 1 * Cfr. cons. XIX → Cfr. cons. XXIX 4 * descendentes iu mansione → descendentes in mansione 15 * qni mori jubet → qui mori jubet 18 * Aad notus est propheta → Hûd notus est propheta (translator’s own erratum) 23 * furari aqud poetas → furari apud poetas * Hinc pracfectus dixit → Hinc praefectus dixit * redimitur praclaris honoribus → redimitur praeclaris honoribus * me decerpisse fructum → me decerpsisse fructum 24 * splendescere er ornari → splendescere et ornari * quiete frueremus → quiete frueremur 25 * eloquentiam Azmaiticam → eloquentiam Azamiticam * acrescere fertur frigus → accrescere fertur frigus 26 * Ita aqud eum commorabar → Ita apud eum commorabar 28 * Nec desinebant hominens → Nec desinebant homines 29 * decerpisse et vindemiasse → decerpsisse et vindemiasse 31 * i. e. precatns est → i. e. precatus est 32 * v. t. miseria, v. camela → q. t. miseria, v. camela * qnod est inter femora → quod est inter femora * possesorem tauri → possessorem tauri * vehementer sonnate → vehementer sonante 34 * oblivisserer Josephi → obliviscerer Josephi 35 * varias et loginquas → varias et longinquas 36 * qui n vase suo → qui in vase suo 40 * exercet a uatura → exercet a natura * alteri inferendo certarint → alteri nferendo certarint * Nec dipulsus est noster amor → Nec dispulsus est noster amor 43 * venduntnr materia → venduntur materia * similis habetnr → similis habetur 45 * fflios Ursae → filios Ursae 46 * Infirmae cousonantes → Infirmae consonantes 47 * usqe ad imum → usque ad imum 48 * qno sectarer vicos → quo sectarer vicos * culcare mihi concederet → calcare mihi concederet * etiamsi sit diffile → etiamsi sit difficile 49 * ) prudens, ut pater → ; prudens, ut pater * cra-crastino → crastino (on two pages) 50 * Iam culcanti mihi → Iam calcanti mihi * Dixit Aclasem, filius Alîi → Dixit Alcasem, filius Alîi * suppresi, mentitus sum → suppressi, mentitus sum Annex Due to the fact that this eBook compiles the Sessions from three different books, some content specific to each book didn’t fit in the main part of the eBook. For further reference, here they are collected, not reproducing the original front-page style layout. Starting Part Title page and dedicace Haririi Bazrensis narrationes, consessuum nomine celebratæ, sex priores, una cum ejusdem præfatione. Carolus ex arabico sermone in latinum vertit, subjunctis notis explicuit, ediditque Rudolphus Samuel Peiper, diaconus ecclesiæ evangelicæ Cervimontanæ. Editio altera, emendata et notis aucta. Cervimontii, typis Caroli Guilelmi Immanuelis Krahnii. MDCCCXXXVI. Venum prostat Lipsiæ apud Frid. Fleischer. Viro excellentissimo, magnificentissimo Libero Baroni Stein ab Altenstein, Serenissimi et Potentissimi Borussorum Regis in rebus religionis et omnis generis litterarum in Borussiæ regno cultum spectantibus summo ministro, etc. etc. musarum orientalium glorioso præsidio, has arabicæ eloquentiæ principis primitias, tanquam debitum tantis meritis offerimentum, quamvis exiguum, devotissima mente dicat editor. Index. Sex priores quoque *Haririi* consessus latine versos dum denuo edimus, ut a typographicis, qui irrepserant, erroribus exstent quantum pote liberi et majore notarum copia illustrati, repetimus, quae de *A. Schultensii* versione jam ad editionem primam praefati sumus. *A. Schultensii* versio consessuum latina non solum in paucorum tantum bibliothecis reperitur, sed etiam haud ubique eum sensum exprimit, qui nobis, ampliore scholiorum apparatu instructis, poetae dictis subesse videtur; textum sequitur non satis emendatum; ob annexum commentarium vasti corporis est opus; non satis congruit cum illis rationibus, quas nos in reliquis vertendis secuti sumus; nec amplectitur ab auctore ipso praemissum praefamen, non minus sane, quam narratione sequentes, elegans et politum, ac pernecessarium ad *Haririi* consilium et merita recte judicanda. Praeterea ad eos vertendos et edendos nos adduxit quod, qui singula expresserit membra, caput non omittere debere, Arabisque nostri amatoribus jucundum fore existimavimus, opus ejus totum translatum habere, etiamsi nostro tantum qualicunque labore. Singulorum, quae hic fasciculus complectit, stromatum, nomina, in libris arabicis numeros, in hocce ubi incipiant, paginas, nec non argumenta, his paucis accipe! [Here, the list and description of the sessions as seen in this eBook’s index] Plane eodem, ac primam, etiam hanc secundam editionem habitu externo prodire curavimus, omninoque neque labori, neque impensis pepercimus, ut gaudii et utilitatis quidpiam crearemus linguae arabicae amicis. Quod si nihilominus homines invidi magis, quam docti, nos et laborem nostrum contumeliose carpturi sint, habeant sibi! Vos, qui hac opera animo candido utemini, candidum vobis sit tempus; per omnes temporis mutationes mutationis expertem nobis servate favorem, benedicti semper, quod nunquam mutatur, numini! Smaller Part Title page and dedicace Haririi Bazrensis narrationum, consessuum nomine celebratarum, decas. Ex arabum sermone in latinum transtulit ediditque Carolus Rudolphus Samuel Peiper, diaconus ecclesiæ evangelicæ cervimontanæ. Editio altera, emendata et subjunctis notis aucta. Lipsiae, apud Fridericum Fleischer. MDCCCXXXV. Viris illustrissimis, summe venerandis, doctrina clarissimis: Henrico Middeldorpf, philosophiæ et theologiæ doctori, hujusque et linguarum orientalium in universitate Viadrina professori P. O., regis Borussorum a consiliis ecclesiasticis, etc.; Guilielmo Havenstein, pastori parochiarum Roischwitz et Greibnig, regis Borussorum in regimine lignicensi a consiliis ecclesiasticis et scholasticis. Cervimontanæ quondam ecclesiæ egregio decori, etc; et Maximiliano Habicht, philosophiæ doctori, litterarum orientalium in universitate viadrina profesori P. E., societatibusque asiaticis, parisiensi et londinensi, qui litterarum cum eis commercium colat, adscripto, etc.; praeceptoribus, fautoribus, amicis, haec de lauro semper virente poetae arabis folia sacrare voluit editor. Præfatio et index. In voluminis hujus editione prima, anno MDCCCXXXI curata, nullas dederam sub textu notas, desiderabaturque ideo in hac *Haririi* consessuum versionis parte nonnihil eorum, quae titulus serius toti operi praefixus promittit. Denuo igitur hanc *Decadem* prelo subjiciendam tradidi, non multis quidem, sed iis tamen, quae mihi maxime neccessariae videbantur, notis instructam; simul ea occasione utens ad recognoscendam et emendandam versionem ipsam. Jam enim anno MDCCCXX, multo ante *Sacyanam Haririi* editionem, has Makamas transtuleram, ex uno exemplarium editionis *Caussini de Percivalio*, publicatae anno MDCCCXVIII. Quibus in vertendis cum secutus essem variantes dicti libri lectiones, et, carentibus utplurimum vocalibus, has supplevissem lexicorum et connexus, qui videbatur, arbitrio, postea vero, *Sacyano* libro publici juris facto et collato, non omnia mutanda mutassem; puto, quod jam tum animo habebam, alio tempore edere animadversionum explicantium et castigantiurn fasciculum; e rei natura versio mea locis nonnullis a textu *Sacyano* et explicatione in scholiis ei adjecta discedebat, facillimumque erat negotium, eam reprehendere, si quis priorem *Haririi* editionem non respiceret planeve contemneret. Scopus mansit idem, scilicet, ut non imitatione artificiorum, *Haririi* sermonem ornantium, plausum conciliarem vel proprio ingenio, vel Arabi, vel ei, qua eam instituissem, linguae, sed ut dictorum illius sensum explicarem, adjuvaremque eos, quibus studiorum causa libri arabici legendi sunt. Consessus autem Zaädensis, tricesimus septimus, qui in editione prima falso erat positus post Nomadicum, vicesimum sextum, in hac nova debitum ei locum post Malatiensem, tricesimum sextum, obtinuit. Teneas jam nominis, quod singuli gerunt, numeri, sub quo in libris arabicis occurrunt, et paginae, qua in hujus novae editionis libris incipiunt, expositionem. [Here, the list and description of the sessions as seen in this eBook’s index] His paucis consessus, qui annexo volumine extant, sufficienter censeo designatos. Philarabem autem lectorem Deo O. M. commendo, Dominum Orientis et Occidentis etiam atque etiam rogans, ut eum votorum omnium salubrium faciat compotem, ab omni malo servet integrum! Larger Part Title page and dedicace Haririi Bazrensis Narrationum, consessuum nomine celebratarum, pars maxima. Ex arabum sermone in latinum transtulit ediditque Carolus Rudolphus Samuel Peiper, diaconus ecclesiæ evangelicæ cervimontanæ. Cervimontii, typis Caroli Guilelmi Immanuelis Krahnii. MDCCCXXXII. Fulgentissimo in eruditionis orientalis coelo sideri: Guilelmo Gesenio, Philosophiæ et theologiæ doctori, hujusque et linguarum orientalium in Universitate Regia, Borussica, Halensi, professori publ. ord., etc. etc.; Josepho de Hammero, Aulæ cæsareæ, regiæ, austriacæ, consiliario et interpreti vere fungenti, ordinum Leopoldi, St. Annæ II. clasis, et Danebrogi equiti, etc. etc.; Ern. Frid. Car. Rosenmuellero, Philosophiæ et theologiæ doctori, hujusque et linguarum orientalium in Universitate Regia, Borussica, Halensi, professori publ. ord., etc. etc.; viris amplissimis, nobilissimis, summe reverendis, de orientis litteris meritissimis et in diem merentibus, amorem et venerationem testandi causa, has a tigridis oris frondes, maxima, qua par est, observantia offert editor. Index. Hoc, quod coram est, volumen, revera _Haririi_ consessuum, quos _Samachscharius_, inclytus philologus arabs, commentarii in Coranum, de theologia scholastica scriptorum, anthologiae, duorum lexicorum, laudati carminis, aliorumque librorum, auctor, mortuus anno Hegirae DXXXVII, Salutis Christo Partae MCXLIII, auro scribi dignos judicavit, *partem maximam*. Excepto quippe totius operis precibus auspicato praeloquio, omnes complectitur eos, qui nec ad sex ab _Alberto Schultensio_, ante centum annos, a. MDCCXXXI et sequentibus cum textu arabico et copiosiore explicatione editos pertinent, nec in Decade, anno praeterito a me edita, reperiuntur. Atque in his etiam vertendis ita versati sumus, ut, quoad possemus, auctoris vestigia diligenter sequeremur, nihilque praetermitteremus, mutaremusve; nisi quod paucis in locis durioribus phrasibus et vocibus, tales substituimus, quae pudori magis convenirent, et de explicationibus, ab _Haririi_ manu adjectis, ea resecaremus, quae arabice tantum legi debent; firmiter ob oculos habentes expositum in limine Decadis consilium, ad lectionem hujus libri arabici, qui, quamquam hic, ibi, argumenta tenuiora et ludicra tractat, pro thesauro eruditionis arabicae merito habetur, et non raro poetas occidentales, vel optimos, sensus veritate et splendore longe superat, viam muniendi versione, quae commentarii instar esset[1]; et speculum quasi condendi, quod genuinum illius colorem, quantum pote, repraesentans, ad intelligenda etiam Sacri Codicis scripta conferret. Quali quidem consilio, uti recte innuit, in praefatione ad editionem _Hariri_ suam, clarissimus _Sylvestrius de Sacyo_, illo uno opere sempiternas gratias meritus, haud solvendae difficultates obstarent, si quis, omnia externa orationis ornamenta imitaturus, lingua vernacula uti vellet; quamquam ingeniosus _Fridericus Rueckertus_ in transfundenda parte quadam felicissime hac via incessit. Sed ingrato rhythmos enuntiationum finales, versuum pedes, orationes retrogradas, paronomasias, ceteraque ejusmodi artificia reddendi, labore, praeterquam ubi similia in promtu essent, rejecto, sensui potissimum exponendo studuimus, et hoc in negotio ut majore cum libertate versari possemus, linguae latinae est donum, qua docti de omnibus rebus apertius loqui a prima plerumque juventute soliti sunt, nec adeo metuendum est a vulgi abusu, aut ignorantium, antiqua et peregrina ad nostrum morem gustumque exigentium, immeritis calumniis. Eo tantum versio hic obvia ab illa in Decade differt, quod viri cujusdam praeclari amicam sententiam secuti, textui saepius notas substravimus. Quarum etiam plures, easque ampliores, dare voluissemus atque, vel solo _Sylvestrii de Sacyo_ locupleti commentario adjuti, potuissemus, nisi parcendum fuisset chartae, optimumque defectus remedium videretur addenda alio tempore, condonantibus commissa errata lectoribus, nec nimis infestis, adnotationes continens appendix. Ordinem, quo singuli hic occurrant consessus, qua pagina incipiant, et quid argumenti tractent, qui scire cupiverit, ei hac inservire volumus enumeratione. [Here, the list and description of the sessions as seen in this eBook’s index] Et horum itaque triginta quatuor consessuum versionem latinam, qua opus a _Golio_[2] jam, anno MDCLVI, inceptum, ab _A. Schultensio_ continuatum, tandem, non sine animi contentione, ad finem perductum est, mente accipe, quaesumus, amica, indulgente! _Haririus_ quidem, utut hominum eorum, qui maximam auctoritatem et pietatem prae se ferrent, mirandoque ingenio et eloquentia valerent, scelera notavit, aetatem tamen tulit et, frustra repugnante aequalium posterorumque invidia, tyrannide, superstitione, hypocrisi, tantae gloriae fulgore circumdatur, ut in Europae adeo fines illuxerit, et _Rex noster Clementissimus, Fridericus Guilelmus_ III, cujus sacro nomine cum intimo reverentiae affectu hanc paginam ornamus, editionem operis ejus arabicam, a _Sylvestrio de Sacyo_ curatam, magna juvarit liberalitate. Nos, si in arabici auctoris opere vertendo caespitasse animadverteris, aut a puriore recedentes latinitate, aut inconstanti utentes orthographia, eo excusare velis, quod multis aliis quoque laboribus occupati eramus; facile et a vernaculae linguae norma aberrat, qui per longum tempus alte se immersit alieni sermonis genio; omnes fere, qui arabica ediderunt, suo quisque modo voces arabicas latinis litteris expresserint; nec, quod multi est momenti, uno nobis tenore laborare licebat; optima vero regebamur voluntate, nempe, ut nobis non solis, sed mundo etiam, studiis nostris, commodi quid, si pote, afferendo, illi placeremus, qui omnium rerum ut *Oriens*, et ex Oriente, ut universi generis humani culturam, ita ipsam *religionem Christianam* oriri voluit. Quo annuente *Sericarii* nostri, haec emim inest voci Harirî significatio, ux etiam priores texturas translatione nova et compluribus locis ab antiquioribus versionibus, justis de causis, recedente, brevi interjecto tempore, in lucem publicam aditam iri pollicemur; et quo tutore et defensore, cum e crudelissima peste, cholera, cujus et in his conssessibus nomen occurrit, Germania fere tota liberata sit, hac autem Sudetorum valles, veris jamjam festa laete celebraturae, plane intactae manserint, volumen hocce laude _Supremi Mundi Regis, Optimi Conservatoris, Patris Mortuis Et Vivis In Aeternum Providentis_, obsignamus, et in publicae laetitiae occursus emittimus, concinentes: *beatum esse, illi qui confidat!* 1. Quae commentarii perpetui species est brevitati maxime accommodata. A. G. Schlegel ad Hitopadesam, Bonnae, MDCCCXXIX. 2. In appendice ad Thomas Erpenii Grammaticam Arabicam. *** END OF THE PROJECT GUTENBERG EBOOK 69275 ***